IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Poenitentiam esse actam voluntatis, et imperfectiorem actu charitatis, quia licet hic ex poenitentiae motivo imperetur quandoque, tamen ipsi ex objecto et fine magis convenit imperare.
Alia (f) conclusio est ista, quod ille actus est actus voluntatis, cujus est imperare intellectui et voluntati: et hoc imperio pertinente ad irascibilem et potentiam aliquam habentem in se aliquid simile virtuti irascibili; sicut enim irascibilis in sensitiva suo modo vindicat, ita et illa potentia quae imperat vindictam in parte intellectiva, habet quoddam simile irascibili ; nunc autem non convenit in parte intellectiva hoc imperare nisi voluntati.
Ex hoc posset esse dubium de habitudine istius virtutis ad charitatem: ex quo enim ista per actum suum imperat actum charitatis, videtur esse superior charitate. Sed oppositum est manifestum, quia per se objectum charitatis est Deus, sub ratione objectiva nobilissima ; proprium autem objectum istius est malum vindicabile, seu reus, in quem est vindicandum. Et ex hoc patet quod poenitentia non tantum non est virtus Theologica, ut prius argutum est; sed nec virtus simpliciter nobilissima inter illas, quae sunt circa objectum creatum.
Ad illam ergo instantiam de usu virtutis, dico quod voluntas secundum diversos habitus potest uti seipsa, quasi circulariter, hoc modo, ex dilectione Dei in se, quae est actus charitatis,potest imperare actum voluntatis vindicativum peccati,ete converso: ex actu imperativo vindicandi potest i imperare actum dilectionis Dei in se, ad quem sequatur nolitio vel displicentia de aliquo peccato commisso, et sic tristitia de illo peccato: ergo charitas potest uti actu poenitentiae, et etiam actu cujuscumque virtutis in voluntate vel in intellectu: et poenitentia etiam potest uti charitate, et quacumque virtute in intellectu et voluntate, quae potest esse principium considerationis et nolitionis objecti, de quo vult causare tristitiam.
Dico ergo, quod illa est superior simpliciter,cui magis ex objecto convenit imperare: sed charitati ex objecto,scilicet fine ultimo, magis convenit uti quacumque alia virtute, quam e converso, sicut semper in actibus et potestatibus ordinatis habens finem superiorem regulariter utitur inferioribus omnibus.
Sic apparet de primo actu paenitendi, sive de prima significatione hujus vocabuli paenitere, quid sit,quia velle imperativum,et cujus effectus, quia tristitiae, et per quae quasi per instrumenta, quia per causas proximas tristitiae, scilicet considerationem actualem et nolitionem actualem alicujus objecti, et circa quod objectum, quia circa peccatum commissum, et a quo, quia a ministro habente commissionem puniendi a legislatore. Et propter quem finem, quia propter observationem legis, et ulterius propter bonum commune, ac per hoc quod ille potest esse actus virtutis specialis, quia cujusdam specialis justitiae ; et cujus subjecti, quia voluntatis, et quam comparationem habeat ad alias virtutes Theologicas et acquisitas.