In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum lex nova sit gravior veteri ?
Mensis 3. part. quaest. 28. membr. 4. art. i. D. Thom. 1.2. quaest. 107. art. 4. et hie quaest. 1. ori. 4. quaest. 3. D. Bonavent. art. 1. quaest. 3. Richard. art. 1. guaest. 4. 5. Bellarmin. lib. 1. de rerbo Dei, cap. 18. Vasquez 1. 2. d. 183. Soto 1. de Just. quaest 6. art. 4. dist. 2. quaest. 1. art. 4. Suarez de Leg. lib. 10. cap. ult. a num. 16.
Circa istam (a) distinctionem quadragesimam, in qua Magister agit de duobus ultimis praeceptis secundae tabulae, et de utriusque legis utilitate, quaeritur, utrum lex nova sit gravior veteri ? Quod sic, quia lex nova multa superaddit legi veteri, sicut patet Matth. 5. Dictum est antiquis : Non occides ; ego autem dico, quia omnis qui irascitur fratri suo, etc, et sic de aliis praeceptis ; et praeter hoc continet totam illam, sicut patet Matth. 5. Non veni legem solvere, sed adimplere ; igitur includit totam gravitatem illius, et addit ultra aliquam aliam ; igitur est gravior.
Praeterea, status sub gratia est perfectior et virtuosior quam sub lege ; igitur difficilior. Consequentia patet, quia virtus est circa bonum et difficile.
Contra, Matth. 11. Venite ad me omnes, etc. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.