CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Secunda sententia est Goffredi dicentis substantiam actus fieri a potentia, intensionem tamen ab habitu, non dis Unguendo inter acquisitum et infusum. Hanc refutat Scotus quatuor rationibus satis claris.
Alia via(d) posset dici, quod virtutes acquisitae et infusae non differunt modo praedicto, sed eodem modo comparantur ambae ad substantiam actus.
Et tunc est unus modus dicendi, quod actus habet substantiam a potentia, sed intensionem talem vel talem habet ab habitu, ita quod quasi duobus in actu, scilicet substantiae et intensioni correspondeant duo in ratione principii vel causae.
Contra istud arguo (e) sic : Intensio actus non est aliquid extrinsecum accidens actui, sed gradus intrinsecus actui, ita quod actus intensus est quoddam per se unum, sicut hoc individuum in specie ; non ergo potest esse aliud principium substantiae hujus actus et intensionis suae, quia a quo est hoc individuum, ab eodem est gradus intrinsecus proprius huic individuo. Non enim potest recipere naturam ab aliquo, et hanc signatam, quin recipiat eam in certo gradu.
Juxta (f) hoc quasi ex eodem medio posset argui sicut prius argutum est ad principale, quia cum actus intensus sit per se unum, et aggregatum ex potentia et habitu sit unum per accidens, non potest totum hoc esse principium illius. Sed ista forma arguendi non cogit, unde postea solvetur, sed primum cogit, quia unde est hoc, inde habet certum gradum intrinsecum huic.
Praeterea secundo, (g) quandocumque principium activum naturaliter concurrit cum causa libera agente, causa illa libera agente, oportet quod illud principium naturaliter coagat quantum potest. Exemplum de voluntate et potentia inferiore naturaliter agente, quantum est de se ; tale enim licet impediatur ab agendo, quando liberum non agit, tamen libero agente, ipsum necessario agit, quia per modum naturae quantum estde se, agit, coagit illi libero quantum potest ; ergo si habitus determinatus in voluntate det intensionem determinatam actui, tunc voluntate operante ad substantiam actus, necessario dat habitus illam intensionem sibi correspondentem, et ita quantumcumque ex modico conatu voluntas operetur, semper esset actus ejus aeque intensus, quia ipsa causante substantiam actus, habitus, quia agit per modum naturae, causaret quod suum est necessario.
Praeterea (h) si habitus det intensionem actui, hoc erit in aliquo: gradu finito ; signetur iste gradus et sitA ; voluntas igitur cum habitu illo potest habere actum intensum in hoc gradu ; fiat aliqua alia voluntas perfectior ista voluntate, secundum proportionem A gradus ad actum in uno gradu, puta si A est gradus octavus in actu, fiat voluntas excedens primam voluntatem in novem gradibus ; ista igitur voluntas sine habitu posset habere actum aeque intensum, sicut illa voluntas cum habitu ; ergo non praecise est substantia actus a potentia, ita quod non intensio.
Praeterea (g) sola voluntas infinita, circumscripta omni ratione habitus, potest habere actum infinitum ; ergo voluntas in quocumque gradu naturae, potest in actum determinati gradus. Antecedens patet, quia voluntas infinita non est receptiva alicujus habitus, quia non deficit sibi aliqua perfectio possibilis voluntati. Consequentia probatur, quia sicut summum ad summum, ita simpliciter ad simpliciter, et quilibet gradus ad gradum sibi correspondentem.