In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(f) Alia conclusio est ista, etc. Asserit paenitentiam esse in voluntate secundum affectum irascibilis. Ex quo etiam sequitur differentia ejus ab aliis, quae sequuntur affectum concupiscentiae, ut sunt illae virtutes, de quibus supra egit. Addit praeterea, inferiorem esse charitate et aliis Theologicis, neque esse perfectissimam inter virtutes acquisitas quarum objectum est aliquod creatum. Paenitentiam non esse infusam virtutem, infra docet responsione ad ultimum argumentum, et supponit hic. Ad rationem autem dubitandi positam de excessu paenitentiae supra charitatem ex eo quod imperet actum ejus, respondet, id non provenire ex perfectione ipsius aut sui motivi, sed ex libertate voluntatis, quae uti potest suis habitibus reciproce aut circulariter, imperando actum unius ex motivo alterius ; charitati autem convenit magis ex objecto suo imperare actus aliarum virtutum, quae est suprema, et immediate operatur circa finem ultimum, ad quam reliquae virtutes ut medium ordinantur ; hinc dicitur plenitudo legis, quia omnia praecepta et virtutes ad eam tanquam ad finem ordinantur, sine qua sunt informes, sive quoad actum in genere meriti, sive quoad habitum in esse principii meriti ordinantis ad salutem, quia sine actu aut imperio charitatis, nihil facit ad salutem, nequidem fides, quae sine operibus mortua est, et tunc facit ad salutem ex Apostolo, quando per dilectionem operatur.
Sic apparet de primo actu paenitendi, sive de prima significatione hujus vocabuli paenitere, etc. Hic recapitulatione comprehendit dicta suo ordine, ut quod paenitentia actualis in prima significatione sit actus imperativus tristitiae, etc. Vide litteram, ex qua facile colligitur, quam ordinate, quam solide hactenus explicuit naturam hujus actus in ordine ad omnes conditiones, et principia ex quibus est.