In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Circa istam distinctionem, etc. Paucas, aut potius nullas ullius momenti difficultates continet haec quaestio, pro cujus tamen majori claritate aliqua addenda sunt, ne sola sine commento relinquatur. Summa contentorum in illa est haec : Primo, ponuntur duo argumenta principalia pro parte affirmativa, et una auctoritas pro negativa. Secundo, proponuntur onera utriusque legis, consistentia in praeceptis diversi generis, comparanturque praecepta unius ad alterius. Tertio, ex hac comparatione infert Doctor novam legem, licet esset difficilior quoad praecepta moralia, esse tamen simpliciter dicendam faciliorem, quia gravior erat verus quoad caeremonialia et judicialia, et quidem tanto excessu, ut superaverit illius gravitatis excessus, excessum gravitatis legis novae supra veterem quoad moralia. Quarto, ostendit plura et efficaciora esse legis novae auxilia et adjutoria sublevandi oneris sui quam veteris. Quinto denique, solvit argumenta principalia.