The Carmina of Caius Valerius Catullus
We, maids and upright youths, are in Diana's care: upright youths and maids, we sing Diana.
Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo
Conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,
Naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis
Sublevem et a mortis limine restituam,
Quem neque sancta Venus molli requiescere somno 5
Desertum in lecto caelibe perpetitur,
Nec veterum dulci scriptorum carmine Musae
Oblectant, cum mens anxia pervigilat,
Id gratumst mihi, me quoniam tibi dicis amicum,
Muneraque et Musarum hinc petis et Veneris: 10
Sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Mani,
Neu me odisse putes hospitis officium,
Accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse,
Ne amplius a misero dona beata petas.
Tempore quo primum vestis mihi tradita purast, 15
Iocundum cum aetas florida ver ageret,
Multa satis lusi: non est dea nescia nostri,
Quae dulcem curis miscet amaritiem:
Sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
Abstulit. o misero frater adempte mihi, 20
Tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,
Tecum una totast nostra sepulta domus,
Omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
Quae tuos in vita dulcis alebat amor.
Cuius ego interitu tota de mente fugavi 25
Haec studia atque omnis delicias animi.
Quare, quod scribis Veronae turpe Catullo
Esse, quod hic quivis de meliore nota
Frigida deserto tepefactet membra cubili,
Id, Mani, non est turpe, magis miserumst. 30
Ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,
Haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.
Nam, quod scriptorum non magnast copia apud me,
Hoc fit, quod Romae vivimus: illa domus,
Illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas: 35
Huc una ex multis capsula me sequitur.
Quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna
Id facere aut animo non satis ingenuo,
Quod tibi non utriusque petenti copia factast:
Vltro ego deferrem, copia siqua foret. 40
Non possum reticere, deae, qua me Allius in re
Iuverit aut quantis iuverit officiis:
Nec fugiens saeclis obliviscentibus aetas
Illius hoc caeca nocte tegat studium:
Sed dicam vobis, vos porro dicite multis 45
Milibus et facite haec charta loquatur anus
Notescatque magis mortuos atque magis,
Nec tenuem texens sublimis aranea telam
In deserto Alli nomine opus faciat. 50
Nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam,
Scitis, et in quo me corruerit genere,
Cum tantum arderem quantum Trinacria rupes
Lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis,
Maesta neque adsiduo tabescere lumina fletu 55
Cessarent tristique imbre madere genae.
Qualis in aerii perlucens vertice montis
Rivos muscoso prosilit e lapide,
Qui cum de prona praeceps est valle volutus,
Per medium sensim transit iter populi, 60
Dulci viatori lasso in sudore levamen,
Cum gravis exustos aestus hiulcat agros:
Hic, velut in nigro iactatis turbine nautis
Lenius aspirans aura secunda venit
Iam prece Pollucis, iam Castoris inplorata, 65
Tale fuit nobis Manius auxilium.
Is clusum lato patefecit limite campum,
Isque domum nobis isque dedit dominam,
Ad quam communes exerceremus amores.
Quo mea se molli candida diva pede 70
Intulit et trito fulgentem in limine plantam
Innixa arguta constituit solea,
Coniugis ut quondam flagrans advenit amore
Protesilaeam Laudamia domum
Inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro 75
Hostia caelestis pacificasset eros.
Nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,
Quod temere invitis suscipiatur eris.
Quam ieiuna pium desideret ara cruorem,
Doctast amisso Laudamia viro, 80
Coniugis ante coacta novi dimittere collum,
Quam veniens una atque altera rursus hiemps
Noctibus in longis avidum saturasset amorem,
Posset ut abrupto vivere coniugio,
Quod scirant Parcae non longo tempore adesse, 85
Si miles muros isset ad Iliacos:
Nam tum Helenae raptu primores Argivorum
Coeperat ad sese Troia ciere viros,
Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
Troia virum et virtutum omnium acerba cinis, 90
Quaene etiam nostro letum miserabile fratri
Attulit. ei misero frater adempte mihi,
Ei misero fratri iocundum lumen ademptum,
Tecum una totast nostra sepulta domus,
Omnia tecum una perierunt gaudia nostra, 95
Quae tuos in vita dulcis alebat amor.
Quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
Nec prope cognatos conpositum cineres,
Sed Troia obscaena, Troia infelice sepultum
Detinet extremo terra aliena solo. 100
Ad quam tum properans fertur simul undique pubes
Graeca penetrales deseruisse focos,
Ne Paris abducta gavisus libera moecha
Otia pacato degeret in thalamo.
Quo tibi tum casu, pulcherrima Laudamia, 105
Ereptumst vita dulcius atque anima
Coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
Aestus in abruptum detulerat barathrum,
Quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
Siccare emulsa pingue palude solum, 110
Quod quondam caesis montis fodisse medullis
Audit falsiparens Amphitryoniades,
Tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
Perculit imperio deterioris eri,
Pluribus ut caeli tereretur ianua divis, 115
Hebe nec longa virginitate foret.
Sed tuos altus amor barathro fuit altior illo,
Qui durum domitam ferre iugum docuit:
Nam nec tam carum confecto aetate parenti
Vna caput seri nata nepotis alit, 120
Qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
Nomen testatas intulit in tabulas,
Inpia derisi gentilis gaudia tollens
Suscitat a cano volturium capiti:
Nec tantum niveo gavisast ulla columbo 125
Conpar, quae multo dicitur inprobius
Oscula mordenti semper decerpere rostro,
Quam quae praecipue multivolast mulier.
Sed tu horum magnos vicisti sola furores,
Vt semel es flavo conciliata viro. 130
Aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
Lux mea se nostrum contulit in gremium,
Quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
Fulgebat crocina candidus in tunica.
Quae tamen etsi uno non est contenta Catullo, 135
Rara verecundae furta feremus erae,
Ne nimium simus stultorum more molesti.
Saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
Coniugis in culpa flagrantem conquoquit iram,
Noscens omnivoli plurima furta Iovis. 140
Atquei nec divis homines conponier aequomst,
Ingratum tremuli tolle parentis onus.
Nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
Fragrantem Assyrio venit odore domum,
Sed furtiva dedit muta munuscula nocte, 145
Ipsius ex ipso dempta viri gremio.
Quare illud satis est, si nobis is datur unis,
Quem lapide illa diem candidiore notat.
Hoc tibi, qua potui, confectum carmine munus
Pro multis, Alli, redditur officiis, 150
Ne vostrum scabra tangat rubigine nomen
Haec atque illa dies atque alia atque alia.
Huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
Antiquis solitast munera ferre piis:
Sitis felices et tu simul et tua vita 155
Et domus, ipsi in qua lusimus et domina,
Et qui principio nobis te tradidit Anser,
A quo sunt primo mi omnia nata bona.
Et longe ante omnes mihi quae me carior ipsost,
Lux mea, qua viva vivere dulce mihist. 160