CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(d) Alia via. Hici pontur opinio Goffredi quadi. 9. q. 4. Et haec opinio consistit in duobus dictis. Primum, quod potentia est causatam actus naturalis quam meritorii, et hoc quoad substantiam actus. Exemplum, supponendo, quod actus potest considerari dupliciter : Uno modo quoad essentiam et substantiam ipsius, ut haec dilectio tantum includit essentiam dilectionis, et haecceitatem cum actuali existentia. Alio modo quoad intensionem, sicut ipsa eadem dilectio ultra essentiam et haecceitatem includat aliquam intensionem, qua dicatur intensa ut duo vel tria. Dicit ergo ista opinio quod voluntas bene est causa dilectionis primo modo, scilicet quoad substantiam dilectionis ; sed non secundo modo, scilicet quoad intensionem ipsius. Secundum dictum est, quod habitus sive naturalis sive supernaturalis, est tantum causa intensionis actus et substantiae actus, et hanc opinionem improbat Doctor, quia non videtur possibile quod una causa sit causa alicujus actus quoad substantiam, et non sit causa quoad intensionem, et hoc probat.
(e) Conlra istud arguo sic. Et ratio stat in hoc, quia non est possibile recipere naturam ab aliquo, et hanc signatam, quin recipiat eam in certo gradu, ut quod a calore sit haec natura caliditatis et non sit in aliquo gradu perfectionali: hoc patet, quia intensio formaliter est gradus intrinsecus ipsius. Dicere enim aliquam causam, puta A causare hanc albedinem actu existentem, et aliam causam causare intensionem ipsius, est dicere repugnant iam, quia quicumque gradus intensionis de necessitate includitur in aliquo indi viduo, ita quod non potest causari unus gradus intensionis albedinis ab aliqua causa, quin ab eadem causetur albedo, cujus est talis gradus. Gradus enim intrinsecus non distinguitur formaliter nec realiter ab eo, cujus est gradus, ut supra exposui in dist. 8. q. 2. in responsione ad primum argumentum principale.
(f) Juxta hoc quasi ex eodem medio. Haec littera infra declaranda est, et supra declarata est in simili dist. 3. quaest, penult.
(g) Praeterea secundo. Per hanc rationem reducit ad hoc inconveniens, quod voluntas habituata producens actum secundum substantiam semper produceret illum intensissime, patet, quia ex quo habitus agit secundum ultimum potentiae et est causa intensionis actus, sequitur quod det illi actui tantam intensionem quantam potest dare, et ita voluntas quantumcumque ex modico conatu operetur, semper esset actus ejus aeque intensus, cujus oppositum experimur.
(h) Praeterea, si habitus det intensionem actui. Ista ratio stat in hoc, quia certum est, quod habitus ille, qui dat intensionem actui, cum non sit infinitus, dat intensionem in certo gradu, puta si ipse habitus est perfectus ut quatuor, tunc voluntas habituata tali habitu causabit actum intensum ut quatuor, ita quod substantia actus erit a voluntate, et tota intensio ab habitu, modo fiat voluntas perfectior, quae dicatur perfecta ut quinque, ita quod excedat in perfectione aliam voluntatem sic habituatam, certum est quod talis voluntas poterit producere actum perfectum sine habitu, sicut voluntas illa habituata, et sic intensio actus poterit esse a sola voluntate, ut patet, (g) Praeterea sola voluntas infinita, etc. Ut patet de intellectu divino, qui habet intellectionem formaliter infinitam, et similiter voluntas habet amorem formaliter infinitum, cujus est principium, ut supra patuit d. 2. q. 1. et specialiter de voluntate, dist. 10. Ergo voluntas in quocumque gradu naturae potest in actum determinati gradus, ut voluntas perfectior in actum perfectiorem, et imperfectior in actum minus perfectum, et patet ista consequentia, quia sicut summum ad summum, ita simpliciter ad simpliciter, etc.