In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Detestationem peccati commissi esse actum virtutis, sed non specialis, sed omnis virtutis contra quam commissum est. Hic ergo actus non est justitiae punitivae, seu paenitentiae proprie dictae. Eodem modo dicendum de acceptatione paenae. Ferre autem patienter paenam, est specialis virtutis patientiae. An paenitentia sit actus absolutus et efficax, vel conditionatus,vide Scotum 2. dist. 6. quaest. 1. et 3. dist. 15. g aliter potest dici; certum est esse efficacem ad destruendum habituale peccatum, non tamen ut peccatum,quod commissum est, commissum non fuerit.
De (g) secunda significatione hujus vocabuli paenitere, scilicet de eo quod est detestari peccatum commissum, vel displicentiam habere de commisso, dico quod iste potest esse actus virtutis. Probatur ut prius, quia potest esse actus electivus concors rationi rectae. Ratio enim recta, sicut dictat complacendum esse in bono honesto, ita dictat displicendum esse in malo inhonesto. Et ex hoc patet secunda conclusio, scilicet cujus virtutis potest etiam esse actus, quia nullius specialis, sed cujuscumque appetitivae; quaecumque enim virtus inclinat ad complacendum in bono honesto, inclinat etiam ad detestandum, et ad displicendum de malo inhonesto opposito, utpote castitas de aliquo inordinato contra castitatem inclinat ad displicentiam, et humilitas de actu inordinato superbiae, et sic de caeteris. Quaelibet tamen inclinans ad talem displicentiam est virtus appetitiva, quia nihil est principium odiendi, sicut nec amandi, nisi virtus appetitiva. Et ex hoc patet, quod male ponitur detestatio peccati actus poenitentiae virtutis, loquendo de poenitentia virtute primo modo, ut est species justitiae, quia iste actus est multum generalior, quam possit esse ille, qui est proprius actus poenitentiae justitiae elicitus ab ea. De tertio, quod est gratanter acceptare poenam inflictam pro peccato commisso, dico quod etiam iste actus potest esse virtutis, quia concors rectae rationi. Et secundo, quod potest esse multarum virtutum, quarum tamen quaelibet sit appetitiva, quia quidquid potest esse principium acceptandi aliquod objectum, potest esse principium acceptandi aliud in ordine ad ipsum ; per diversas autem virtutes potest acceptari aliud et aliud objectum in ordine ad quod possit poena inflicta pro peccato acceptari: nam si ex charitate amatur Deus, ex charitate potest acceptari poena, inquantum reductiva est ad Dei amicitiam: si autem ex virtute spei desideratur Deus ut bonum mihi, ex virtute spei acceptatur poena ut ordinans ad istud praemium attingibile; si ex virtute timoris cavetur amissio vitae aeternae, ex ipsa potest acceptari poena, ut excludens illam amissionem; si ex amicitia honesta ad seipsum diligit quis sibi munditiam et innocentiam, ex illa potest acceptare poenam, quae sol vit reatum, qui infuit.
De quarto, scilicet patienter ferre poenam inflictam, patet quod potest esse actus virtutis, et specialis virtutis, quia patientiae.