IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Primum dictum hujus litterae, in veteri lege fuisse praecepta moralia, caeremonialia et judicialia. De primis habetur Exod. 20. ubi ponitur Decalogus. De secundis, Deut. 4. De tertiis Deut. 6. Vide D. Thom. 1. 2. quaest. 99. Secundum dictum, moralia sunt eadem nunc et in lege, sed nunc magis explicita Tertium, caeremonialia nova sunt pauciora et faciliora, quia, teste August. citato, erant 600. praecepta et amlius in veteri ; at nova lex tantum habet ritus 7. Sacramentorum, et ex his forte duo tantum sunt singulis necessaria, et esto alia necessaria sint, sunt facillima. Quartum, nulla sunt judicialia in lege nova data a Christo. Quintum, nova est longe levior et suavior veteri, patet ex dictis, et ex abundantiori gratia. Vide Cypr. 1. 3. ad Quirin. cap. 119. et Aug. epist. 118. et 15. contra Faust. 23.
Hic sunt duo videnda (b), quia ex duobus pendet gravitas legis alicujus in comparatione ad aliam, scilicet ex onere imposito et ex defectu remedii ad supportandum fenus impositum. Onera (c) imposita in veteri lege erant praecepta moralia, caeremonialia et judicialia, ad quae omnia tenebantur. De moralibus patet.
De caeremonialibus etiam patet, nam licet possent tangere morticinum, et hujusmodi, incurrebant tamen ex hoc multas immunditias,
ad quarum purgationem, si non faciebant quae in lege mandabantur, peccabant mortaliter, sicut
explicatur ibi: Anima, quae fecerit vel non fecerit sic et sic, morte morietur, et peribit de populo suo, quae est comminatio damnationis aeternae. Ad omnia etiam judicialia tenebantur, vel per se, vel quando decernebantur per judices eorum, et maxime per Sacerdotem Levitici generis, si quando erat casus dubius apud judices inferiores, juxta illud Deuter. Omnis anima, quae contempserit judicium Sacerdotis, morte moriatur.
In lege (d) autem nova moralia sunt eadem quae tunc, sed magis explicata. Caeremonialia sunt multo pauciora et leviora, quae imposita sunt per Christum. Judicialia nulla sunt posita per Christum, sed magis est lex militatis et humanitatis, in qua non oportet habere judicialia, juxta illud 1. Cor. 6. Jam quidem omnino delicium est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accepistis, quare non magis fraudem patimini. Hoc enim docuit Christus Matth. 5. Si quis
percusserit te in una maxilla, praebe ei et alteram, et si quis voluerit tibi tollere tunicam, relinque ei pallium.
Comparando vero moralia ad moralia, dubium est, utrum fuerit aequalitas, quia dubium est utrum illi tenerentur ad omnia illa praecepta, et eodem modo explicata, sicut nos tenemur, quia si illi non tenebantur ad praecepta illa, nisi sicut Judaei interpretabantur, tunc licuisset amare amicum, et odio habere inimicum ; ita enim docuerunt Pharisaei simplices de populo ; hoc autem non licet hodie Christianis ; et ita forte de quibusdam aliis explicantibus quaedam praecepta moralia, sicut patet Matth. 8. Quod si non, tunc lex nostra esset gravior quantum ad moralia ; sed haec gravitas non aequiparatur gravitati caeremonialium legis veteris, de qua statim dicetur.
Quantum enim ad caeremonialia, dico quod illa fuit multo gravior, et quantum ad multitudinem, et quantum ad difficultatem observandi. Augustinus enim ita significat in epist. ad inquisitiones Januarii, et tangitur in Can. dist. 12. Omnia talia, et Rabbi Moyses enumeravit plus quam sexcenta praecepta, ad quae omnia tenebantur illi ; quorum quaedam erant valde difficilia, puta quod omne masculinum ter in anno praesentaretur in Jerusalem, quantumcunque distarent ; et septimum annum colere, propter quod oportebat eos duobus annis vacare a collectione fructuum, et multa alia, sicut de non tangendo morticinum, vel de non comedendo vel bibendo post tractum mortui sine baptismo.
Unde dicit Petrus in Actibus Apostolorum : Quare vultis discipulis imponere onus grave, quod nec
nos. nec patres nostri portare potuimus? Lex autem nova secundum Augustinum ibidem, paucis et manifestis Sacramentorum ritibus contenta est ; non enim habet, nisi septem Sacramenta, quae etiam omnia non sunt omnibus Christianis necessaria. Non enim, omnes recipiunt Ordines, nec omnes matrimonium contrahunt, sed necessarius est Baptismus, et post Baptismum in peccatum mortale recidivando Paenitentia, ita quod difficilius, quod est in Ecclesia, videtur esse Confessio. Difficile enim videtur alicui peccata sua privata, soli Deo et sibi notarevelare alicui homini sed ibi apposita sunt remedia, ita quod propter revelationem talem non oportet timere confusionem ; obligatur enim audiens ad maximum sigillum secreti. Alia Sacramenta a Baptismo et Paenitentia forte non sunt necessaria, aut si sunt, sunt satis facilia, puta Confirmatio, Eucharistia, Extrema unctio. Quantum igitur ad caeremonialia lex nova est longe facilior quam lex vetus, inquantum a Christo data est, et haec est simpliciter levitas, quae longe praeponderat illi gravitati, si qua sit in moralibus major.
Quantum autem ad judicialia de lege nova, patet quod est levissima, quia nulla judicialia Christus imposuit. Si tamen loquamur de lege - nova inquantum non solum est a Christo, sed etiam inquantum est per alios declarata, vel inquantum super eam sunt alia per alios addita, quia licitum est Judicibus statuere leges ad pacem servandam, sive illas, quae fuerunt in lege Moysi, et hoc omnes, sive alias, et quascumque, vel quotcumque (et tenentur eas subditi servare, dummodo non repugnent legi divinae), quoad hoc posset poni major gravitas in lege Christiana, quia tunc non licuit Sacerdotibus vel Judicibus condere quascumque leges, sicut modo licet Principibus Christianis. Sic ergo quantum ad hoc videtur quod pauciora sunt onera legis Christianae, inquantum ipsa est a Christo tradita, sed forte plura, inquantum ipsi postea sunt addita alia per eos, qui habent regere populum Christianum.