CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Tertia sententia tribuit habitui causalitatem partialem, et haec videtur Doctoris hic, et 3. dist. 37. ad. arg, princ, et sup. d. 3. q. 7. n. 20. et 4. d. 49. q. 2. ad ult. Quomodo autem cum potentia facit unam causam per se, ostensum est d. 3. q. 7. num. 21. et 22. Potentiam autem esse principaliorem causam habitu, 5.rationibus ostendit, de quo in simili de intellectu et specie,actum est d.3.q. 8. Haec est D.Thom. 1.2.q. 49. art. 2.etq. 51. art. 2. ad. 3.ubiCajet, Med.Vasq. 1.2. d.8. 3. c. 1. Conimbr.in.6. Eth, disp. 7. q. 3.art. 7.Gabr.Major.et alii 3. d.2 3, Occham, Quodlib. 3. q. 20. Hervaeus, Quodlib, 1. q. 13. et videtur August, de bono conjug. 21, ibi: habitus est quo agimus cum opus est.
Tertio modo (a) altribuendo habitui ahquo modo rationem principii activi, respectu actus, potest dici quod habitus est causa partialis activa cum quo ipsa potentia etiam est causa partialis respectu actus perfecti, procedentis a potentia et habitu, licet ipsa posset esse totalis causa respectu actus imperfecti praecedentis generationem habitus. Et tunc de distinctione illarum causarum partialium, etetiam quomodo faciant unam per se causam totalem, dicendum esset sicut dictum est supra dist. 3. quaest, de causa notitiae genitae.
Sed tunc est dubitatio (b), cum illa duo non sint causa ejusdem ordinis vel rationis, sicut duo trahen-, tes navim, quod eorum habet rationem causae prioris. Videtur quod habitus, quia causae prioris est determinare secundam, non e converso ; habitus autem determinat potentiam ad agendum, et non e converso, et inclinat eam. Inclinare autem est superioris respectu infla rioris, non e converso.
Sed oppositum hujus (c) videtur primo, quia potentia utitur habitu, non e converso ; et quod utitur alio, est principalius in agendo, et illud quo utitur, est quasi instrumentum vel causa secunda.
Similiter secundo, potentia est illimitatior in agendo quam habitus, eo quod ad plura se extendit ; sed superior causa videtur esse illi initatior extensive ; ergo, etc.
Praeterea tertio sic : Habitus est causa naturalis ; igitur si ipse est causa principalis movens potentiam, moveret eam per modum naturae, et per consequens cum potentia agat eo modo quo movetur, ageret per modum naturae. Nam agens quod agit, inquantum movetur, si movetur per modum naturae, agit etiam ulterius per modum naturae, et ita omnis actio potentiae habituatae esset naturalis et nulla libera, quod inconveniens est.
Item quarto, habitus esset potentia, quia esset illud quo primo habens potest operari.
Praeterea quinto : Quando sunt duae causae ordinatae, quarum una est causa alterius, illa, quae est causa alterius, est superior causa ; sed potentia est causa habitus saltem mediantibus actibus, et nullo modo e converso.
Concedo igitur propter istas rationes, quod tenendo habitum esse causam partialem respectu actus, erit causa secunda et non prima, sed ipsa potentia erit causa prima, et absolute non indiget habitu ad operandum. Minus tamen perfecte operabitur sine habitu quam cum habitu, et hoc posito aequali conatu ex parte potentiae, quia quando duae causae concurrunt ad aliquem effectum, una sola non potest ex se in ita perfectum effectum sicut ambae simul. Et hoc modo salvatur quod actus est insensior a potentia et habitu, quam a potentia sola ; non quidem, quod potentia sit causa substantiae actus, et habitus sit causa intensionis, quasi duobus causatis correspondeant duae causae, sed quod ambae causae concurrentes possunt producere effectum perfectiorem quam altera sola. Qui tamen effectus secundum se totum, et ut per se unus, est a duabus causis, sed in diverso ordine causantibus.