IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(b) Hic sunt duo videnda, etc. Proponit hic duo praecipua capita ex quibus oritur difficultas alicujus legis, quorum primum consistit in oneribus legis, hoc est, in praeceptis, quibus injungit aliqua esse facienda vel non facienda. Secundum caput consistit in defectu remediorum seu auxiliorum, quibus mediantibus onus legis posset supportari, hoc est, praecepta impleri. Quia ergo certum est illam legem esse faciliorem, quae habet minus gravia onera, et potiora remedia seu auxilia ad ea ferenda, examinat hic Doctor onera utriusque legis, eaque ad invicem confert, postea vero num. 7. agit de secundo. Nec sane sufficiebat unum examinare sine altero, nam quamvis aliqua lex haberet plura praecepta quam alia, tamen si haberet longe fortiora et aptiora auxilia, posset esse simpliciter levior, et si haberet lex una potiora auxilia, sed haberet tamen longe plura praecepta posset esse simpliciter gravior ; unde, ut adaequate ostendatur unam legem esse allera leviorem, oportet comparare utramque ad invicem, quoad praecepta et auxilia.
Antequam autem hoc ipsum fiat, praemittendum est quid intelligamus per legem novam, quid per veterem. Itaque per legem novam intelligimus hic praecepta et ordinationes Christi Domini, quibus diriguntur Christiani Catholici in vitam aeternam. Neque audiendi sunt haeretici, qui ut securius impia peccandi libertate abuterentur, negaverunt Christum Dominium instituisse legem ullam, aut dedisse aliqua praecepta, cum oppositum clarissime constat ex ipsiusmet verbis Matth. ult. docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis, Joan. 13. Mandatum novum de vobis, Joan. 14. Hoc est praeceptum meum. Unde Tridentinum jure optimo contra eosdem haereticos statuit sess. 6. cap. 19. Si quis dixerit nihil praeceptum esse in Euangelio, praeter fidem, caetera esse indifferentia, neque praecepta, neque prohibita, aut decem praecepta nihil pertinere ad Christianos, anathema sit. Et can. 21. Si quis dixerit Jesum Christiana Deo hominibus datum fuisse, ut Redemptorem cui fidant, non etiam ut legislatorem cui obediant, anathema sit.
Per legem autem veterem intelligimus praecepta et observationes ac institutiones, quibus Judaei ante promulgationem legis novae uti debebant, quaeque continentur in veteri Testamento, praesertim in Exod. et Levitico, ac Deuter.
ic) Onera imposita in veteri lege. Acturus de primo ex duobus capitibus, ex quibus difficultas legis potest colligi, distinguit omnia praecepta legis veteris in tria genera, qua divisione utitur etiam sanctus Thomas quaest. 99. ei cum eo ac Doctore, hic caeteri Doctores ac interpretes Scripturae, et insinuari videtur haec divisio illis verbis Deuter. 6. Hae sunt praecepta et caeremoniae, atque judicia, quae mandavit Dominus Deus vester, ut docerem vos, et faciatis in ea. Neque etiam potest esse dubium quin habeantur illa tria genera, caeremonialium scilicet, iudicialium ac moralium praeceptorum in ea lege, ut constat ex locis citatis a Scholiaste.
Intelliguntur autem per moralia praecepta, illa praecepta quae sunt de actibus virtutum et vitiorum, ut de amando et colendo Deo, quod spectat ad virtutem charitatis et Religionis ; de honorandis parentibus, quod spectat ad pietatem ; de non occidendo, quod spectat ad justitiam, etc.
Per caeremonialia praecepta intelliguntur illa, quae praescribunt certum ritum ac modum colendi Deum, non spectantem per se ad virtutes aut vitia, ut offerendi ipsi primitias, mactandi hostias, et oblationes ac victimas.
Per judicialia denique intelliguntur illa praecepta, quae praescribebant, certum modum observandum in commerciis hominum, controversiisque oriundis circa illa componendis.
Videri autem posset haec divisio diminuta seu inadaequata, quia non continet praecepta omnia illius legis ; non enim continere videtur praecepta supernaturalia, fidei scilicet, spei et charitatis supernaturalis, quae non sunt virtutes morales, sed Theologales. Sed facile respondetur esse adaequatissimam divisionem, non obstante hac difficultate, comprehenduntur enim illa praecepta sub praeceptis moralibus, nam in hac divisione non capiuntur moralia, prout moralia opponuntur Theologalibus, seu prout praecepta moralia vocantur illa, quae sunt de actibus solis quatuor virtutum moralium, sumptis virtutibus moralibus ut distinguuntur a Theologalibus virtutibus, sed prout moralia praecepta distinguuntur a iudicialibus et caeremonialibus ; sic autem praecepta supernaturalia sunt moralia, neque enim sunt caeremonialia aut judicialia, ut patet.
Ulterius autem pro majori intellectione istius divisionis, et distinctione membrorum dividentium, advertendum est, praecepta moralia legis fuisse de actionibus, quae secundum se ex natura sua independenter a lege positiva erant bonae aut malae, hoc est, convenientes aut disconvenientes naturae rationali. Caeremonialia vero, et judicialia praecepta non erant de talibus, sed de aliquibus actionibus aut modis actionum, quae secundum se possent seclusa lege fieri, vel non fieri, absque peccati malitia, vel virtutis bonitate. Unde praeceptum red- . dendi proximo quod suum est, ut operario mercedem, et ei a quo ablatum est, furtum, non spectat, ut sic praecise, ad judicialia, sed ad moralia, quia est de actu justitiae, quem qui suo tempore non exerceret, ex natura rei peccaret: sed praeceptum puniendi eum tali paena, qui non redderet, aut qui auferret, erat judiciale, quia punire tali paena erat ordinatum mere ex lege positiva. Similiter colere Deum non erat spectans ad caeremonalia praecepta, sed ad moralia, nam ex natura rei Deus erat colendus ; sed quod esset colendus tali vel tali modo, spectat praecise ad caeremonialia.
Ulterius addendum, quod praecepta moralia omnia illius legis reducebantur ad decem vulgaria praecepta Decalogi. Caeremonialia omnia a sancto Thoma quaest. 101. dividuntur in quatuor genera, in Sacrificia scilicet, Sacramenta, sacra et observantias. Per Sacrificia intelliguntur ipsaemet actiones et oblationes, quae fiebant in honorem Dei. per Sacramenta intelliguntur consecrationes, non solum ministrorum, qui vacabant cultui divino, sed quorumcumque fidelium, qui separabantur particulari aliquo signo ab infidelibus. Per Sacra intelliguntur instrumenta, quibus utendum erat in cultu divino. Per observantias intelliguntur quaedam institutiones particulares, quibus uti deberent personae particulares in determinatis actionibus ex praescripto legis.
Idem sanctus Thomas quaest. 104. art. A. reducit etiam judicialia ad quatuor genera, quorum primum erat eorum, quae versabantur inter Principes et subditos: secundum, eorum quae spectabant ad ipsos populares inter se in ordine ad commercia ; tertium, eorum quae concernebant extraneos, ut hostes, advenas, peregrinos: quartum denique, eorum quae exerceri debebant inter domesticos, ut inter uxorem et maritum, patrem ei filium, dominum ac servum. Hujus autem divisionis sufficientiam et rationem examinare, non est hujus loci, nec revera est nisi parvi momenti.
(d) In lege autem nova, etc. Ex tribus generibus praeceptorum contentorum in lege veteri, duo tantum contineri asserit in lege nova, prout tradita est a Christo Domino, nempe caeremonialium et moralium ; et assignat rationem optimam ex Scriptura, cur non dederit Christus praecepta judicialia, ad quam addi potest alia ratio ex Suario lib). 10. de leg. cap. 2. num. 2. nempe quia Christus Dominus non assumpsit sibi regnum temporale, juxta illud Joan 18. Regnum meum non est de hoc mundo, nec temporale etiam judicium, juxta illud Lucae 12. Homo, quis me constituit judicem iuter vos 1 Verum quidem est quod necessarium sit ad gubernandam debito modo Ecclesiam,proponere aliqua praecepta judicialia, supposita infirmitate, sed quia Christus optabat ut omnes conarentur superare illam infirmitatem, noluit per se illa praecepta proponere ; tribuit tamen Ecclesiae potestatem id faciendi, secundum quod pro occurrentibus occasionibus, locisque ac temporibus esset opportunum, quod et de facto fecit.
Quod vero in lege nova dentur moralia praecepta, patet ex dictis supra contra haereticos ; quod etiam dentur caeremonialia patet ex praeceptis concernentibus Sacramentorum administrationem ; illud enim praeceptum de Baptismo conferendo per aquam naturalem, et certa verba, mere caeremoniale est, ut est extra controversiam.
Quod si quaeratur, quaenam moralia praecepta sint in lege nova? Respondeo ex Doctore hic, eadem ipsa moralia praecepta, quae erant in lege veteri, esse renovata in lege nova ; certum est enim praecepta Decalogi tam obligare jam, quam obligabant durante lege veteri, quia cum sint de jure naturae, sive stricte, sive large, ut patuit dist. 37. non debebant mutari. Unde S. Leo serm. 14. de passione Dom. ait quod In praeceptis moralibus, nulla prioris Testamenti decreta reprobata
sunt, sed Evangelico mysterio multa sunt aucta, ut perfectiora et lucidiora essent dantia salutem, quam promittentia Salvatorem. Sed si quaeratur, an sint alia praecepta moralia jam, quae non erant tum? Doctor quidem nihil resolvit, sed rem in dubio relinquit,: nam g Comparando vero, ait: Dubium est utrum illi, qui scilicet erant sub lege veteri, tenerentur ad omnia illa praecepta, ad quae scilicet nos tenemur. Ut resolvatur haec difficultas,
Dico primo, certum est in lege nova esse multa praecepta moralia de actibus quibusdam, quae non erant in lege veteri. Haec patet manifeste ex praecepto credendi Trinitatem explicite, quale sane praeceptum non erat datum illis, qui erant sub lege naturae, quibus sufficiebat credere Trinitatem implicite. Deinde, habemus praecepta multa de Sacramentis credendis, quae ipsi non habuerunt, imo habemus praecepta credendi Christum fuisse passum, mortuum et sepultum, etc. quae ipsi nec debebant, nec poterant credere, quia non erant tum vera; nihil autem nisi verum credi debet aut potest fide supernaturali, nec de his praeceptis ait Scotus esse dubium aliquid, sed de praeceptis moralibus virtutum moralium, non Theologicarum.
Dico secundo, haec praecepta particularia credendi esse positiva, et non . juris naturae stricti. Haec videtur esse contra Suarium supra num. 5. qui putat probabile esse quod praecepta fidei quoad actus, qui praecipiuntur jam, et non erant praecepti in lege veteri, sint juris naturae, quamvis dependenter a revelatione et praedicatione mysteriorum, quae per illos actus creduntur, tanquam a conditione sine qua
non. Probatur conclusio, quia si secluderetur ordinatio particularis Dei ordinantis seu exigentis fidem mysterii Trinitatis, quamvis ipse revelaret illud mysterium, et esset actus virtutis credere illud, tamen non potest ostendi ex quo capite teneretur quis hic et nunc sub peccato mortali credere isti mysterio, aut adhibere diligentiam particularem illud addiscendis neque enim ex terminis notum est esse talem obligationem, neque sequitur ex ullis praemissis per se notis, quod detur talis obligatio seclusa ordinatione positiva Dei aut Christi, aut aliquorum aliorum Superiorum. Fateor quidem esse ex natura rei malum discredere Deo revelanti, quia per hoc fieret ipsi magna irreverentia: at quod credere teneremur semper positive mysteriis ab ipso revelatis, praesertim cum ipsemet immediate ea non revelaret, sed proponeretur ab aliis ea esse ab ipso revelata, non video quomodo iis credere possit esse praeceptum juris ris naturae stricti, hoc est, obligantis sub peccato mortali. Sic enim capio hic jus naturae strictum, pro eo nempe, quod obligat sub mortali, non pro eo quod dictat aliquid faciendum, quod esset quomodocumque honestum factu.
Confirmatur, quia certum est de facto esse impositum praeceptum Ecclesiae Pastoribus et Doctoribus praedicandi Evangelium, et mysteria fide per se, vel per alios, ut patet ex illo Christi Matth. ult. Docete omnes gentes, et praedicate Evangelium. Et illud 1. Cor. 9. Necessitas enim mihi incumbit, vae enim mihi est, si non evangelizavero. Et haec praedicatio debet sine dubio principaliter extendere se ad mysterium Trinitatis et Incarnationis ; sed certum est quod haec obligatio specialis praedicandi illa mysteria revelata prae aliis non sit ex lege naturae ullo modo, sed ex ordinatione positiva Dei et Christi. Et si dicas hanc obligationem praedicandae fidei, esse legis naturae ex suppositione quod ista mysteria credere sit necessarium ad salutem, et quod illi quibus convenit illa obligatio, sint instituti in Pastores ac Doctores ; Rectoribus enim cujuscumque communitatis competit ex jure naturae habere curam talem ipsius, ut quantum in illis est, provideant ipsi necessaria ad salutem.
Contra, quia hoc ipsum erat praeceptum particulare Christi praecipere ipsis assumere sibi talem curam, ex qua sequeretur illa obligatio.
Dico tertio, verisimilius esse Christum Dominum non dedisse nobis ulla praecepta nova in lege gratiae de ullis actibus virtutum moralium, quae alias non erant sub obligatione in lege veteri, quamvis forte ob ignorantiam aliqui, tum excusarentur a non favendis aliquibus actionibus, quae jam debent fieri, et tum etiam deberent, nisi ignorantia excusaret. Haec videtur mihi esse communior sententia cum D. Thoma quaest. 108. et Suario supra ; patetque prima pars, quia non potest assignari ullus actus talis, qui sit praeceptus in lege nova, et non fuerit in veteri.
Confirmatur, quia nullus actus virtutis moralis est sub praecepto in lege nova ex ordinatione Christi, nisi actus praecepti in Decalogo, et qui ad illos reducuntur, habentque eamdem rationem obligationis ex natura rei, sed omnes isti erant praecepti in lege veteri, ut patet.
Probatur secunda pars, nimirum quod forte excusarentur aliqui in lege veteri ab obligatione habendi aliquos particulares actus ob ignorantiam, ad quos alias obligabantur, quia satis probabiliter colligi potest ex Matth. 5. quod multi Judaeorum existimaverint se non fuisse obligatos ad dilectionem inimicorum.Christus enim ibi dicit: Audistis quia dictum est antiquis: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum, quae verba significant id fuisse praedicatum et receptum etiam saltem a multis, ut propterea necesse fuerit Christo Domino adjungere novam doctrinam de praecepto charitatis: Ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros. Ergo non est improbabile quod Judaei habuerint talem ignorantiam ; ea autem admissa, sequitur potuisse ipsos sine peccato facere, quod alias facere non debuissent, verbi gratia, odio prosequi inimicum. Quod si haec explicatio hujus praecepti, et aliae explicationes aliorum praeceptorum, de quibus facit Christus Dominus mentionem eo loci, fuerunt communiter receptae, certum est nos obligari de facto ad multa moralia, ad quae ipsi non fuerunt obligati, et quidem gravia, nam grave censetur amare inimicum, sed tamen quia a parte rei ipsi obligabantur ad omnia illa, et solum excusabantur ex ignorantia invincibili; propterea simpliciter loquendo, dicendum est Christum non praecepisse ulla moralia non Theologicalia, nec caeremonialia, quae non erant in lege veteri praecepta, ut dicitur in conclusione. Haec quoad moralia legis novae sufficiunt.
Quoad caeremonialia autem non minus certum est dari talia in lege nova, nam dantur praecepta de septem
Sacramentis tali vel tali modo conficiendis, et praecepta etiam ea administrandi ac recipiendi suo tempore, ut patet ex tractatibus de Sacramentis in particulari ; haec autem sunt praecepta caeremonialia, ut patet; quandoquidem ex natura rei nihil prorsus sit honestatis in actionibus illis, quae in iis conficiendis adhibentur, nec sunt judicialia praecepta. His suppositis, doctrina Doctoris de comparatione utriusque legis in gravitate desumpta ex eorum oneribus, sequentibus conclusionibus proponetur, per quas tota littera sufficienter explicabitur, si tamen indigeat explicatione, quae ex se satis est clara.
Conclusio prima, lex nova quoad moralia praecepta non est gravior absolute et simpliciter lege veteri, est tamen gravior ex suppositione ignorantiae veterum, si habuerunt illam ignorantiam significatam Matth. 5. de qua paulo ante. Haec ex dictis est certa, quia si a parte rei nulla alia sunt moralia praecepta in hac lege, quae non erant praecepta in lege veteri, simpliciter loquendo, non poterit lex nova quoad moralia esse gravior. At si ex ignorantia illi qui erant sub lege veteri excusabantur a non diligendis inimicis, et aliis illis actibus, quos Christus praecipit in illo Matth.5. ex ista hypothesi lex nova est gravior, quia ablata est in ea illa ignorantia, et est consequenter obligatio habendi illos actus supra obligationem, quam habuerunt Judaei ex suppositione ignorantiae.
Conclusio secunda, quoad caeremonialia lex vetus est longe gravior, quam nova quoad caeremonialia. Haec est communis, et patet ex auctoritate Augustini in epist. 118. ad Januarium,
quam dicit Doctor tangi in dist. 12. cap. omnia talia, (sic enim legi debet, et non omnia universaliter, ut erat in aliis editionibus), quia pars illius epistolae ibi ponitur. Auctoritas autem est haec: Primo itaque tenere te volo, quod est hujus disputationis caput, Dominum nostrum Jesum Christum, sicut ipse in Evangelio loquitur, levi jugo suo nos subdere, et sarcinae levi; unde Sacramentis numero paucissimis, observatione facillimis, significatione praestantissimis, societatem novi populicolligavit. L Confirmatur vis hujus auctoritatis per aliam ejusdem serm. 9. de verbis Domini, super illud: Jugum meum suave est, et onus meum leve, ubi vocat legem veterem, sarcinam innumerabilium observationum, quod revera jugum grave erat. i. Probatur secundo, quia secundum computum Rabbi Moysis, erant ultra sexcenta praecepta in veteri lege. Certe Abulensis quaest. 24. in cap. 1. Ruth, dicit fuisse sexcenta tredecim, et quamvis haec omnia non fuerint caeremonialia, tamen magna pars eorum erant talia, et quidem, ut inquit bene Doctor, quaedam valde difficilia, ut illud quod erat de praesentatione masculorum ter in anno coram Domino Ierosolymis, et illud de cultu septimi anni, propter quod duobus annis continuis vacabant a collectione fructuum, nam illo ipso anno non poterant colligere fructus, nec sequenti etiam, quia non poterant illo anno disponere solum pro fructibus ferendis sequenti anno.
Confirmat hoc Scotus per illud Petri in Actibus Apostolorum cap. 15. Quare vultis discipulis imponere onus grave, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus, hoc est, non potuimus sine magna difficultate ; nam alias absolute et simpliciter sine dubio potuerunt, quia Deus non praecipit impossibilia, ut est certum ex ratione, et maxime ex auctoritate tum Augustini lib. de natura et gratia cap. 43. dicentis : Deus impossibilia non jubet, sed jubendo admonet, et facere quod possis, et petere quod non possis. Hieron. in Ep. ad Damasum de expositione Symboli, execrantis eorum blasphemiam, qui dicunt impossibile aliquid homini a Deo praeceptum esse, et denique quod caput est Concilii Trident. id definientis contra Novatores sess. 6. cap. 18.
Probo jam tertio conclusionem ex his omnibus, ea reducendo ad formam ; illa lex est gravior longe quoad caeremonialia, quae et plura multo habet praecepta caeremonialia et graviora. Sed ex dictis constat legem veterem plura et graviora habere quam novam ; neque enim nova lex ex se habet, nisi paucissima praecepta de Sacramentis, quae omnia facillima sunt, si excipias praeceptum de Confessione, quod aliquid quidem habet difficultatis propter revelationem suorum peccatorum, sed haec difficultas non est corporalis, nec infert detrimentum aliquod in bonis temporalibus, verbi gratia, divitiis, ut inferebant praecepta vetera, et nemo prudens deberet existimare esse tam difficile suum peccatum Confessorii absoluturo, et secretum semper retentu ro, nec in malam partem, sed potius in bonum accepturo quaecumque sic Significantur peccata, confiteri, quam ter in anno suos filios a locis remotissimis Jerosolymam mittere Domino praesentandos, et alia facere, quae jubebantur in lege veteri.
Conclusio tertia : Quoad judicialia , lex nova ex se, ut tradita est a Christo, est longe facilior. Haec patet ex dictis, quia nova non habet judicialia, vetus habet plurima. Dixi autem, ut tradita est a Christo, quia si consideretur, ut includit alias leges positivas non traditas a Christo, sed latas ab Ecclesia, et aliis Superioribus, quos condendi leges novas auctoritatem habere suppono ex materia de legibus cum communi sententia, si sic, inquam, consideretur, non est dubium quin possit esse gravior, et fortassis etiam de facto sit gravior quantum ad gravitatem desumptam ex multitudine et difficultate judicialium ; forte enim plures et difficiliores sunt lalae leges judiciales inter Christianos jam, quam erant antiquitus latae inter Judaeos durante veteri lege ; est enim multitudo jam maxima irregularitatum, excommunicationum censurarumque aliarum, varii generis, quibus omnibus probe cognoscendis, ne dicam vitandis, vix ulla diligentia hominum alias occupatiorum sufficit.
Conclusio quarta : Absolute et simpliciter lex nova, quoad difficultatem ortam ex praeceptis, est facilior quam vetus. Haec est communis, et patet ex dictis, quia vel nulla sunt praecepta nova moralia in lege nova, quae non erant in lege veteri, vel certe pauca, et ea non difficilia. Deinde longe pauciora et faciliora habet caeremonialia, et nulla judicialia; ergo simpliciter dicenda est facilior. Ex quo patet, quam recte dixerit Christus : Jugum suum esse suave, et onus leve. Et quod id posset intelligi de suavitate et levitate, quam habet ex paucitate et facilitate praeceptorum caeremonialium et judicialium in comparatione ad veterem legem, propter quod etiam dicitur verbum abbreviatum, Rom. 9. ut Patres communiter interpretantur.