Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Tertio modo attribuendo habitum, etc. Doctor vult hic quod habitus concurrat active, ut causa partialis ad actum, et hanc opinionem tenet, quamvis ita expresse non dicat, tamen, ut infra patebit, ad hoc declinare videtur ; et hoc idem tenere videtur in 3. d. 37. q. unica in resp, ad argumenta principalia. Et in hac littera videtur tenere quod habitus et potentia sint duae causae partiales respectu actus, eo modo quo dictum est de intellectu et objecto, sic intelligendo, quod voluntas habituata nata est habere perfectionem actum quam non habituata agens aequali conatu ; ergo habitus est partialiter causa respectu actus perfecti, qui ut sic non posset esse a potentia non habituata. Et in hoc istae duae causae differunt ab intellectu et objecto, quia intellectus et objectum sic sunt causae partiales necessariae respectu intellectionis, quod est impossibile unam sine altera producere, etiam minimam intellectionem talis objecti. Et ideo intellectio quantum ad suum esse etiam perfectissimum, necessario dependet ab intellectu et objecto, ut supra patuit dist. 3. q.l. et 8. Hic autem actus,et si necessario dependeat ab habitu, saltem quantum ad aliquem gradum perfectionalem, in quem sola potentia non posset, tamen actus absolute consideratus, non necessario dependet ab habitu, ut patet de actibus praecedentibus habitum.
(b) Sed tunc est dubitatio, etc. Arguit Doctor pro utraque parte: et primo probat, quod habitus sit prior causa sive principalior, quia determinat et inclinat potentiam ad actum, et non e converso.
(c) Deinde arguit ibi: Sed oppositum hujus videtur. Hic probat, quod potentia sit principalior causa actus, et hoc tenet et probat multis rationibus, ut patet in littera. Primo, quia potentia utitur habitu, et non e converso ; ergo. Secundo, quia potentia est illimitatior ad agendum, eo quod ad plura se extendit. Tertio, quia si habitus esset principalior causa, cum agat per modum naturae, moveret voluntatem per modum naturae, quia potentia eo modo agit quo movetur, et sic omnis potentia habituata esset naturalis, et nullo modo libera. Quarto, quia tunc habitus esset potentia, quia esset illud quo primo habens potest operari. Quinto, quia potentia est causa habitus, non e contra: ergo est causa superior.