IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ponit quinque, quibus lex nova excedit veterem. Primum, quia Christus sua passione plus meruit credentibus eam exhibitam quam exhibendam. Secundum, plures et efficaciores causae gratiae, scilicet septem Sacramenta, cum tamen de uno tantum constet Sacramento collative gratiae in veteri, scilicet de Circumcisione. Tertium, clarior explicatio praeceptorum. Quartum, copiosior thesaurus Ecclesiae ex meritis B. Virginis et Sanctorum. Quintum, certa promissio aeternorum praemiorum. Vide Suarez de excellentiis legis novae 1. 10. de legib. cap. 8. ubi ponit 13. excellentias ejus supra veterem.
Quantum (c) ad secundum articulum, dico quod passio Christi exhibita plus meretur de gratia credentibus eam jam exhibitam, quam ipsa, ut exhibenda, meruerit illis, qui crediderunt illam ut exhibendam ; et ideo Sacramenta nostra, quae habent efficaciam in virtute passionis Christi exhibitae, plus conferunt de gratia quam Sacramenta veteris legis. Praeter haec habemus plura adjutoria gratiae, quia plura Sacramenta ; nam illi praeter matrimonium (si tamen fuit illis Sacramentum, de quo tangetur in quarto), nullum habuerunt Sacramentum, nisi Circumcisionem, et hoc ut remedium contra originale. Post recidivationem vero, si mereri potuerunt gratiam aliquam motu proprio, bene quidem, sed ad gratiam tunc acquirendam nullum fuit Sacramentum tunc institutum apud eos. Non enim habuerunt Sacramentum paenitentiae, nec alia plura adjutoria ad gratiam impetrandam, quae habemus nos.
Tertio, praeter majorem efficaciam Sacramentorum, et pluralitatem eorum, habemus doctrinam magis explicalivam et declarativam veritatis, quam ipsi habuerunt, et exempla Sanctorum plura et efficaciora ad imitandum. Et quarto plura merita Sanctorum, qui forte non tantum sibi, sed etiam nobis meruerunt, et nos etiam meremur invocando auxilium eorum, et intercessionem apud Deum.
Simpliciter ergo plura adjutoria et efficaciora sunt in lege Christiana quam veteri, et ideo ex ea parte, lex nova est levior. Est etiam unum adjutorium valde notabile, quia nobis pro observatione legis Christianae promittitur explicite vita aeterna ; illis autem vel raro vel nunquam nisi bona temporalia promittebantur ; nunquam autem tantum alliciunt animam ad servandum legem bona temporalia, sicut bona aeterna.