CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Sententiam proxime positam, quae videtur propria, impugnat quinque rationibus. Prima, actus efficit habitum ut causa aequivoca ; ergo non efficitur ab eo. Secunda, actus et habitus sunt duo effectus ordinati ejusdem causae, sicut duae passiones ejusdem subjecti ; ergo cum constet aliquos actus praecedere habitus, ut eorum causas, dicendum est nullum actum causari ab habitu.Tertia, sequitur quod actus ageret actum, quia agit habitum, et in aequivocis, causa causae perfectior est causa causali.Quarta, aliquis habitus posset ita perfectus esse, quod sine potentia operaretur. Quinta, si teneatur in intensione corrumpi qualitatem praeexistentem, habitus nunquam causat actum. Explicat quomodo juxta has rationes salvari possunt omnes quatuor conditiones quae tribuuntur habitui, sine eo quod sit activus ; et resolvit hanc et praecedentem esse probabiles, postea soluturus argumenta contra utramque allata. Hanc tenent Aureol. apud Capreol. 1. d. 17. q. i. art. 2. Palud. 3. d. 23. q. 2. Durand. ibi. q. 2. 3. et. 4. Rubion. q.1. art. 3. concl. 4.
Contra istam (d) opinionem arguo sic : Nulla distincta specie sunt aequivocae causae sibi invicem agentes ; habitus et actus distinguuntur specie, ergo non sunt sibi invicem causae aequivocae agentes ; sed actus necessario est causa aequivoca in generatione habitus acquisiti saltem, ergo non e converso. Probatio minoris, quia causa aequivoca eminenter continet in se perfectionem effectus, non autem possunt duo distincta specie se invicem eminenter continere.
Praeterea (e), comparando ad eamdem causam primam duos effectus, videtur quod alter istorum habeat determinatum ordinem mediatum vel immediatum, priorem vel posteriorem, et hoc loquendo de tota specie alterius istorum duorum effectuum. Hoc apparet inductive in passionibus consequentibus idem subjectum, in quo est necessario determinatus ordo, quod una immediatius sequitur subjectum quam altera, et hoc secundum totam speciem, ita quod ille ordo non variatur in quibuscumque individuis : igitur respectu potentiae, quae est causa communis actus et habitus, habebunt isti duo effectus ordinem determinatum, quia vel necessario actui) secundum totam speciem praecedit habitum, vel e converso. Et cum aliquis actus de necessitate praecedat habitum ut causa ejus, habitus omnino non praecedit aliquem actum, ut ejus causa per se.
Praeterea (f), si habitus sit causa partialis respectu actus et aequivoca ; igitur causa hujus causae erit perfectior quam sit causa aequivoca ejusdem. Consequentia patet, quia in causis aequivocis, causa causae perfectior causa est quam causa proximior causato ; sed actus est causa generationis habitus, igitur si potentia cum habitu potest in actum perfectum, multo magis si esset sub actu generativo habitus, posset in eumdem actum perfectum, quod videtur inconveniens, quia duo actus perfecti non possunt esse in eadem potentia, aut saltem si possunt, non videtur quod unum istorum possit esse aliquo modo activum respectu alterius.
Praeterea, si habitus est quasi causa secunda supplendo aliquem gradum causalitatis, qui deest potentiae, posset igitur fieri habitus ita perfectus, quod suppleret vicem totius potentiae, et ita aliquis habitus solus sine potentia posset esse causa sufficiens, et in ratione habitus et in rationepotentiae, et universaliter in agentibus ejusdem rationis videtur quod ita possit intendi virtus unius quod aequabitur duobus.
Praeterea (g), si teneretur, quod in motu intensionis et remissionis, individuum praeexistens corrumpatur, necesse esset ponere habitum non esse causam actus, quia corrumpitur illo actu, quo intenditur ; causa autem non est causa, quando corrumpitur, quia quod non est, nullius est causa.
Qui vellet (h) tenere conclusionem istarum rationum, posset negare ab habitu omnem rationem principii activi, et dicere quod habitus tantum inclinat ad operationem, quasi actus prior conveniens cum actu secundo, et determinans ad actum illum, sicut gravitas est actus prior determinans et inclinans ad determinatum ubi, licet secundum aliquos gravitas non sit principium respectu esse in illo ubi. Et illud videtur probabile, quia nulli debet attribui causalitas respectu alicujus, nisi talis causalitas sit evidens ex natura rei vel causae vel causati ; nulli etiam causae neganda est perfecta causalitas, nisi manifeste appareat imperfectio causalitatis in ea, quia nullam naturam negandum est perfectionem habere, qua non est evidens eam carere: nulla autem videtur necessitas ponere aliquam causalitatem activam in habitu respectu actus, quia sine hoc salvabuntur omnes conditiones, quae communiter attribuuntur habitui ; nulla est etiam necessitas auferendi a potentia perfectam rationem causalitatis, ut attribuatur partialis causalitas potentiae ; ergo non est aliqua causalitas habitui attribuenda.
(i) Assumptum patet, quia illae quatuor conditiones, quae habitui attribuuntur, videlicet quod est quo habens faciliter operatur, delectabiliter, prompte et expedite, salvantur propter solam inclinationem habitus quam tribuit potentiae, ut receptiva est operationis ; delectatio quidem est propter conditionem recipientis, cui convenit operatio recepta, et objectum circa quod est operatio. Nunquam enim delectatio est in factione, quae praecise est factio, sed quia actio est in agente, potest esse actio delectabilis propter convenientiam agentis ad objectum. Hanc autem convenientiam potest tribuere habitus ex hoc, quod inclinat ad actionem et objectum ; ergo et delectabiles non includit rationem principii activi, sed tantum convenientiam principii passivi ad actionem et objectum, et hoc ad actionem, quae est de genere Qualitatis, non quae est de genere Actionis, de qua differentia actionum dictum est supra distinct, 3. quod quaedam est actio quae est qualitas, et illa convenit potentiae habituatae, quae per habitum inclinatur ad talem actum et ad objectum, terminans talem operationem : non habituatae autem sic convenit, nec talis forma, nec objectum.
Similiter quoad conditionem secundam, difficultas in operatione accidit ex hoc quod receptivum operationis non est dispositum ad recipiendum, et non solum ex defectu virtutis activae; ergo si receptivum sit dispositum, erit facilitas in agendo, inquantum agens agit circa tale passum.
Similiter de expeditione et promptitudine, nam impeditio et tardatio agentis in agendo, potest esse propter indispositionem ipsius passi, potissime quando idem est agens et patiens vel recipiens, ita quod ipsum non operabitur prompte, quia est indispositum ad operandum, haec etiam indispositio non est ad agendum actione de genere Actionis, sed ad habendum actionem de genere Qualitatis ; nihil enim dicitur formaliter operari, inquantum elicit operationem, sed inquantum recipit eam in se.
Qualiter autem omnia alia habitui attributa salvantur, attribuendo totam actionem potentiae et nullam habitui, patebit solvendo argumenta ad principale. Sic igitur patet, qualiter duabus primis viis de habitu tanquam inconvenientibus derelictis, duae ultimae tanquam probabiles possunt sustineri, scilicet tertia et quarta, attribuendo secundum tertiam viam, aliquam causalitatem habitui, non solum rationem principii passivi: vel secundum quartam, negando ab habitu rationem activi, et quod sit tanquam forma inclinans ad aliquam formam ulteriorem recipiendam, licet non sit ratio recipiendi respectu ejus, sicut gravitas inclinat deorsum, licet non sit ratio receptiva ejus quod est esse deorsum, sed corpus inquantum est receptivum alicujus ubi.
Argumenta, quae sunt contra istas duas vias ultimas, quia utraque potest probabiliter sustineri, postea, solventur secundum alterutram istarum.