IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(h) De secundo principali, etc. Hic est secundus articulus hujus quaestionis : an scilicet paenitere ut actus virtutis, requiratur ad deletionem peccati ? Dicit primo non requiri ut actum determinatae virtutis, ut patet ex praemissis, et ex illo Ezechielis 18. et 33. Quacumque hora ingetriuerit peccator, etc. Dicit secundo non requiri ut sit actus procedens ex habitui sed sufficere ut sit secundum inclinationem habitus.
Tertio tandem movet dubium, utrum requiratur poenitentia ut actus formatus, vel sufficiat ut informis. Ad quod dubium respondet infra semper esse informem, ut est dispositio praevia ad deletionem peccati ; informem intelligit, ut patet in textu, ex eo quod non insit charitas habitualis seu gratia sanctificans. Dicit secundo, ut est dispositio concomitans deletionem peccati, esse formatum, quia deletio peccati fit per infusionem charitatis.
Ad explicationem hujus et litterae, quam miris modis torquent moderni Discipuli sancti Thomae, examinanda erit controversia ad quam hic alludit Doctor, utrum scilicet dispositio ultima ad gratiam, nempe contritio eliciatur ab habitu charitatis ? Affirmativam partem tuetur D. Thomas 1. 2. quaest. 113. art. 6. et 8. ubi Cajetanus, Conradus, Medina, Sotus in hac dist. q. 2. art. 6. et dist. 16. quaest. 1. art. 2. et lib. 2. de natura et gratia, cap. 18. Cano reieci. de poenitentia parte 1. Valent. 2. tom. disput. 8. quaest. 5. puncto 4. Vasquez 1. 2. disput. 211. per totam; unde tuetur contritionem esse semper actum formatum, quia elicitur ab ipso habitu charitatis.
Negativam docet Doctor in prima responsione ex conclusione ad dubium praemissum, et in sequenti textu. D. Bonaventura, infra dist. 17. Durandus ibidem quaest, prima, et in 2. dist. 28. quaest. 5 . Henricus quaest. 5. Suarez. 4. tom. in 3. part. disp. 4. sect. 7. et lib. 8. de gratia cap. 12. pro ea citans D. Thom. 1. part. quaest. 62. art. 2. ad. 3. et 1. 2. quaest. 109. art. 2. et quaest. 112. art. 2. et 3. part. quaest. 89. art. 1. quam tuetur etiam Capreolus in
hac dist quaest 2. art. 3. ad primum. Probatur conclusio Doctoris primo, haec causalis est vera : ideo homo justificatur, quia conteritur; ergo ejus opposita non est vera: ideo conteritur, quia justificatur, quia daretur circulus. Antecedens probatur, quia illa causalis habet veritatem suam ex Scriptura et Conciliis: dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum, Lucae 7. qui paenitentiam egerit, aut conversus fuerit vivificabit animam suam, Ezech. 18. etc. Et quantum ad primam causalem, facile ex verbis Christi colligitur, eamque admittit D. Thomas 4. part. quaest. 21. art. 4.ad 1. et 3. part .quaest. 49. art. 11. et sic etiam Patres tribuunt remissionem peccatorum poenitentiae seu dilectioni Magdalenae, tanquam causae, Gregorius hom. 33. in Evangelia, Paulinus ad Severum Epistola 4. Ambrosius lib. de paenitentia c. 17. Tertullianus, lib. 4. contra Marcionem cap. 17. Augustinus, in Psalm. 144. Propter quod dico tibi,dimittuntur ei peccata multa, quare ?quia confessa est, quia flevit, etc. Item Theophylactus et Euthymius idem docent.
Secundo patet eadem causalis, ex Trid. sess. 14. cap. 4. Fuit autem quovis tempore ad impetrandam veniam peccatorum . hic contritionis motus necessarius, etc. et infra : docet praeterea, etsi contritionem hanc aliquando charitate perfectam esse contingat, hominemque Deo reconciliare, priusquam hoc sacramentum actu suscipiatur, ipsam nihilominus reconciliationem ipsi contritioni sine sacramenti voto, quod in illa includitur, non esse adscribendam, etc. Ex quibus colligitur contritionem impetrare veniam peccatorum, eique, quando perfecta est, cum sacramenti voto adscribendam esse reconciliationem hominis ; sed haec reconciliatio consistit in justificatione impii, quae includit et remissionem peccati, et infusionem gratiae; ergo infusio impetratur a contritione, et sic ejus erit causa antecedens, ergo non praesupponit gratiam aut remissionem, sed supponeret, si eliceretur physice a gratia habituali, ut volunt adversarii, quia omnis effectus supponit suam causam ; sequeretur ergo hominem justificari ante contritionem, et extra sacramentum, quod repugnat Concilio et dictis.
Tertio, si vera esset sententia adversariorum, sequeretur quod homo adultus justificaretur extra sacramentum sine ulla dispositione, quod repugnat doctrinae de justificatione impii. Probatur sequela ex dictis, quia contritio supponit justificatum, praeter hanc autem non est alia dispositio, ergo. Antecedens patet, quia supponit principium elicitivum sui, hoc est, gratia habitualis secundum adversarios. Dices, ut dispositio est, antecedit, contra, non potest esse dispositio, aut aliquid agere, antequam sit, et eliciatur, disponit enim in quantum communicat aliquem effectum formalem praevium subjecto, necessitantem aliquo modo ad formam, vel in quantum removet impedimentum, sed haec repugnant ipsi, nisi in ratione entis sit ; ergo supponit antequam sit, suum principium elicitivum ; vel ergo tunc elicitur ab habitu, ac proinde eum supponit, vel ab alio ; ergo non ab habitu.
Quarto idem Concilium Trident. sess. 6. c. 6. non agnoscit aliam gratiam, qua adultus ad justificationem disponatur, nisi excitantem et adjuvantem, et cap. 6. docet quomodo per divinam gratiam excitantem et adjuvantem actu disponatur, cap. 1 Hanc dispositionem, inquit, seu praeparationem justificatio ipsa consequitur, quae non est sola peccatorum remissio, sed et sanctificatio,et renovatio interioris hominis, etc.
Ergo ex Concilio nulla gratia antecedit justificationem peccatoris nisi excitans et adjuvans ad dispositionem adulti, quam ipsa justificatio consequitur: justificatio autem includit habitualem gratiam, et cap. 8. Gratis autem justificari ideo dicimur, quia nihil eorum quae justificationem praecedunt, sive fides, sive opera ipsam justificationis gratiam promerentur: justificatio autem gratia est habitualis in parte, ergo non antecedit opera dispositionis, sed sequitur. Deinde cap. 1. dicit hanc gratiam partiri singulis secundum propriam cujusque dispositionem et operationem. Ex quibus constat sequi ad dispositionem, non antecedere; ergo ab ipsa non elicitur ipsa dispositio. Item can. 3. requirit ad actus fidei, spei, dilectionis et poenitentiae (in quibus cap. 6. statuit dispositionem ad justitiam) tantum praevenientem Spiritus sancti inspirationem et adjutorium ; et Canon. 4. docet liberum arbitrium cooperando Deo excitanti et vocanti se disponere et praeparare ad obtinendam justificationis gratiam.
Aliqui distinguunt in gratia rationem genericam et specificam ; sub ratione generica asserunt infundi, ut homo conteratur, et sic esse principium contritionis, sub ratione specifica sequi dispositionem. Haec distinctio chimaerica est, quomodo enim ratio generica infundi, aut esse potest sine specifica ; ergo si secundum unam, secundum aliam etiam supponitur ad dispositionem. Alii, ut supra dictum est, recurrunt ad prioritatem in diverso: genere causae efficientis et materialis, dicentes gratiam, ut infunditur, esse principium effectivum dispositionis, ut recipitur in subjecto, praesupponere contriti onem. Sed haec jam impugnata sunt. Praeterea sequeretur quod gratia non infunderetur animae antequam produceretur contritio, ac proinde in esse separato esse principium contritionis, quod non concedunt adversarii, neque ex principiis scholae suae admitti potest; asserunt enim accidentia per subjectum individuari, neque poenitentiam agere posse sine elevatione ad actum supernaturalem, qualem ponunt esse contritionem plerique ; ergo prius gratia inest subjecto, quam agat, et consequenter etiam in genere materialis causae supponitur contritioni, si est principium ejus.
Alii respondent secundum prioritatem naturae mutuam eo modo quo dicuntur causae esse sibi invicem causae. Sed haec responsio facilis est impugnationis ex doctrina de causis, quia effectus causae efficientis nunquam producit suam causam, aut disponit ad ipsam, aut eidem supponitur, alias esset antequam esset. Dicunt aliqui contritionem quamvis non existat posse disponere, sicut materia non habens existentiam propriam causat, et haec responsio est juxta vulgarem sententiam adversariorum, qua negant materiae propriam existentiam. Sed quidquid sit de hoc, falsum est in proposito, quia forma sive substantialis sive accidentalis, nihil causat in omnium sententia nisi existat ; disponere materiam est effectus formalis physicus dispositionis; ergo, etc. Has responsiones subindicare tantum volui, non impugnare ex proposito, quia sunt evasiones contra prima principia, quas facile est repellere variis modis, neque rationes ad oppositum majoris sunt momenti.
Prima est ex illo Joannis quarto, non quasi nos dilexerimus. Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, etc. diligit autem Deus infundendo gratiam habitualem ; ergo prius infunditur, quam nos diligimus Deum. Respondetur Apostolum loqui de dilectione, qua Filium suum dedit pro nobis: intelligi etiam potest de dilectione electionis et vocationis. Alia loca adducunt quibus dicitur fides operari per charitatem, gratiam et Spiritum sanctum infundi nobis, ut convertamur, ut convertamur, ut dicit Arausicanum. Respondetur haec omnia et similia, referri ad gratiam actualem seu adjutorium gratiae excitantis et adjuvantis ut ex stylo et intento tam Patrum quam Conciliorum, quam Scripturae constat.
Argumentantur a ratione primo, quia non est in potentia voluntas ad producendum actum vitalem contritionis, nisi elevetur per gratiam habitualem. Respondeo negando antecedens. Secundo, quia contritio non est meritoria de condigno nisi elicitur a gratia habituali; ad hoc patet ex dictis, concedo contritionem peccatoris ut est dispositio, non esse meritum de condigno, sed de congruo. Tertio, quia nullum alias inconveniens, aut repugnantia sequitur ex hoc, negatur, quia destruit principia naturalia et supernatu -ralia.
Ex his patet intentum Doctoris, et sententia tam in prima conclusione praemissa quam in secunda, in quibus solum quaerit de ordine contritionis ad gratiam habitualem et charitatem praecise, et quomodo et quando sit actus formatus charitate habituali, et quando informis, quia de hac informatione agunt antiqui Theologi sub qua non comprehendunt gratiam actualem, aut adjutoria, quae possunt communicari justo et injusto, sed informationem per gratiam sanctificantem, quae est justitia, et excludens peccatum formaliter. His ergo primum positis, facilis est via ad explicationem sequentis sig. quae est continuatio textus, sed propter incidentem controversiam de sententia ejus, subdivisit Scholiastes ipsum a priori, ut scholio apposito illustraretur et vindicaretur; est namque declaratio praemissarum conclusionum.