IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(e) Quantum ad secundum. Hic examinat secundum caput, ex quo possit colligi quaenam lex sit gravior, nempe ex parte auxiliorum, quae in lege sunt ad ferenda ejus opera. Est autem ejusque ad hoc, Conclusio : Lex nova est facilior veteri ex parte auxiliorum suorum. Haec conclusio est etiam communis, et optime probatur a Doctore, quia auxilia principalia, quibus redditur facilis observatio mandatorum, consistit in gratia tam habituali quam actuali praeveniente, adjuvante et concomitante, et in motivis extrinsecis flectentibus ad observantiam, causisque producentibus gratiam. Sed major gratia tam habitualis quam actualis confertur pro statu legis novae ordinarie ac communiter, et plures sunt causae productivae gratiae in eo, et plura ac magis perfecte cognita motiva flectentia ad observantiam mandatorum ; ergo lex nova est facilior ex parte auxiliorum, quam lex vetus. Major et consequentia sunt certae.
Probatur minor quoad gratiam, quae est principalissimum auxilium, quae sola sufficeret, et sine qua nihil aliud sufficere posset, ut suppono ex materia de gratia, quia Christus Dominus omnia tam nobis, quam iis qui vivebant in lege veteri, gratiae dona promeruit, juxta illud Ephes. 1. Benedixit nos omni benedictione in caelestibus in Christo, de quo per se agi solet in tractatu, aut de Incarnatione, aut de gratia ; sed omnino congruum est ut plus meruerit gratiae pro lege sua, quam ipsemet fundavit, quam pro lege veteri ; et congruum erat ut Deus moveretur potius ad dandum plus gratiae propter merita Christi actu exhibita, quam propter illa ut exhibenda ; ergo cum pro lege nostra sint actu exhibita, et pro veteri non fuerint exhibita, sed exhibenda, dicendum est quod communiter plus gratiae conferatur pro hoc statu, quam pro statu legis veteris. Dico autem ordinarie, quia non est dubium quin aliquibus hominibus veteris Testamenti plus gratiae tributum sit, quam multis novi ; sed hoc non facit ad rem, quia comparamus utramque legem quoad id quod ordinarie ex natura rerum accidit, non quoad casus extraordinarios. Adde quod etiam constet plures esse viros extraordinariae sanctitatis in lege nova quam in veteri. Unde si fleret consideratio quoad casus extraordinarios etiam, plus gratiae confertur in lege nova quam in veteri.
Probatur secundo eadem minor, quoad causas productivas gratiae, quia in lege nova sunt septem Sacramenta, quae ex opere operato conferunt gratiam ; in veteri autem lege non erat, nisi unum ad summum, nempe Circumcisio, de qua ipsa controvertitur. Et sane in hoc consistit admirabilis excessus legis novae supra veterem ex parte praecipue Sacramentorum Confirmationis, Paenitentiae et Eucharistiae, quae communia sunt omnibus, praesertim cum haec ultima duo saepissime ab omnibus adhiberi possint, et cum Paenitentia vim habeat delendi peccati post Baptismum commissi cum dispositione attritionis, cum tamen in lege veteri non fuerit aliud remedium circumcisis labentibus in peccata, quod posset sufficere absque contritione perfecta, quae difficulter haberi potest.
Deinde propter communionem Sanctorum, non est dubium, quin Sancti in caelis orent pro nobis, et quin merita justorum sibi invicem communicentur. Unde cum plures sint Sancti in hoc statu quam fuerint tum, et jam multi sint in caelo, quoad animas, cum tamen nulli ibi fuerint pro statu veteri, ex hoc etiam capite non potest esse dubium quin plus conferatur gratiae ordinarie pro hoc statu, quam pro statu veteri. Verum fateor hanc considerationem esse per accidens ad legem ipsam gratiae, quae suam vim ex se habet independenter ab lioc.
Probatur tertio quoad motiva exci -
tantia ad observantiam legis, quia lex nova saepe, et distincte proponit praemium vitae aeternae observantibus ipsam, et transgressoribus gehennam ; lex autem vetus non proponit haec motiva tam distincte, sed potius proponit motiva praemiorum et paenarum temporalium, sed certum est haec motiva vitae et mortis aeternae multo majorem habere vim trahendi ad observantiam legis, quam motiva illa temporalia. Quantum autem facilitent haec motiva difficultatem quamcumque praeceptorum, et ratione ipsa patet, et infinitis auctoritatibus posset confirmari, sed sufficiat, illa Augustini serm. 9. de verbis Domini :
Quam facile toleratur quaelibet adversitas temporalis, ut aeterna paena vitetur, et aeterna requies comparetur Et sane ob hanc considerationem Gregorius Nazianzenus orat. 2. Paschatis. putat jugum Christi esse suave et leve. Etsi nouum, inquit, jugum suave est et onus leve id tamen propter spem fit et mercedem.
Alia motiva proponit Scotus pertinentia ad legem novam, nimirum exempla Sanctorum plurimorum, qui non solum libenter et alacriter observaverunt praecepta omnia ejus, sed consilia etiam, faciendo multa opera supererogativa, maxime difficultatis, qualia exempla non habuerunt in lege veteri. Huic motivo addi potest consideratio passionis Christi Domini, quae sola omnem difficultatem observandae legis bene considerata tolleret, ut experientia constat, et auctoritatibus ubique obviis posset probari. Placet unicam hic adducere ex Gregorio Nazianz. orat. 20. in Machab. Nam qui martyrium, inquit, subierunt ante Christi passionem, quid facturi erant,
si post Christum persecutionem passi essent, ejusque mortem nostrae salutis causa susceptam ad imitandum propositum habuissent ? quorum enim nullo proposito exemplo talis tantaque virtus fuit, an non ii exemplum illud intuentes fortius in certamen descendissent ? Ex hoc autem excessu legis novae supra veterem facile ostendi potest quomodo verum sit, quod communiter dicitur a Theologis cum Sancto Thoma quaest. 106. et Sancto Bonaventura hic, nempe legem novam esse vitam et justificare, veterem non ita, sed potius mortificare, et esse mortem. Omissis enim variis dicendi modis, quos facile esset impugnare, facile id verum esse dici potest, quatenus lex nova habet haec multo majora subsidia, quam habuit lex vetus, et quatenus gratia, sine qua lex vetus nihil operabatur ad salutem, et multa ad mortem, quia sine gratia non poterat observari, et consequenter non poterat aliquid efficere, quod conduceret ad promerendum vitam aeternam ;; poterat autem seipsa sicut et fecit ostendendo quae bona et mala erant, dare occasionem peccandi, juxta illud Apostoli : Peccatum non cognovi, nisi per legem. Rom. 7. et infra : Sine lege enim peccatum mortuum erat. Quatenus, inquam, sine gratia, lex potius obfuit quam profuit, (licet ex se esset bona), et quatenus illa ipsa gratia, qua mediante poterat observari et prodesse, dabatur per merita Christi, quae realiter exhibebantur in lege nova, et qui ipse fuit in lege nova, et proponitur in ipsa distincte, eatenus lex nova potest dici justificare et vivificare, et esse spiritus et vita ; lex autem vetus ex se sine subsidio gratiae habitae ex meritis Christi propositis et exhibitis in lege nova, potest dici mortificare et occidere.