CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(d) Contra istam opinionem arguo sic. Hic Doctor arguit quatuor mediis probando quod habitus non sit causa aotus.
Primo sic : Nulla distincta specie , etc. Pro intelligentia hujus litterae est notandum, quod quando dicit Doctor quod causae aequivocae non sunt sibl invicem causae, non debet sic intelligi, quodsi A est causa aequivoca respectu B, quod B sit causa aequivoca respectu A, quia ibi nulla est difficultas, quia talis circulus in causis essentialiter ordinatis est impossibilis. Sed sic debet intelligi, quod quando unum individuum alicujus speciei est causa aequivoca individui alterius speciei, nullum individuum alterius speciei poterit esse causa aequivoca alicujus individui contenti sub specie, cujus aliud individuum ponitur causa. Exemplum: Sol est causa aequivoca vermis, certum est quod nullus vermis erit causa Solis, et ratio est, quia si unum individuum alicujus speciei ex sua ratione formali sit causa aequivoca individui alterius speciei, sequitur ipsum ex sua ratione formali esse perfectius illo, et quolibet individuo illius speciei, et sic nullum individuum speciei imperfectioris poterit esse causa aequivoca individui speciei perfectioris. Sicut enim aliqua species est essentialiter perfectior alia, ita quodlibet individuum speciei perfectioris erit essentialiter perfectius quolibet individuo speciei imperfectioris, ut patet a Doctore. Cum ergo actus praecedens habitum sit causa aequivoca habitus, sequitur quod habitus non erit causa aequivoca actus sequentis habitum, quia tam actus praecedentes habitum quam sequentes sunt ejusdem speciei.
(e) Secundo arguit ibi: Praeterea, comparandoque. Declaro hanclilteramsic: Comparando effectus diversarum specierum ad eamdem causam, videtur quod effectus unius speciei habeat determinatum ordinem ad causam, scilicet mediatam vel immediatam, priorem vel posteriorem, id est, si A, et B sunt effectus C specie differentes inter se, tunc A aut immediate causabitur a C, et sic quodlibet ejusdem speciei. Cum ergo potentia sit causa actus et habitus, sequitur quod ex quo aliquis actus est immediate a potentia, quod etiam quilibet ejusdem speciei, et sic habitus non erit causa actus.
(f) Tertio arguit ibi: Praeterea, si habitus, etc. Haec ratio stat in hoc, quod ex quo actus praecedens habitum est causa aequivoca habitus, et habitus est causa aequivoca actus sequentis, sequitur quod actus praecedens sit perfectior habitu et actu sequente, quia quod est causa causae est nobilius causa et causato ; ergo videtur quod voluntas mediante actu praecedente possit esse causa actus perfecti sequentis habitum, quod est inconveniens, quia tunc darentur duo actus perfecti simul in voluntate: et si duo perfecti, ergo et infiniti possent dari, quod est inconveniens. Patet consequentia in simili de duabus intellectionibus aeque perfectis, ut supra exposui distinct. 2. quaest. 1. Et praecipue est inconveniens ponere duos actus perfectos in eadem potentia respectu ejusdem objecti. Nec etiam videtur quod actus praecedens sit partialiter causativus alterius actus, et tamen si habitus poneretur causa partialis actus sequentis, sequeretur quod actus praecedenscumsit causahabitus, esset partialis causa actus sequentis, quiaquod est causa causae, estetcausa causati.
(g) Praeterea, si teneretur, etc: Hic probat Doctor quod tenendo quod in intensione formae forma praeexistens corrumpatur, esset necesse ponere habitum non esse causam actus, quia corrumpitur illo actu, quo intenditur. Sed de hoc patebit in 3. quaest, praesentis distinctionis: An in intensione et remissione totum praeexistens corrumpatur.
(h) Qui vellet tenere conclusionem. Hic Doctor docet modum, quo teneri posset habitum concurrere ad actum, non tamen esse partialem causam actus, sed quod tantum ponatur, ut inclinans potentiam ad operandum. Et licet ista littera sit satis clara, tamen aliqua dicta ibi declaro.
Sicut gravitas est actus prior determinans, etc, Hoc quod dicit, illud videtur probabile, debet referri ad habitum, non ad gravitatem, id est, quod probabile videtur habitum non esse partialem causam actus, sed tantum esse quamdam qualitatem inclinantem potentiam ad actum, ut patebit infra. Et quod non debeat referri ad gravitatem, patet, quia tunc statim sibi contradiceret, cum expresse probet gravitatem esse causam motus et quietis corporis gravis, ut patet in 2. distinct. 2. quaest. 10.
(i) Assumptum patet, etc. Hic probat qualiter non apparet necessitas ponendi habitum esse partialem causam actus. Etsi diceretur, quod ideo habitus est activus, quia est quo habens faciliter et delectabiliter, prompte et expedite operatur, dicit Doctor quod istae quatuor conditiones salvantur in habitu propter solam inclinationem habitus quam tribuit potentiae, ut receptiva est operationis, quia inclinat ipsam potentiam ad recipiendum ipsam operationem prompte et expedite. Nam delectatio est propter conditionem recipientis, cui convenit operatio recepta, et objectum circa quod est operatio, nunquam enim delectatio est in factione, quae praecise est factio,- non enim voluntas praecise delectatur in eo, quod elicit actum circa objectum delectabile, sed in eo quod recipit illum in se, et patet littera.