IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Carpitur Scotus in hac littera, quod asseruerit ultimam dispositionem ad gratiam esse ex nobis, quod Pelagianum sapit. Ita 8oto hic q. 2. art. 5. et alii. Sed hoc calumnia est, Scotus enim 1, d. ii. n. 4. ait quemlibet peccatorem salvari posse, quia (inquit) potest Deus eum sua gratia praevenire ; et infra d. 20. q. unio. ait esse opus Dei, non hominis, poenitentiam fructuosam inspirare, et d. 22. art. 2. ait Deum propter merita mortificata citius dare gratiam ad resurgendum, et quodl. 14. a. 1. ait hominem non posse se disponere ad fidem, et 2. d. 9. q. 2. n. 14. ait hominem non posse efficere ultimam dispositionem ad formam supernaturalem. Vide eum quodl. 17. art. 1. fin. ubi idem habet, et q. quodl. et i. d. 17. q. 2. et hic q. 3. et alibi saepe. Dum ergo ait hic, ex puris naturalibus, etc. tantum excludit gratiam habitualem, quia tantum agit an dispositio praevia informis sufficiat Secundo, cum Vega, q. 11. de justific. et Angles 4. q. 1. de essentia poenit. art.6. non refert illa verba, ex naturalibus, ad voluntatem, et sic non negat requiri gratiam ad ejus actum, juxta primam solut. Explicatur D. Thom. 2. d. 28. art. 4. dicens ex solo libero arbitrio hominem posse se praeparare ad gratiam gratificantem. Sic etiam Vasq. 1. 2. d. 186. cap. ult. explicat Scotum, dicentem voluntatem secundum naturalia movere intellectum ad credendum, quod tantum excludat habitum gratiae ; de quo in materia de gratia. Scotus ergo non voluit attritionem deletivam peccati per vires naturae haberi, quod est contra Araus. 2" can. 4. Trid. sess. 6. cap. 5. Carpitur etiam Doct. a Soto d. 17. q. 2. art. 2. et aliis, quod hic requirat durationem et intensionem ad actum poenitentiae ; sed primo falsum est de intensione, quia de hac nihil dicit hic ; de duratione etiam loquitur dubitative, si (inquit) aliqua dispositio sufficit, maxime haec. Secundo ait dari gratiam in ultimo instanti, vel in alio termino ad quem Deus determinavit attritionem durare. Dubitat ergo tantum quis sit ille terminus, quia non est certum esse primum instans, quia jmulti tenent oppositum. Bassol. Tartar. et Alm. hic. Palud. d. 17. q. 1. art. 5. con. 7. Cajet. tom. 1. opusc. tr. 4. q. 1. et .Greg. 2. disp. 3. q. 1. art. 2. Vasq. 1. part. disp. 229. cap. 10. tenent actum voluntatis non posse durare tantum uno instanti. Tertio, regulariter requiritur duratio in attritione, quia incipitur ab imperfectiori ; quod vero sufficiat contritio instantanea, habet Doct. expresse infra d. 20. con. 1. et ad 2. et 4. Frivolae sunt itaque Thomistarum circa hoc censurae, et quod clamant aliqui dari posse juxta hanc opinionem statum, in quo quis non posset se salvare, non tangit Scotus, quia, ut dixi, hanc non tenet, et eam tenentes facile dicerent, non requiri tempus ad attritionem, quando est impossibile habere illud ; sic illi salvant D. Thom. 3. p. q. 87. art. 1. et 1. 2. q. 113. art. 5. ad 3. et 4. d. 17. q. 2. art. 2. q. 6. dicentem, ad contritionem requiri distinctam peccatorem recogitationem. Dicunt enim hoc non requiri in fine vitae, quia est impossibile. Canus ergo, qui relect. de poen. p. 10. vocat hanc opinionem errorem Scoticum, dupliciter errat, quia nec Scoti, nec error est. Sed ipsius censura parvifacienda.
Ad (i) hujus intellectum sciendum, quod peccator in peccatis existens,eo modo quo dictum est in praecedenti quaestione art. 1. pecca tum manere post actum, potest ex naturalibus cum communi influentia considerare peccatum commissum, ut offensivum Dei, et ut contra legem divinam, et ut aversivum a Deo, et ut impeditivum praemii, et ut inductivum supplicii, et sub multis talibus rationibus ; et potest voluntas ipsum sub aliqua illarum rationum, vel sub multis illud peccatum sic c onsideratum detestari, et ille motus potest continuari et intendi ante infusionem gratiae. Potest etiam ista detestatio esse totaliter circumstantionata circumstantiis moralibus debitis ; non est enim verisimile, quod necesse sit propter peccatum istud remanens, actum quemcumque circa peccatum commissum esse defectivum in aliqua circumstantia morali. Iste autem motus dicitur attritio, et est dispositio, sive meritum de congruo ad deletionem peccati mortalis ; quae sequitur in ultimo instanti alicujus temporis, in quo tempore ista attritio duravit.
Nec est certum si Deus talem attritionem velit esse dispositionem ad justificationem, nisi sit perfecte moraliter circumstantipnata: saltem si est aliqua circumstantia inordinate circumstantionata, non est dispositio ad justitiam, quia tunc est actualiter offendens. Sed si est tantummodo carens aliqua circumstantia debita ex inconsideratione intellectus, vel omissione voluntatis, quantum ad illam circumstantiam, tunc dubium est si disponat sufficienter ad justitiam. Sed si est attritio perfecte circumstantionata in genere moris, videtur omnino dispositio sufficiens ad justitiam in termino illius attritionis acquirendam: in termino, inquam, quem Deus praefixit debere esse terminum illius motus attritionis, quam usque tunc vult continuari. Vel enim oportet dicere quod justificetur peccator sine omni dispositione sufficiente de congruo ex parte ejus ,et per consequens difficile est salvare, quod apud Deum non sit acceptatio personarum, ut dictum est lib. 2. dist. 6. quaest. 2. Vel nulla potest esse sufficientior dispositio ad istam justificationem, quam ista attritio perfecte circumstantionata in genere moris, ut tunc in ultimo instanti, vel aliquo, usque a 1 quod Deus determinavit attritionem debere durare, ad hoc, ut sit meritum de congruo ad justificationem, infunditur gratia, et tunc simpliciter deletur peccatum.
Et si manet idem motus contra peccatum in esse naturae et moris qui prius, idem motus qui prius fuit attritio, in illo instanti fit contritio, quia in illo instanti fit concomitans gratiae, et ita actus formatus, quia habens secum charitatem, quae est forma actus, ut hic loquimur.
Ibi tamen oportet distinguere signa naturae, inter actum, ut est talis in esse naturae et moris, et inter charitatem, et inter actum ut est formatus, quia in primo signo naturae est ibi actus talis, in secundo charitas, in tertio actus formatus a charitate jam inclinante et inhaerente, et sic attritio fit contritio sine omni mutatione reali ipsius actus.
Contra, ergo non per contritionem deletur culpa, quia non est contritio, nisi in tertio signo naturae, et in secundo deletur, neque etiam per contritionem illam, ut per meritum, quia sequitur illam deletionem. Potest ergo dici, quod Deus disponit per attritionem in aliquo tempore, tanquam per aliquod meritum de congruo, in aliquo instanti dare gratiam, et pro illa attritione, ut pro merito, justificat, sicut est meritum justificationis. Et licet non continuaretur idem actus circa peccatum in genere naturae et moris, qui prius, adhuc in illo instanti infunderetur gratia, quia jam praecessit meritum sufficiens de congruo.
Esto enim, quod in ultimo instanti intellectus et voluntas cessent a praeterito actu, convertendo se ad aliquem alium actum impertinentem, quare non justificabitur iste in ultimo instanti, sicut alius habens in illo instanti actum, quem prius habuit ? Ille enim, qui in illo instanti habet actum, per actum hujus, ut in illo instanti, non justificatur, sed per actum, ut praecessit in tempore, et hoc modo, habuit alius actum illum. Et secundum hoc, diceretur quod non oportet ad deletionem peccati continuari aliquem actum poenitentiae, neque formatum, neque informem, sed tantummodo in tempore praecedere usque ad instans actum paenitentiae informem.
Sed quid, si in illo instanti ponat obicem? sicut enim potest tunc habere actum impertinentem, ita oppositum. Diceretur, quod non potest ponere obicem, quia jam meruit ut in illo instanti detur sibi gratia. Sed hoc nihil est, quia etsi non possit quis in instanti praemiationis post meritum de condigno ponere obicem, ut in instanti mortis non potest quis demereri (tunc enim melito suo debet reddi impeccabilitas); tamen quia meruit de congruo potest ponere obicem in illo instanti, in quo reciperet terminum meriti de congruo, si non esset obex ; et sicut in termino meriti de congruo potest non habere illud quod meruit, quia ponit obicem, ita est verisimile quod nisi continuet in illo instanti actum similem in genere moris, non habebit illud ad quod talis actus disponit meritorie de congruo. Et ideo prima via videtur rationabilior, scilicet quod per actum poenitentiae informem, sed plene vel semiplene circumstantionatum in genere moris, deletur peccatum, ut per dispositionem praeviam, et meritum de congruos per actum autem poenitentiae, qui est formatus, et dicitur contritio, deletur, ut per actum concomitantem.
Et cum arguitur, contritio ut contritio sequitur deletionem, respondeo, actus qui est contritio, in eodem instanti temporis praecedit natura deletionem, licet, ut contritio, hoc est, ut formatus, sequatur deletionem ordine naturae ; et sic debet concedi in sensu divisionis, quod per actum, qui est contritio, deletur peccatum, ut per dispositionem omnino proximam ; nec est inconveniens, imo conveniens dispositionem proximam si mul esse cum forma ad quam disponit.