IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ad primum dubitat an moralia legis novae sint graviora veteribus, quia forte multa interiora praecipit lex nova, quae non praecepit vetus, ut ait D. Thom. supra art. 4. dicens ex hac parte novam esse graviorem. Tamen verius est legem veterem prohibuisse actus internos concupiscentiae, quos nova prohibet ; sed ex malo intellectu Judaeorum, non censebant se obligatos ad abstinendum ab actibus internis malis: et sic intelligitur quod Christus ait Matth. 5. et quoad hoc, nova dici potest gravior, quia explicite obligat ad ista interna, ita Lyran. praefat. ad.Evang. Abul. Matth. 11. quaest. 68. Chrysost. in imperfecto homil. 10. August. 19. contra Faust. cap. 23.
Ad primum concedo (f) quod si lex nova contineat omnia moralia, quae lex vetus, et addat alia, vel saltem addat aliquam explicationem aliquorum, ad quae forte ipsi non tenebantur, quod quantum ad hoc est gravior ; tamen hoc non tantum gravat, sicut ex alia parte gravat caeremonialium multitudo, et judicialium. Ex parte autem legis novae plus alleviat multitudo et efficacia auxiliorum, ita quod illa modica gravitas, si qua sit major in moralibus, non praeponderat gravitati in aliis, et hoc pensatis auxiliis hinc inde.
Ad secundum dico, quod difficultas in opere virtuoso non est per se ex parte operantis, sed ex parte operis ; difficilius enim est avaro dare unum nummum, quam liberali decem, et tamen non virtuosius. Nec qualiscumque difficultas ex parte operis arguit majorem virtuositatem, sed illa quae per se includit excellentiam objecti, quod per se attingitur per operationem ; talis autem difficultas stat cum majori levitate ; nam levius est attingere amando objectum excellentius quam objectum minus excellens, et talia opera excellentia immediate respicientia Deum, plura sunt explicita in lege nova ; multi enim actus dilectionis Dei immediate magis explicantur Christianis quam Judaeis. Nec mirum, quia illa dicitur esse lex timoris, haec autem amoris ; amor autem et praecipue finis, si ille quaeratur in omnibus, facit omnia onera levia, ut verum sit quod dixit Salvator Matth. 21. Venite ad me, et sequitur: Jugum enim meum suave est, et onus meum leue. Cui sit laus, honor et gloria per infinita saecula saeculorum. Amen.