IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(f) Ad primum concedo. Respondet hic ad argumenta principalia, quorum primum erat : lex nova includit totam legem veterem, juxta illud : Non veni solvere, sed adimplere. Et habet aliqua alia praecepta ultra praecepta legis veteris, ut patet Matth. 5. ergo est gravior.
Respondet Doctor juxta dubitationem, quam proposuit ante num. 4. si lex nova habet aliqua alia praecepta moralia, et obliget ad aliquem modum distinctiorem eorumdem praeceptorum moralium, esse graviorem quoad hoc, quam fuit vetus, sed simpliciter tamen hoc non obstante esse minus gravem propter rationes praemissas.
In forma autem sic respondeo, distinguendo antecedens quoad primam partem ; includit totam legem veterem, quoad moralia, ita ut jam obligemur ad omnia moralia, ad quae obligabat illa lex, concedo antecedens ; includit totam legem veterem quoad omnia caeremonialia et judicialia, nego antecedens, quoad illam partem : et ad probationem dico quod non solverit Christus legem quoad moralia ; nec quoad caeremonialia etiam, quantum ad adimpletionem eorum, quae figurabant, quamvis venerit solvere illa, quantum ad hoc quod ulterius non obligarent, licet hoc non sit solvere proprie loquendo, quia ex se et prima institutione non extendebantur ulterius. Solvere autem legem proprie est vel facere contra directionem ejus, vel dispensare in illa, aut abrogare illam pro tempore, pro quo alias obligaret, quorum neutrum fecit Christus.
Distinguo etiam secundam partem, habet aliqua alia praecepta moralia, transeat ; et caeremonialia, transeat ; habet aliqua alia, quae aequivalent quoad gravitatem illis praeceptis legis veteris, quae jam non obligant, nego antecedens et consequentiam.
Respondeo secundo, negando consequentiam, quia licet haberet plura et difficiliora praecepta, tamen abundantia auxiliorum supplet illum defectum abunde, ita ut cum illis auxiliis facilius sit observare omnia illa praecepta, quam erat viventibus in lege veteri observare sua praecepta, sive pauciora, sive aequalia.
Secundum argumentum principale erat quod status legis novae sit perfectior et virtuosior quam legis veteris; ergo est difficilior, quia virtus tendit in difficile.
Respondet negando consequentiam ad sensum objectionis, quia difficulta virtutis non debet semper considerari ex parte ipsiusmet operantis, ita scilicet ut eo praecise quis operetur perfectius quo majori cum difficultate et molestia operatur, alias avarus perfectius et virtuosius operaretur dando unum scutum, quam liberalis dando decem, quod est absurdissimum, sed est ex parte ipsiusmet operis, ita ut si ipsum opus ex se sit difficilius, virtuosius operetur qui illud facit, quam qui facit oppositum, ut patet ex eodem exemplo avari et liberalis.
Addit ad hoc, quod non quaecumque difficultas operis ex se arguat majorem perfectionem, sed illa quae desumitur ex majori perfectione objecti ; unde licet quis minore cum difficultate ex parte operis et operantis amaret perfectius objectum ; ille perfectius operaretur, quam qui minori cum facilitate, amaret minus perfectum objectum. Et hinc amor Dei est perfectior, quam ullae aliae operationes, quae respiciunt alia objecta imperfectiora, quamvis ex parte sua, et operantis etiam haec essent difficiliores. Verum quidem est quod difficultas major operis, arguat majorem perfectiorem in operante faciente tale opus, sed hoc debet intelligi caeteris paribus.
In proposito autem caetera non sunt paria, quia in lege nova sunt plures actus ex natura objecti, et intensione gratiae perfectiores, quam in lege veteri, communiter loquendo. Adde ad haec quod licet status veteris esset perfectior statu novae legis, si fierent actus tam frequentes in ipso quam in novo, tamen si non fiant, non erit perfectior, praesertim si ipsa difficultas sit in causa cur non flant. Melior est enim ille status, qui ex natura sua habet esse occasio plurium operum bonorum, quam qui ex natura sua hoc non habet, quamvis haberet ex natura sua influere majorem bonitatem in actus, si fierent, ut patet.
Adde ulterius, quod si argumentum valeret, probaret statum beatitudinis esse imperfectiorem statu viae, quia minorem habet difficultatem ; hoc autem est absurdum, ergo et id unde sequitur. Unde breviter potest responderi secundo, negando etiam consequentiam ; et ad probationem dicendo quod licet virtus versetur circa difficile, id tamen non ita intelligendum sit, quasi semper deberet versari circa difficile, nam certam est multos esse actus virtutum, qui non suntjelicientibus difficiles, nec etiam ita intelligendum est, quod quo actus est difficilior, eo est perfectior, nisi caeteris, ut dixi, paribus, de quo per se agendum est in materia de virtutibus.
Circa illud vero, quod in fine suae responsionis ad hoc secundum argumentum ait Scotus, legem veterem esse timoris, et novam amoris, id quidem tenetur communiter, et patet ex Augustino lib. 1. de Ecclesiae moribus cap. 28. Coercitio, inquit, timore, instructio vero amore perficitur in his duobus. Deus duobus Testamentis disciplinae nobis regulam dedit, quamquam enim utrumque in utroque sit, praevalet enim in vetere timor, amor in novo, quia ibi servitus, hic
libertas ab Apostolis praedicatur. Et lib. adversus Adimantum cap. 17. Haec est brevissima et apertissima differentia duorum Testamentorum timor et amor. Et cap. 16. Deus veteri homini fugienti tanquam Dominus apposuit quod timeret, et novo redeunti tanquam pater, aperuit quod amaret.
Sed quaeri potest, quomodo hoc sit verum ? Respondeo autem id imprimis verum esse, quia plures actus amoris explicite nobis proponuntur in lege nova quam proponebantur in lege veteri, ut patet Matth. 5. ubi explicite proponitur nobis ipsos inimicos ob Christum diligendos. Deinde id verum est, quia vetus lex proposita est cum tonitruis, caligine, igne, fulguribus et aliis signis, timorem tantum incutientibus, ut populus ille cui proponebatur, enixe petierit a Moyse ut ipse pro Domino loqueretur : Loquere tu nobis, et audiemus, non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. At in promulgatione novae legis nihil tale, sed magna cum suavitate invitabatur populus ad eam accipiendam : Venite, inquit Christus, ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos : jugum enim meum suave est, et onus meum leve, Matth. 11. Denique quia omnes difficultates ejus leves reddidit abundantiori gratia, et praeterea suo proprio exemplo, jejuniis, vigiliis, orationibus, ac acerbissima denique passione, ob quam concedat nobis gratiam ferendi alacriter onus ipsius leve, et jugum suave cum perseverantia usque in finem amantissimus legislator, qui est benedictus in saecula saeculorum , Amen.
JOANNIS DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,
OPERA OMNIA
EDITIO NOVA
JUXTA EDITIONEM WADDINGI XII TOMOS CONTINENTEM A PATRIBUS FRANCISCANIS DE OBSERVANTIA ACCURATE RECOGNITA
TOMUS DECIMUS SEXTUS
QUAESTIONES IN QUARTUM LIBRUM SENTENTIARUM a distinctione prima usque ad septimam.
PARISIIS
APUD LUDOVICUM VIVES, BIBLIOPOLAM EDITOREM
VIA VULGO DICTA DELAMBRE, 13
R.P.F.JOANNIS
DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,
QUAESTIONES