Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Movet aliam quaestionem huc spectantem, utrum habitus moralis quatenus virtus, sit principium activum respectu bonitatis in actu ? Et partem affirmantem probat quatuor argumentis, partemque negantem duobus, quae in littera patet ; et resolvit pro hac parte, quia bonitas moralis consistit in integritate respectuum seu conformitatum, quae debentur actui secundum rectam rationem, et ratio virtutis super entitatem habitus, tantum addit respectum ad prudentiam ut ad regulam, de quo Scot. 2. dist. 40. sig. de 2. et dist. 41. et quodl. 18.
TENTIARUM
Hoc tenendo de actu, quoad substantiam actus sive quoad gradum intrinsecum ; tertio quantum ad materiam istam, restat inquirere ulterius de bonitate accidentali actus, qualis est bonitas moralis, et de habitu morali.
Utrum habitus moralis inquantum virtus, sit aliquo modo principi pium activum respectu bonitatis in actu?
Quod sic, videtur, quia per Aristotelem 2. Ethic. Virtus est, quae habentem perficit et opus ejus bonum reddit, et non reddit bonum illud in ratione principii passivi, quia non. est ratio recipiendi; ergo in ratione principii activi.
Praeterea : Virtus est dispositio perfecti ad optimum, ex. 7. Physicorum ; non est autem dispositio passiva, quia, ut prius non est ratio recipiendi, ergo activa.
Confirmatur ratio, quia sic se habet optimum ad optimum, sicut bonum ad bonum, sed cum optima ratio sit principii activi, ergo secundum istam rationem virtus perficit potentiam, et ita ad agendum.
Praeterea, virtus est moderatrix passionum, non moderatur autem per rationem principii passivi, quia objectum ex quo est causa naturalis, causat actum secundum ultimum potentiae suae ; ergo quantum potest, si non impediatur per aliquid contra agens ; igitur agens impediendo objectum sic sive sic agere, in reprimendo passionem, moderatur eam per rationem principii activi.
Praeterea quarto, sic dicit Philosophus secundo Ethic, quod non habens justitiam, et si possit operari justa, non tamen juste, et ita de