In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Comparando ad invicem quatuor actus Poenitentiae, de quibus quaest. 1. resolvit eam esse perfectiorem, qui est a perfectiore virtute, et quo plurium virtutum actus concurrunt, eo poenitentiam totalem esse perfectiorem. Admittit eumdem actum imperari posse a charitate et a justitia, et ab utraquo accipere bonitatem ; an loquatur de interno, vel externo, mihi non constat. Ait etiam paenitentiam tertio et quarto modo sumptam non esse causam tristitiae, quia haec causatur a poenitentia primo et secundo modo sumpta, quandoque ab hac, quandoque ab illa principalius.
Si (k) quaeratur de illis quatuor actibus praedictis comparando inter se, quis eorum sit simpliciter dispositio magis conveniens ad deletionem peccati, respondeo, quanto ex pluribus virtutibus et perfectioribus actus elicitur, tanto est melior actus: ergo primus, si eliciatur a sola justitia mediate vel immediate, et secundus actus vel tertius eliciatur ab alia virtute perfectiori, utpote a charitate, patet quod secundus vel tertius erit excellentior primo. Eodem modo est intelligendum de quarto: ille enim est simpliciter imperfectissimus, et quia minus habet de ratione voluntarii, et quia a minus perfecta virtute.
Sed si justitia imperans actum in primo modo moveatur ad suum imperium ex actu charitatis, sicut dictum est supra possibile esse, tunc actus primus habet duplicem bonitatem, et ex justitia proxima imperante, et ex charitate remota imperante actum illum. Similiter, si justitia imperet in primo modo usum charitatis, ut causae proximae respectu tristitiae inhaerendae, actus ille charitatis eo est perfectior, quia a duabus virtutibus, quam si ab una tantum.
Si autem quaeritur, quis istorum actuum est efficacior respectu tristitiae inhaerendae, respondeo, duo ultimi supponunt tristitiam jam inhaerentem; duorum autem aliorum potest esse mutua excellentia inducendo tristitiam ; quandoque enim ex charitate, sive ex contemplatione Dei statim inest quasi quaedam detestatio peccati, et sequitur tristitia maxima, nullo adhuc posito actu justitiae respectu illius tristitiae; quandoque autem primo inest actus justitiae, et intensus in se, et tamen causae proximae, scilicet intellectus in considerando, et voluntas in detestando, non efficaciter moventur ex illo imperio justitiae, forte quia carent habitibus qui essent principia perfectionis in actibus suis.
Et licet istae moveantur quandoque, non tamen sequitur tristitia. Quod, etsi posset esse propter multas causas, propter hoc est quandoque, quia sicut intellectus conformatur parti sensitivae in nobis, ita et appetitus intellectivus appetui sensitivo, quantum ad faciliter condelectari et tristari ; cujus ergo appetitus sensitivus non est natus tristari vel dolere, ejus voluntas non.faciliter tristatur.
Ex hoc sequitur quod aliquis habet maximum actum poenitentiae primo modo, et tamen nullum effectum, vel modicum; et aliqui sine omni actu poenitentiae primo modo, habent maximum effectum ejusdem rationis cum illo, qui natus est esse effectus paenitentiae. Et quod ille effectus sit major vel minor, bene est aliqua excellentia in ordine ad deletionem peccati. Sed simpliciter major est excellentia actus ad actum, ad quos actus sequitur hinc inde tristitia, quia plus delet meritorie peccatum actus causativus tristitiae quam ipsa tristitia.