CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
a.liis actibus ; bonitas autem moralis requirit operari juste vel fortiter, et sic de aliis ; ergo virtus est tale principium actus inquantum bonus, quia sine ea non posset esse actus bonus.
Item tanto perfectior est virtus despectu actus sui quam ars respectu sui, quanto virtus est melior arte: sed omnis ars est causa unde principium motus respectu operationis, secundum Comment. 1. Ethic. Oomm. 10. in fine.
Item probat 4. cap. ex intentione per multas rationes, et hoc de habitu liberalitatis, quod magis consistit in bona actione et datione, quam bo-Ha passione et receptione. Sed oppositum hujus arguitur per hoc, quod bonitas moralis in actu Aon dicit nisi relationem, quia actum esse circumstantionatum debitis circumstantiis, non est aliquid absolutum in actu, sed tantum comparatio debita actus ad illa quibus debet convenire ; ergo illud non habet aliquod principium activum proprium, sicut nec aliquis respectus.
Praeterea, si habitus inquantum virtus esset principium activum bonitatis moralis in actu, cum habitus non sit virtus nisi ex respectu, scilicet ex conformitate ejus ad prudentiam : est enim habitus electivus ihedii, ut determinatur a recta ratione: ergo aliqua ratio relativa in habitu esset ratio principii activi, quod est impossibile.
(a) Quantum ad istum articulum dici potest, quod sicut pulchritudo non est aliqua qualitas absoluta in corpore pulchro, sed est aggregatio omnium convenientium tali corpori, Puta magnitudinis, figurae et coloris, et aggregatio omnium respectuum, qui sunt istorum ad corpus et ad se invicem ; ita bonitas moralis actus est quasi quidam decor illius actus includens aggregationem debitae proportionis ad omnia, ad quae debet actus proportionari, puta ad potentiam, ad objectum, ad tempus, ad finem, ad locum, ad modum, et hoc specialiter, ut ista dicantur a recta ratione debere convenire actui ; ita quod pro omnibus possumus dicere, quod convenientia actus ad rationem rectam, est qua posita, actus est bonus, qua non posita, quibuscumque aliis conveniat, non est bonus ; quia quantumcumque actus sit circa objectum qualecumque, si non sit secundum rationem rectam in operante, puta si ille non habeat rectam rationem in operando, non est bonus actus; principaliter igitur conformitas actus ad rationem rectam plene dictantem de circumstantiis omnibus debitis illius actus est bonitas moralis actus. Haec autem bonitas nullum habet principium proprium activum, sicut nec aliquis respectus, maxime cum ille respectus consequatur extrema posita ex natura extremorum ; impossibile enim est actum aliquem poni in esse et rationem rectam in esse, quin ex natura extremorum consequatur in actu talis conformitas ad rationem rectam ; relatio autem consequens extrema necessario non habet causam propriam aliam ab extremis.
Quantum igitur ad istam conditionem actus accidentalem, quae est bonitas moralis, non oportet aliquem habitum habere aliquam rationem proprii principii activi, nisi inquantum habet rationem principii activi respectu substantiae actus, qui actus natus est convenire completo dictamini prudentiae, et ad illum actum in se inclinat habitus aliquis ex natura habitus, et ex hoc ex consequenti inclinat ad actum, qui sit conformis rectae rationi, si recta ratio insit operanti.
Sicut autem dictum est de boni- tale morali actus, ita proportionabiliter dicendum est de habitu, quod virtus moralis non addit super substantiam habitus, ut est forma de genere Qualitatis, nisi conformitatem habitualem ad rationem rectam. Idem enim habitus in natura, qui generaretur ex actibus abstinentiae elicientis cum ratione erronea, in eliciente manens, post cum ratione recta, esset post virtus abstinentiae, et prius non fuit habitus virtutis quamdiu non fuit ratio recta abstinendi ; nec tamen aliquid mutatum est circa istum habitum in se, sed tantum nunc conjungitur prudentiae, prius non.
Non dico conjungi in eodem subjecto, sed cum hoc conjungi sibi, ut regulae et causae priori, cui iste habitus subordinatur inquantum Motivus. Et ista subordinatio vel conformatio est essentialis ratio virtutis et forma absoluta, ut praecise motiva sub tali respectu, est praecise activa ad actum habentem consimilem respectum, quia quod convenit regulato, et regulae. Et si habitus, ut virtus, est praecise motivus ad actum rectum moraliter, quia, ut absolute talis forma, est absolute activus ad actum talem in substantia, nec ibi habet rationem causae subordinalae respectu prudentiae.
Conjungi igitur prudentiae attribuit habitui, ut est forma de genere qualitatis esse virtutem, quando iste habitus ex natura sua natus est esse conformis prudentiae. Et ita nihil aliud in entitate absoluta dicit habitus, qui est virtus moralis, ab illo qui est talis in natura et non virtus, si sit sine prudentia, et per consequens nullam aliam causalitatem potest habere, ut est virtus, quam ut est talis qualitas naturalis, nisi quod ut conjungitur prudentiae, natus est esse causa secunda quasi directa a prudentia respectu effectus communis amborum, ut autem est sine prudentia, non potest esse causa secunda respectu ejus. Siculi visus in phrenetico non potest esse potentia libera per participationem, quia ille non potest habere usum voluntatis, quae est libera per essentiam. In sano autem visus habet usum potentiae liberae per participationem, et est causa quasi secunda respectu voluntatis.
Sed adhuc quando est causa secunda respectu prudentiae, causalitalem propriam convenientem sibi in suo ordine causandi, habet praecise ex hoc quod est talis forma vel qualitas in natura, non autem per respectum conformitatis vel conjunctionis ad prudentiam. Sed nec ut causa secunda, potest aliquam causalitatem habere respectu actus, nisi ratione naturae absolute in ipso, et non ex tali conjunctione prudentiae, quia licet causa secunda conjuncta primae aliter agat quam sine ea, non tamen habet virtutem propriam activam ex conjunctione tali, sed ex natura sua absoluta ; ergo nec ex parte actus inquantum est bonus moraliter, nec ex parte habitus, inquantum est virtus moralis, potest inveniri ratio specialis, secundum quam virtus ut virtus, sit principium actus, ut bonus moraliter, nisi ista, quae est ex parte habitus et actus quantum ad naturam eorum.
Istam ergo quintam viam de actione virtutis moralis respectu actus, ut est bonus moraliter, non oportet pertractare quasi aliam ab illis, quae tangunt de substantia habitus et substantia actus.Et ita breviter quantum ad totam quaestionem istam oportet tenere, vel tertiam vel quartam viam de omni habitu.