IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(k) Si quaeratur de illis quatuor actibus, etc. Hic comparat hos actus, quos supra enumeravit acceptiones poenitentiae, secundum perfectionem et efficaciam respective ad effectum poenitentiae, id est, deletionis peccati; et resolvit quo actus est ex pluribus et perfectioribus motivis, nempe intrinseco et extrinseco, seu objecti et finis, esse perfectiorem ; unde sequitur doctrinam in initio sig. praecedentis, et in aliis prioribus saepius dictum, nempe poenitentiam secundo modo acceptam esse posse actum hujus et illius virtutis, et non requiri determinate ut sit vel charitatis elicitus, aut poenitentiae. Ex qua sequitur etiam contritionem perfectam non esse semper actum elicitum charitatis, aut etiam poenitentiae prima acceptione sumptae ; ut autem haec doctrina sit manifestior, subjicitur sequens quaestio, in qua explicabitur distinctio altritionis et contritionis perfectae, et quid requiratur ad naturam utriusque.
Quomodo distinguatur contritio ab attritione imperfecta ?
Contritio duobus modis sumitur : uno modo pro actu formato, et sic quilibet dolor antecedens infusionem gratiae erit atlrilio, quantumlibet perfectus ; idem autem continuatus, infusa gratia, erit contritio, sive perfectus sit, sive Imperfectus, et in hoc sensu frequens est usus contritionis apud antiquos ; et in eodem, nomen contritionis et attritionis, usurpat noster Doctor in hac distinct. 14. quaest. 1. et 2. Haec mutatio unius et ejusdem actus in contritionem invariata ejus substantia, potest vocari moralis, et sic moralis contritio erit actus formatus. De hoc nulla est con oversia, sicut neque de hoc, an attritus possit fieri contritus, etiam quando sumuntur pro diversis actibus, nam dubium non est dari progressum de imperfecto ad perfectum.
Aliter ergo sumitur attritio et contritio pro dolore perfecto et imperfecto, quem loquendi modum tenent communiter moderni: et sequitur Trident. sess. 14. cap. 4. et noster Doctor d. 16. q. 1. quamvis forte magis intendat priorem distinctionem, clarius d. 17. q. 1. art. 3. vers. Nec aliquis tenetur, etc. Nomen contritionis et attritionis applicatur dolori per metaphoram a rebus, in quibus juxta Philosophum 4. Ethic. quae in majusculas et grossiores paries franguntur, dicuntur atteri, quae vero minulim,conteri.Frequens est in Scripturis haec significatio contritionis : Cor contritum et humiliatum, Psalm. 50. et curabant contritionem filiae populi mei, Jerem. 6. Contritio et infelicitas in viis eorum, Psalm. 13. etc. Metaphorae vero ratio potest reduci ad illud, quo in Scripturis dicitur peccator indurari, ut Exod. 7. vel coagulari per peccatum, ut Psalm. 118. ut necessum sit cor ejus frangi per conversionem.
His positis, tota difficultas quaestionis reducitur ad unum punctum, nempe an dolor perfectus atque imperfectus, seu contritio et atlrilio eo sensu accepta distinguantur specie vel gradu perfectionis secundum remissionem et intensionem ejusdem actus, qui in gradu perfecto sit contritio, in remisso atlrilio ; qua in re difficilis est tanquam in obscura quaestione resolutio, assignabimus tamen varios Doctorem modos explicandi.
Distingui specie contritionem ab attritione, communis tenet Thomistarum cum suo Magistro in 4. d. 17. q. 1. ubi Solo q. 2. art. 5. Richardus artic. 1. Suarez disp. 5. sect. 1. Vasquez 3. part. q. 86. art. 2. dub. 7. Cajetanus in q. 1. de contritione, quam adjunxit D. Thomae, qui morte praeventus Summam imperfectam reliquit quaest. 89. ut praemissam distinctionem probent, varias statuunt differentias et genera attritionis. Cajetanus loco citato tot species constituit, ut confusionem pariat, inquit Solus ; primum ergo genus, et in quo conveniunt est quod utraque sit detestatio peccatorum. Secundum est, quando adjunctum est propositum evitandi peccati: hoc autem est duplex: aliud negativum, ut quando non proponit peccare, neque absolute proponit non peccare aut deserere statum peccati, ut si est concubinarius, talis est attritio impoenitentium, velleitas tantum, non voluntas efficax relinquendi peccati; si vero habeat relinquendi peccati voluntatem, etiam in confuso tantum, est secunda species attritionis ; duas autem species statuit contritionis. Prima est, quae procedit a charitate, et haec est, quae delet peccatum, quia est actus informatus. Secunda species est contritionis naturalis, quae viribus naturae fit, et contritio acquisita, quae fit de peccatis, ut offensa Dei sunt, et super omnia; unde infert quod homo postquam fecit totum, quod in ipso est, detestando peccatum super omnia, et ultimate sit dispositus ad gratiam, eam non recipiat pro tunc, sed quando Deo placuerit, quia talis actus non est formatus ; deinceps autem nulla mutatione in eo facta liberi arbitrii, neque etiam adhibito Sacramento, nunc habet gratiam, nunc non habet. Opinio, inquit Solo, nunquam audita ante Cajelanum; haec tamen est, quam supra imponunt nostro Doctori.
Sed prima species non facit ad propositum, quia non est attritio Christiana, quae ad justificationem disponat in Sacramento, cum non excludat voluntatem peccandi, quae requiritur. Secunda item species non est attritio Christiana, quia neque propositum illud sufficit, neque dolor alias insufficiens, quae est velleitas, ut ipse explicat, redditur absolutus et efficax, et quia non est ex gratia, qualis debet esse poenitentia ex Araus. et Trident. sess. 14. cap. 4. sess. 6. cap. 5. 6. 7. can. 3. et ex omnibus Patribus contra Pelagianos, et supponimus; ex his manet impugnatum quod asserit de contritione naturali informi. Tertium vero genus contritionis, ut procedentis a charitate, supra impugnavimus ; in hoc autem Cajetanus non est singularis.
Solus autem quinque differentias attritionis et contritionis statuit. Prima est ex objecto, quia attritio est dolor de peccatis ob poenas inferni, aut aliquid documentum temporale ; contritio sub ratione offensae divinae. Secunda, quod illa sit ex timore servili, haec ex filiali. Tertia, quod illaviribus naturae, haec semper ex auxilio gratiae. Quarta, quod illa se sola non sanctificet, haec vero sanctificet. Quinta, quod illa possit esse informis, haec nunquam; in tribus autem conveniunt, quia utraque est detestatio peccati absoluta, et super omnia, et habeant annexum propositum illud de caetero cavendi absolutum, ut pro nulla re mundi velint amplius peccare. Quantum ad differentias assignatas inutiliter multiplicantur, quae ad tertiam reducuntur ex parte objecti motivi, principii elicientis, et effectus, seu efficaciae ad justificationem.
Suarez praeter differentiam ex motivis assignatam addit alias quinque, quia contrilio ex propria ratione includit formaliter aut virtualiter dilectionem Dei, non ita attritio.Secunda, illa a charitate elicita est, haec a spe, quod tenet etiam Soto lib. de natura et gratia, cap. 14. Tertia, illa detestatur peccatum simpliciter super omnia, attritio non ita semper, aut nunquam perfecte. Quarta, illa est semper ex voluntate formali aut virtuali destruendi culpam, attritio non ita semper, aut saltem ex se non postulat talem voluntatem. Quinta, contritio semper ex vi motivi, est universalis saltem virtualiter, attritio vero non semper. Uterque loquitur de attritione Christiana, quae est sufficiens cum Sacramento, non autem de attritione vitiosa et infructuosa.
Prima conclusio. Sive attritio, sive contritio requisita ad remissionem peccatorum debet elici ex motivo charitatis sive proximo, sive remoto ; hoc est elici vel imperari a charitate, est Doctoris supra et alias saepe, et d. 20. q. 1. conclus. 2. prob. 2.quam ibid. supponit ex Augustino, et habetur d. 7. de paenitentia. Probatur, quia est dispositio proxima ad salutem et sanctificationem, ac vitam aeternam seu finem ultimum; ergo debet esse ex charitate, saltem imperante. Antecedens est de fide. Probatur consequentia 1. ad Corinth. 13. Si charitatem non habeam, nihil mihi prbdest, etc. et ibi commemoratis praecipuarum virtutum actibus, ait, nihil sine charitate eos prodesse, et sermo praecipuus est de actuali, ut patet ex textu : Charitas benigna est, non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, etc. Item ad Galatas 5. In Christo Jesu, neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides, quae per charitatem operatur, etc. Loquitur Apostolus de valore ad salutem, sed etiam attritio ad salutem valet, et a fortiori contritio ; ergo est ex fide operante per charitatem, alias haec non esset unicum ad salutem medium, contra Apostolum. Vide Augustinum de Spiritu et littera, cap. 32. contra adversar. legis et Prophet. lib. 2. c. 7. Enchiridii cap. 117. in epistolam Joannis tract. 10. de fide et operibus, cap. 14. et 16. de verbis Apostoli, serm. 16. de Civit. Dei, lib. 21. cap. 21. de grat. et lib. arb. c. 7. lib. 50. hom. 17. Haec conclusio fusius probatur de merito, ubi ostenditur necessitas charitatis or linanlis actum bonum ad finem, ut necessaria circumstantia, quod jam suppono; quod aeque convenit merito de condigno ac merito de congruo, quod ultimate disponit ad salutem, quia nullus actus ita ad salutem facit, sicut hic actus, qui disponit ad remissionem peccati, et infusionem gratiae, ut videre est apud Patres citatos, Arausicanum cap. 4. 6. 7. 8. et Tridentinum sess. 6.
Ex quo probo specialiter conclusionem c. 6. ubi exponens actus necessarios ad conversionem, ultimo loco ponit poenitentiam, quae supponit charitatem et spem, et ex motivo charitatis est: Illum, inquit, tanquam omnis Justitiae fontem diligere incipiunt, ac propterea moventur adversus peccata, etc. Sed Concilium ibi loquitur de dispositione in genere requisita, non tantum de contritione perfecta ; ergo, etc. Probatur minor, agit de dispositione necessaria ad Baptismum, ad quem sufficit sola attritio, ideo subjicit: Propterea, inquit, moventur adversus peccata per odium aliquod, et detestationem, hoc est, per eam paenitentiam quam ante Baptismum agi oportet, etc. ubi aliquod determinat quemcumque dolorem sive perfectum, sive imperfectum, qui sit sufficiens dispositio ad Baptismum, qualis est attritio; deinde, infra, cap. 7. dicit Baptismum esse causam instrumentalem justificationis, quae ad eam dispositionem sequitur, sed idem judicium est de Baptismo ac poenilenlia, nisi forte major ad poenitentiam propter circumstantiam ingratitudinis exigatur ; ergo sicut illa est ex charitate saltem imperante, ita haec ; ideo sess. 14. cap. 1. ostendit necessitatem poenitentiae peccantibus post Baptismum : Ut tantam, inquit, Dei offensionem cum peccati odio, et pio animi dolore detestarentur, etc. Pius autem dolor, est dolor ex charitate elicitur aut imperatus. Item Augustinus, seu Auctor de vera et falsa poenitentia, cap. 16. Sed quoniam paenitentia non omnis est bona, dicamus aliqua, quae separant veram a falsa, sterilem a fructuosa, etc. Post id ostendens subjicit: Sine amore Dei consequeretur indu gentiam, sine quo nemo unquam invenit gratiam, etc. et cap. 17. Oportet enim ut paenitentia fructificet ad hoc, ut mortuo vitam impetret, scriptum est enim sine charitate neminem salvum esse, etc.
Dices Concilium ibi loqui de dilectione, qui sit actus spei. Contra, supponit Concilium huic dilectioni actum spei et timoris. Deinde can. 3. qui desumptus est ex illo, cap. Si quis sine praeveniente Spiritus sancti gratia, atque ejus adjutorio hominem dicat posse credere, sperare, diligere, paenitere, sicut oportet, ut ei justificationis gratia concedatur, anathema sit, etc. diligere ibidem denotat actum charitatis, ut distinctum a spe.
Secundo probatur ratione, quia peccatum est aversio a Deo, et offensa ejus; ergo ut vere retractetur, debet retractatio ejus esse ex chari tale. Consequentia probatur, quia sola charitas est, quae refert ad finem ultimum affectu justitiae, et absolute, non connotanle commodum: ergo vera conversio ad finem ultimum debet esse ex charitate, alias non esset dolor de peccato sub ratione offensae et adversionis. Deinde, illa virtus, cujus attritio esset actus, posset operari ad salutem independenter a charitate, et consequenter haec non esset plenitudo legis, aut forma reliquarum. Non magis vero requiritur ad augmentum gratiae ex parte nostra quam ad primam gratiam, sed ad id requiritur meritum ex charitate: ergo ad hoc. Consequentia patet, quia meritum justi est perfectius ex dignitate personae quam peccatoris, sed attritio, verbi gratia, in justo, quamvis haberet valorem a persona, quem non habet a peccatore, non acceptaretur ad gratiam aut gloriam, seclusa charitate ; ergo idem dicendum in peccatore. Sed haec sufficiant. Totum hoc dependet ab acceptatione divina, quae probari nequit ralione, ac proinde veritas conclusionis quaerenda est ex Scriptura et Patribus iis locis, quibus praescribitur necessitas charitatis ad salutem et fructum boni operis in genere, speciatim vero poenitentiae.
Secunda conclusio. Contritio non requirit ut sit actus elicitus a charitate, sed sufficit ut sit imperatus. Haec conclusio est Doctoris in hac d. 14. q. 2. artic. 1. sig. Et ex hoc patet secunda conclusio, etc. ubi asserit quod poenitentia secundo modo sumpta pro dolore et detestatione possit esse cujuslibet virtutis, neque esse virtutem aliquam specialem, quia cujuslibet est detestari peccatum sibi oppositum. Unde art. 2. sig. Ad hujus intellectum scicndum, quod peccator in peccatis existens, etc. dicit, quod intellectus potest considerare peccatum commissum, ut offensivum Dei. ut contra legem divinam, ut aversivum a Deo, ut impeditivum praemii, ut inductivum supplicii, etc. et voluntas sub aliqua illarum rationum, vel sub multis peccatum sic consideratum detestari: et ille motus potest continuari et intendi ante infusionem gratiae, etc. Iste autem, inquit, dicitur attritio, et est dispositio, seu meritum de congruo ad deletionem peccati,
quae sequitur in ultimo instanti alicujus temporis, quo tempore ista attritio duravit, etc. Ex quibus patet, sicut et clarissime ex sequentibus, eum loqui de attritione, quam nos contritionem vocamus, et extra Sacramentum sanctificat. Hanc doctrinam saepe repetit Doctor in hac dist. hac quaest, et praecedenti.
Probatur conclusio, actus cujuscumque virtutis, seu ex objecto bonus, si sit perfectus et imperatus a charitate, non potest dici imperfectus in genere moris aut perfectionis: ergo dolor elicitus, verbi gratia, a virtute spei, et imperatus a charitate, non est dolor imperfectus, qualem vocat Tridentinum attritionem, ut distinguitur contra contritionem, quae formatur et sanctificat extra Sacramentum. Antecedens probatur : ille actus est perfectior, quam actus elicitus a sola charitate ; sed hic, secundum adversarios, nequit dici attritio, quia in hoc ponunt primariam distinctionem inter attritionem et contritionem ; ergo, etc. Probatur major, ille actus participat perfecte rectitudinem utriusque virtutis tam spei, verbi gratia, si est ejus, quam charitatis, quia bonitatem spei ex objecto, charitatis ex fine et motivo principali, ex quo imperatur, sed participans perfectionem duarum virtutum perfecte, est in se perfectior in genere dispositionis et meriti de congruo aut condigno, et magis acceptatur ex lege disponente salutem per opera, quam is qui unius virtutis participat bonitatem: ergo. Major est evidens, quia in primis actum participare bonitatem sui objecti est primum notum in moralibus, quia ex hoc perfectio et distinctio virtutum, atque mutuus excessus colligitur: sed nec minus notum est actum participare perfecte, et magis proprie, spectata voluntatis inclinatione, bonitatem sui finis, quia illud motivum magis specificat actum hoc modo in esse morali, quod magis determinat vuntatem ad ejus productionem; finis autem magis determinat quam objectum, quia propter finem solum, et amorem ejus movetur voluntas, unde illud vulgare, quod est Philosophi: Qui furatur propter moechari, magis est moechus, quam fur. Ex quo sic argumentor ad confirmationem prioris : si detestatio eliceretur a charitate, et imperatur a poenitentia, esset perfecta contritio secundum adversarios, si subsistat distinctio assignata; ergo a fortiori si imperaretur a charitate. Patet consequentia, quia sic perfectius participaret perfectionem charitatis, quia hic per modum finis, ibi per modum objecti tantum. Ex his destruitur prima et secunda distinctio assignata a Suarez, quia differentia ex propriis assignatur: sed tam contritio quam attritio debent includere charitatem, neque illa necessario semper est elicita per charitatem; haec patent ex utraque conclusione, neque video quare idem in prima distinctione adjicit limitationem, nempe contritionem debere saltem virtualiter includere charitatem, cum dicat in secunda eam semper elici a charitate, et consequenter nequit non includere formaliter rectitudinem sui objecti ac principii. Tertia ab eo posita distinctio seipsam destruit, vel non est distinctio propria, quia detestari super omnia, vel est proprium contritioni, vel non: si primum, ergo quando convenit atlrilioni, facit eam contritionem; si secundum, ergo neque neutram ab alia discernit. Deinde, talis detestatio super Omnia oritur ex perfectione specifica contritionis, sive individuali? Si primum; ergo nunquam convenit attritioni, quae specie diversa est secundum ipsum. Si Secundum ; ergo non magis proprie convenit contritioni quam attrilioni. Patet consequentia, quia non magis convenit actui unius virtutis intendi posse, quam alterius, cum totum dependeat a conatu voluntatis diverso, qui in hac vel illa materia intendi et remitti potest. Accedit juxta doctrinam adversariorum, ad contritionem et amorem Dei super omnia non requiri excessum intentionis, sed appreliationis ; si autem in proposito intelligatur super omnia hoc modo, talis etiam requiritur in attritione ad remissionem peccati, alias certe non esset sufficiens ad gratiam dispositio, neque conversio ad Deum, aversio a peccato ; si aliud malum prae peccato appretiaretur, aut aliud bonum prae Deo.
Quarta distinctio non videtur congruere veritati aut doctrinae Concilii Tridentini, quia dolor de peccato ex gratia, ut sufficiens dispositio ad sacramentum Baptismi ac Poenitentiae, nequit non esse ex voluntate destruendi culpam, vel eam secum non habere, nam sess. 6. c. 6. Concilium loquitur de dispositione requisita ad sacramentum Baptisn I, in quo comprehendit attritionem, quia haec sufficit: actus autem, quos explicat, non. possunt non habere voluntatem destruendi peccati, ut patet ex ejus verbis citatis, et ex actibus spei, amoris, et detestationis, quos ibi assignat Concilium. Hoc patebit infra quaest. 4. hujus in fine. Sed specialiter argumentor ad hominem : spes veniae includit voluntatem destruendi peccati, si sit actus absolutus ; sed attritio est actus spei secundum adversarium, ergo cum sit actus absolutus non conditionatus, includit voluntatem destruendi peccati. Dices, esse actum imperfectum inefficacem, contra, est actus spei Christianae, et ex gratia ; sed non esset spes Christiana, et ex regula fidei, quod idem est, nisi includeret aut supponeret voluntatem delendi peccati, ergo, etc. Probatur minor, quia spes, quae ad justificationem disponit, est qua speratur venia seu remissio peccati, et Deum nobis fore propitium propter Christum, ut dicit Tridentinum loco praefato, sed nunquam fit, aut promissa est propitiatio, nisi volenti absolute remissionem peccati, et ejus absentiam, ut fides docet; requiritur enim conversio, imo repugnat stare odium absolutum peccati, quale est attritio, sine voluntate destruendi ipsum. Deinde, peto si actus ille attritionis intendatur, remanente in specie attritionis, vel non? Si sic ; ergo potest saltem ita intendi, ut determinet voluntatem ad effectum, imo semper id contingit, quia quaecumque attritio sufficit ad Sacramentum, est natura sua efficax ad inducendam voluntatem destruendi peccati. Quod probo, quia est efficax ad determinandum hominem ad Sacramentum suscipiendum et relinquendum peccatum ;ergo, etc. Patet antecedens, ideo quisque accedit ad Sacramentum bona fide, quia dolet de peccatis ergo quicumque dolet sufficienter, habet voluntatem de se efficacem ad suscipiendum Sacramentum, et consequenter ad destruendum peccatum.
Quinta distinctiio non videtur subsistere, supposita enim opinione adversariorum, demus attritionem esse ex poenis inferni, tanquam motivo formali specifico; hoc tam universale est, quam motivum offensae, ergo, etc. Probatur antecedens, quia peccatum mortale, et poena inferni sunt correlativa adaequata, et sicut offensa in quolibet mortali salvatur, ita etiam reatus poenae infernalis. Secundo, omnis dolor efficax tanquam dispositio ad remissionem culpae debet includere spem veniae; ergo debet esse aversio in genere ab omni peccato mortali, saltem virtuali-Ier. Consequentia patet, quia sine tali aversione nequit esse dispositio, et impium esset dimidiatam veniam a Domino sperare, vel illius peccati de quo non doleret: vel loquitur ergo de attritione extra Sacramentum, vel in Sacramento, qua est dispositio de se sufficiens: si in Sacramento nequit absolvi nisi a peccatis, de quibus dolet, ergo ejus dolor extenditur ad omnia saltem virtualiter, etiam quae obliviscitur, quia haec etiam in virtute praesentis dispositionis, et Sacramenti remittuntur: si autem loquatur de attritione extra Sacramentum, eodem modo dicendum est, quia non sufficit de se, neque per Sacramentum redditur perfectior in se, quantum ad gradum entis aut moris, cum sit quid consequens ad talem dispositionem, quae extra Sacramentum possit esse perfectior. Ratio, quam subindicat, inefficax est, aut falsa, nempe attritionem ita se habere, qualem eam descripsit, quia compatitur nempe peccatum. Si enim de actuali loquatur, ac simul de peccato actuali, simpliciter falsum est attritionem compati tale; si loquatur de habituali peccato, neque contritio illud excludit, nisi quae est dolor perfectus et formatus.
Ex his patet etiam differentias, quas Solus adducit, non esse congruas; et prima quidem quod sit attritionis motivum poenae inferni, aut nocumentum aliquod temporale, quidquid sit de primo, falsum est secundum, quia attritio debet esse actus ex genere bonus ; ergo nocumentum temporale nequit esse ejus motivum proximum, minus autem remotum, seu finale et principale. Deinde sub neutro istorum comprehenditur turpitudo peccati. Hanc indicat Trident. scss. 14. c. 4. posse esse motivum attritionis. Secunda diffe-
Sentia non subsistit, quia sicut contritio non necessario semper est actus elicitus Charitatis, ita neque ex timore filiali, neque timoris filialis meminit Tridentinum agens de peccatoris praeparatione necessaria ad justificationem sess. 6. c. 6. Tertiam differentiam impugnavimus in Cajetano, sicut et quartam. Quinta non est alicujus momenti, quia sequeretur quod actus virtutis elicitus ante justificationem, verbi gratia, fidei, distingueretur ab alio post justificationem, licet idem sit, et ejusdem perfectionis et objecti tam materialis quam formalis, si talis distinctio admitteretur pro sufficienti. Deinde falsum supponit, quia idem motus attritionis potest continuari post Sacramentum susceptum, et tunc esset formatus, et meritum de condigno. Falsa est etiam sententia illa, ad quam hic videtur alludere, quae negat attritionem sufficere cum Sacramento, ut postea videbitur.
Tertia conclusio. Sicut actus contritionis esse possit ex variis motivis in specie, ita et attritionis. Haec patet ex dictis, quia sicut perfectio debita actui quoad intensionem deficere potest, sine circumstantia aliqua viliante, ita etiam potest ita remissus esse, ut sit attritio, non contritio perfecta.
Quarta conclusio. Inter attritionem et contritionem et eodem motivo seu objecto proximo, non est alia differentia intrinseca, quam gradus perfectionis: ita colligitur ex Doctore, loco citato et quaest. 4. ad secundum, ubique enim nomine attritionis imperfectae, quae se sola non sufficit justificare, intelligit dolorem remissum. Probatur conclusio : actus, qui sunt ex eodem objecto cum iisdem circumstantiis non variant speciem: sed attritio potest habere easdem circumstantias finis, voti, Sacramenti, propositi emendationis, et reliqua, excepta intentione, ut patet ex dictis; ergo quantum ad haec, non variat speciem, etiamsi variaret, non refert, quia loquimur in hac conclusione de specie entitativa, non morali, quam haberet tantum ex circumstantiis praedia ctis; quod ergo motivum esse possit idem in utroque actu, probatur, quia dolor remissus et intensus motivo non distinguuntur necessario; ergo, etc. Deinde Tridentinum sess. 6. cap. 6. praescribit motiva sufficientia et requisita praeparationis ad justificationem habendam ; ergo ex iisdem haberi potest tam contritio quam attritio, quia si sunt necessaria aut sufficientia, ergo nullus actus justificat, nisi ex illis motivis, intra vel extra Sacramentum, vel certe consequenter quilibet ex ipsis est sufficiens ; sed attritio est sufficiens praeparatio ; ergo sufficit esse ex dictis motivis.
Dices, ibi agi tantum de praeparatione requisita ad justificationem in Sacramento, non autem de contritione perfecta ; contra, sive sic, sive aliter, non curo, contritio perfecta, quae ibi ultimo assignatur, necessario est ex motivo charitatis, seu dilectionis supernaturalis, ut adversarii praetendunt; ergo in hoc non distinguitur ab attritione. Quod etiam neuter distinguatur ex principio elicitivo, patet, quia uterque est ex gratia et inspiratione Spiritus sancti. Confirmatur ergo ex eodem Trident. sess. 14. cap. 4. ubi definit contritionem esse dolorem ac detestationem animi de peccato commisso cum proposito non peccandi de caetero, etc. Sub hac definitione et reliquis, quae ibidem declarat tanquam necessaria ad ipsam, comprehendit attritionem; ergo haec potest esse ex eodem motivo, ex quo contritio. Consequentia patet, quia non possunt una definitione comprehendi actus, qui ex genere et objecto nequeunt convenire, cum nihil proxime ipsis commune sit. Minor probatur ex verbis sequentibus : Docet praeterea Synodus, etsi contritionem hanc aliquando charitate perfectam esse contingat, etc. ergo hujus contritionis appellatione, quam hactenus declaravit et definivit, comprehendit contritionem, quae aliquando charitate perficitur, aliquando non, alias esset inutilis adjectio particulae aliquando. Patet etiam idem ex partitione ejus ibidem in perfectam et imperfectam, et ex necessitate, quam dicit contritionis definitae ad remissionem mortalis, quovis tempore ; sufficit autem per ipsum Concilium, attritio, ergo comprehenditur.
Secundo probatur ratione attritionem et contritionem convenire motivo, quia nen) discernit inter attritionem et contritionem ; et communiter supponunt DD. aliquem accedere ad Sacramenta cum contritione aestimata, quae sit attritio in re ; e rgodifferentia ipsarum non debet sumi ab objecto specifico, alias discerneretur.
Objicies, Concilium ibi dicit quod contritio imperfecta, quae attritio dicitur, concipitur communiter ex poenis inferni, vel turpitudine peccati ; ergo hoc intelligitur tanquam motivum. Patet consequentia, quia ex hoc dicit eam esse imperfectam. Deinde, quia ratione motivi distinguit eam a perfecta, quam superius dixit esse charitate perfectam, id est, actuali. Faber in 4. disp. 16. cap. 3. assignat differentiam inter hos actus, quod attritio sit dolor proxime ex motivo poenarum, vel turpitudinis, remote autem, virtualiter saltem, ex motivo charitatis, qua peccata offensa Dei sunt ; conlritio vero proxime semper respicit motivum charitatis. Aliam differentiam exponit, quia attritio aliquando potest esse ex defectu voluntatis, seu debitae considerationis, non circumstantionatae; contritio autem semper habet omnes circumstantias necessarias ad peccati remissionem. Haec ultima desumitur a Doctore loco citato, q. 2. sed ibi loquitur de attritione, quae est contritio perfecta ; dubitat autem si absque circumstantia aliqua remittere possit peccatum, quod nequit intelligi de circumstantia finis, ut patet ex dictis.
Primam differentiam ex motivis non intelligo, quia in genere motivorum duo tantum ad actum virtutis concurrunt : unum, quod vocant ex genere, ipsum objectum specificum formale ; aliud circumstantiae principalis, et dicitur finis. Vide Doctorem in 2. d. 40. Si de motivo formali loquitur, ostendimus in praemissis non necessario differre juxta principia Doctoris: si autem de finali, dictum est ad utramque tam attritionem quam contritionem ad effectum remissionis circumstantiam finis necessariam esse, ut patet conclusio prima.
Respondetur ergo Concilium loqui tantum de motivo excitante, non autem specificante in genere entis aut moris, id est, objecti vel finis; illud enim in genere entis et moris, hoc in genere moris specificat. Pro iniellectione hujus, notandum sicut ad productionem unius ejusdemque actus, quandoque voluntas movetur ex motivis variis intrinseco et extrinseco fine et objecto, quia alliciunt ad actum objeclive proposita; ita etiam quando ad plures actus gradatim ex uno in alterum procedit, quamvis sequentem actum non eliciat ex motivo prioris, tanquam propter ipsum, eo modo quo amor medii, est propter finem. Tamen actus posterior dicitur esse ex motivo prioris, non specificante ipsum ut finis, sed excitante voluntatem, quae ita affecta est, ut hic et nunc non exiret in secundum actum, aut consequentes, nisi ex occasione prioris. m. Exemplum hujus est in eo, qui nollet celebrare, nisi dato stipendio, quod ipsi est motivum excitans, non specificans, quia nihil communicat in genere entis aut moris voluntati ordinatae celebrandi, quae consequitur: non est ergo dependentia actus ad actum physice aut moraliter quoad bonitatem participatam, cum actus idem quoad omnia staret sine priore, sed tantum secundum quid, considerata dispositione praesenti voluntatis, se babet, ut prior unus ad alium, quia applicat et excitat voluntatem ad agendum. Hac ratione gratia excitans dicitur illa, qua voluntas convertitur ad operandum, ut distinguitur ab adjuvante.
Nihil ergo indicat hic Concilium nisi quod fusius declaravit sess. 6. cap. 6. praeparationem ad justitiam incipere a timore servili, deinceps procedere per spem et dilectionem ad odium peccati, in quo processu timor gehennae est primum excitans motivum, non tamen specificans. Quod probatur ex ipso contextu, communiter, inquit, concipitur, etc. Si autem sermo esset de motivo specificante, non diceret communiter, quod idem est ac regulariter, seu ut in plurimum, sed non semper, cum alias repugnat actum non concipi ex motivo tali formali et proprio; ratio autem motus voluntatis ex timore est, quia ex sympathia ejus ad appetitum sensitivum, magis excitatur via commodi, quam affectu justitiae, licet in ista motus non cesset, ut in ultimo termino. Adde ulterius quod Concilium ibi definiat contra Lulherum, talem motum non esse hypocrisim, sed religiosum et utilem, et ex eo sequi perfectam, non fictam peccati detestationem. Confirmatur interpretatio ex sequentibus : Declarat, inquit, non solum non facere hominem hypocritam, et magis peccatorem (hoc calumniabatur Lutherus tanquam esset timor servilis solius poenae, habens secum affectum peccati, esset coactus et extortus, non liber), verum etiam donum Dei esse et Spiritui sancti impulsum, non adhuc quidem inhabitantis, sed tantum moventis, quo paenitens adjutus viam sibi ad justitiam parat, etc.
non est ergo status in ipso timore, sed poenitens ulterius ipso adjuvante et excitante viam sibi ad justitiam parat, nempe per poenitentiam, quam oportet facere ante Sacramentum, quae est ex iisdem motivis, et eadem, quae ante Baptismum exigitur: talis autem est, quam describit Tridentinum sess. 6. c. 6. movetur, inquit, adversus peccata, e tc. hoc est, per eam poenitentiam, quam ante Baptismum agi oportet. Ex his respondetur ad primam probationem, attritionem dici imperfectam respelive ad contritionem, quae se sola est efficax ad delendum peccatum, non ita attritio. Haec efficacia est ex perfectione actus, supposita acceptatione divina. Ad aliud quod additur, jam ostensum est illam interpretationem falsam esse, quia sess. 6. cap. 6. docet Concilium attritionem debere esse perfectam dilectione actuali, quae est actualis charitas, intelligit ergo per charitatem sess. 14. cap. 4. ipsam gratiam justificantem, eo modo quo antiqui Theologi intelligunt formatam attritionem nomine contrionis, et ex attrito fieri contritum.
Dices, Concilium ibi dicit quod attritio concepta ex turpitudine peccati, si habeat annexam spem veniae, cum voluntate non peccandi, sufficere ad Sacramentum; ergo cum exceptio firmet regulam, et limitatio determinet expressam significationem clausulae cui annectitur, intelligendum est Concilium de attritione, ut solum est ex motivis ab ipso expressis. Respondetur, Concilium in initio ejusdem capitis docere illa ipsa requiri ad contritionem in genere : Ita, inquit, demum praeparat ad remissionem peccatorum, si cum fiducia divinae misericordiae, et volo praestandi reliqua conjunctus sit, etc. supple contritionis motus; et postea : Declarat igitur sancta Synodus hanc contritionem non solum cessationem a peccato, et vitae novae propositum et inchoationem (haec est voluntas non peccandi), sed veteris etiam odium continere, etc. et infra docet contritionem perfectam sine voto Sacramenti esse inefficacem: exprimit ergo Concilium ibidem circumstantias contritionis in genere, tanquam necessarias attritioni, ut sit dispositio ad Sacramentum. Quibus concordant ea quae docuit sess. 6. cap. 14. de paenitentia Christiana. Haec ergo in genere resolutio hujus quaestionis est, ad attritionem et contritionem requiri, ut sint a charitate vel elicitae vel imperatae, quandoque ex diversis motivis in specie haberi, et inter utramque dari distinctionem tantum secundum gradus, quando sunt ex eodem motivo, seu objecto.