CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quantum ad istum articulum. In ista littera sunt aliqua dicta. Primum, quod actus moralis ultra substantiam et intensionem actus includit aliquam relationem, quae est relatio conformitatis ad prudentiam. Exemplum, velle dare eleemosynam cum omnibus circumstantiis requisitis ; ipsum velle quantum ad substantiam et intensionem ipsius dicit entitatem absolutam, sed inquantum elicitur a voluntate conformiter dictamini recto dictanti de omni circumstantia, includit relationem conformitatis, quae conformitas est rectitudo actus. Actus moralis quantum ad substantiam et intensionem ipsius causatur a voluntate et ab habitu, si est habituata. Sed rectitudo actus nullo modo est per se causata, cum sit quaedam conformitas ad dictamen intellectus, et talis conformitas est relatio intrinsecus adveniens, quae. de necessitate oritur positis extremis. Nam posita cognitione diclativa actus, puta abstinentiae, et posito illo actu et elicito a voluntate conformiter se habenti illi cognitioni, de necessitate ex parte actus oritur conformitas passiva, et ex parte cognitionis dictantis oritur conformitas activa.
Secundum dictum est, quod non est necesse actum moralem esse ab habitu morali, nec dictari ab habitu prudentiae. Patet, quia primum dictamen, puta cognitio abstinentiae cum omni circumstantia, dictat voluntati ut eliciat primum actum sic conformem. Et sicut ex actibus moralibus, puta abstinentiae, generatur in voluntate, habitus moralis abstinentiae, sic ex pluribus dictaminibus, puta pluribus cognitionibus dictantibus ad actum abstinentiae cum omni circumstantia, generatur in intellectu unus habitus, qui dicitur prudentia. Similiter si cognosco, quod actus justitiae est eligendus cum debitis circumstantiis, talis cognitio dictat voluntati ut eliciat actum justitiae conformiter cognitioni dictanti. Et sicut ex pluribus actibus justitiae generatur habitus justitiae in voluntate, sic ex pluribus cognitionibus dictativis sive regulativis ad actum justitiae, generatur quidam habitus in intellectu, qui dicitur prudentia, alius a priori habitu prudentiae. Et sicut exemplificavi de his duobus, tam in intellectu quam in voluntate, ita potest exemplificari de omnibus aliis.
Tertium dictum est, quod potest generari in aliqua voluntate habitus de genere bonorum quoad substantiam et intensionem, qui tamen non erit perfecte moralis, quia non conformis dictamini prudentiae. Et si idem habitus postea conformetur, dicetur moralis formaliter, et ex parte habitus nulla fit mutatio, sed tantummodo habet novum respectum ad prudentiam, quem prius non habuit.
Quartum est: Etsi dictamen intellectus possit dictare de aliquo actu eliciendo a voluntate cum omni circumstantia, sive habitu prudentiae, ut patet de dictamine praecedente habitum prudentiae et causativum ejusdem habitus ; tamen habitus prudentiae non potest immediate dictare ad actum moralem eliciendum, nisi mediante dictamine actuali, id est, nisi mediante cognitione actuali regulativa ad hujusmodi actum partialiter causata ab habitu prudentiae secundum tertiam viam, quae ponit habitum esse causam partialem actus, vel causata a voluntate et objecto habitu prudentiae inolinante intellectum ad hujusmodi cognitionem secundum quartam viam, quae ponit habitum tantum esse inclinativum potentiae, Et hoc patet, quia prudentia habitualis non dictat immediate, sed inclinat intellectum ad eliciendum actum consimilem actibus generativis ipsius prudentiae.
Quintum dictum est, quod si habitus moralis formaliter dicitur causativus partialiter actus moralis, hoc sic debet intelligi, quod ille habitus, quoad substantiam et intensionem sit causativus ipsius actus quoad substantiam et intensionem, quia ut sic, talis habitus est qualitas absoluta ; sed habitus sumptus pro conformitate passiva ad prudentiam non est causativus actus sumpti pro conformitate ad prudentiam ; patet, quia relatio non est causa, nec absoluti, nec alterius relationis. Potest tamen dici ipsum habitum primo modo sumptum esse causam ipsius conformitatis in actu ex hoc, quod est causa absoluti in actu, scilicet substantiae et intensionis actus, ad quam de necessitate consequitur talis conformitas ; sicut: dicimus, quod Franciscus causando albedinem ad quam consequitur similitudo ad aliam albedinem, dicitur causa illius similitudinis.
Sextum dictum est, quando dicit Doctor quod habitus moralis dicitur causa secunda actus moralis, et dictamen prudentiae causa prima.Sic debet intelligi, quod habitus moralis sumptus pro substantia (ut supra) est causa actus sumpti pro substantia, etc. Et quantum ad hoc dictamen prudentiae non dicitur causa, nisi forte teneatur opinio recitata in 2. distincta 25. quod cognitio objecti est partialis causa volitionis. Sed tenendo quod voluntas sit causa sui actus non concurrente actu intellectus, tunc posset dici quod dictamen prudentiae erit causa prima quoad hoc, quia habitus moralis causat illum actum, ut conformem dictamini recto ; et quia talis conformitas est principaliter a tali notitia sic dictante, cum sit regulativa et conformativa actus voluntatis, ideo dicimus dictamen esse causam primam, et hoc extendendo causam respectu illius, quod vere non est causatum, sed quod sequitur de necessitate naturae, posito alio causato, ut supra patuit. Ex his patet sententia istius litterae.