IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ad tertiam quod ait in statu innocentiae fuisse futuram poenitentiam et patientiam, tenent D. Bonavent. 2. dist. 29. art. 3. q. 1. Alens. 2. part. q. 91. m. 2. art. 2. D. Thom. 1. p. q. 95. a. 3. ad.ult. poenitentiam non esse virtutem infusam. Ita Durand. hic q. 2. Bassol. et Gabr. hic. Marsil. q. 10. art. 2. I). Bonavent. d. 17.1. p. a. 2. q. 3. Richard. hic. a. 4. q. 1.
Ad (1) primum argumentum principale dico, quod etsi tristitia sit passio, tamen imperare eam est actus, et sicut dictum est prius, tristitia non est actus virtutis poenitentiae, etiam quomodocumque accipiendo poenitentiam ; sed poenitentiae virtutis primo modo acceptae tristitia est effectus remotus, effectus autem proximus causae immediate ipsius tristitiae.
Ad secundum, dictum est in praecedenti quaestione, quomodo tristitia potest esse voluntaria secundum affectionem justitiae ; et esto, quod poena esset involuntaria, non sequitur quin actus elicitus a voluntate sit voluntarius.
Ad tertium (m) potest dici dupliciter : Uno modo, ex quo virtus est in nobis supplementum defectus naturalis (unde non ponuntur virtutes morales a quibusdam, in Angelis), nec in statu innocentiae fuissent tales in natura, quales nunc, nec ergo tunc fuisset necessitas babendi virtutes omnes,quas et nunc; etboc specialiter de virtutibus quae non habent bonum pro objecto, sed malum, ut poenitentia, quia in statu illo non fuisset illud malum, sicut forte nec tunc fuisset patientia, quia nec materia patientiae.
Aliter dici potest, quod poenitentia est habitus inclinans ad faciliter vindicandum in se reum: et quod in se, hoc est materiale, quia formalis ratio virtutis esset eadem, si committeretur sibi vindicare in alium reum. Beatus autem et innocens possunt habere habitum prompte vindicandi in alium reu; ergo et in se, si tamen reatus inesset; et sic potest concedi quod in statu innocentiae, et in Beatitudine manet ista virtus, nec mirum, cum in Deo maneat justitia vindicativa, licet non in seipsum, quia non potest esse reus.
Ad ultimum (n) dico, quod non est virtus Theologica, imo circa objectum creatum. Et cum arguitur, quod non potest esse informis, nego, imo ex multis actibus vindicandi in se juste reum potest acquiri habitus, qui maneat cum peccato mortali, et posset acquiri ante deletionem peccati mortalis, nisi forte, quia Deus justificat antequam possint haberi actus sufficientes ad generationem poenitentiae.
Et cum probatur primo, quod delet peccatum, ergo non stat cum eo, respondeo quod virtus non delet etiam meritorie; sed actus qui natus est esse actus virtutis, sive sit a virtute elicitus, sive non, sed virtutis generativus, et cum hoc bene potest stare, imo necessario stat quod sit informis, et per consequens habitus suus, si inest, erit informis.
Et si arguitur contra hoc per auctoritates, quarum una est Augustini de poenitentia, sine charitate in nobis esse non potest vera paenitentia; et alia Augustini de vera et falsa poenitentia : Cum sit opus Dei fructifera paenitentia, inspirare eam potest, quandocumque vult sua misericordia; et ibidem de vera et falsa paenitentia, quod sine amore Dei consequatur quis veniam, habet hoc pro inconvenienti, et eodem modo quod vera poenitentia sit sine amore Dei.
Istae auctoritates omnes unam habent responsionem, quia poenitentia, sive actus, sive virtus non est vera, quantum ad finem poenitentiae attingendum sine charitate, et hoc est quod dicit secunda auctoritas de poenitentia fructuosa; poenitentia enim absolute potest innasci ex naturalibus hominis, sed non fructifera, hoc est ferens fructum, imo ut fructuosa, est in ultimo instanti. Sed illa tertia, quod sine amore Dei nullus consequitur veniam, potest ibi accipi venia non tantum pro poenitentia, sed pro fine poenitentiae: et ita communiter dicimus, quod per poenitentiam acquiritur venia, et illa venia est, quando quis per gratiam acceptatur ad amicitiam divinam.