CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Declarat tertiam opinionem positam num. 9. in quam magis inclinat, quomodo scilicet habitus sit partialiter activus, ita tamen quod nunquam possit sine potentia actum elicere, bene tamen potentia sine ipso, quod exemplo gravitatis, si teneatur esse partialem causam descensus, ostendit ; et juxta hanc solvit argumenta in oppositum adducta in initio hujus q. 2. num. 5.
Tenendo tertiam viam, quae videtur plus attribuere habitui, potest dici sic : quod sicut si esset in lapide gravitas aliqua, quae non esset sufficiens principium activum respectu descensus deorsum, esset tamen partiale principium activum, sicut dicetur in secundo libro de gravitate sufficiente, quod est totale principium activum respectu descensus ; ista, inquam, gravitas diminuta cum alia potentia motiva principaliter movente ad descensum posset diminute agere, ita quod potentia alia motiva ex aequali conatu agente, descensus esset velocior, qui causaretur ab ista potentia motiva, et gravitate diminuta intrinseca movente, quam ille qui causaretur a sola potentia motiva extrinseca cum aequali conatu movente. Potentia tamen motiva extrinseca posset cum tanto conatu movere corpus neutrum, cujus nulla esset gravitas nec levitas, sicut illud corpus moveretur, et a gravitate intrinseca, et a potentia motiva extrinseca remisse agente.
Ita in proposito habitus movet potentiam quasi quoddam pondus, qui tamen ex se non sufficit ad eliciendum active ipsam operationem, sufficit autem sola virtus potentiae activae sine tali pondere. Sed quando ambo concurrunt, ita tamen quod non major sit conatus ex parte potentiae quam prius, perfectior operatio elicitur quam posset elici ab ipsa potentia sola. Et videtur pro ista via esse experientia communis, qua quis potest experiri se habitatum ex aequali conatu posse habere perfectiorem operationem, quam posset habere non habituatus, quae perfectio actus non posset attribui habitui, si esset tantum principium passivum inclinans. Quia saltem, ut videtur, in priori instanti naturae, in quo elicitur prius quam recipiatur in potentia, esset aequalis ratio principii activi in eliciendo, et ita aeque perfecta operatio eliceretur aequali conatu a potentia habituata, sicut a non habituata, quod est falsum.
(a) Hanc viam tenendo ad argumenta principalia respondeo. Ad primum quamvis dicatur habitum non esse formam absolutam propter illa verba Philosophi 7. Physic, tamen tenendo omnem qualitatem esse formam absolutam, et cum qualitas primae speciei non est minus qualitas quam alterius speciei, potest dici quod aliquid cui relatio est eadem potest esse principium activum, licet relatio non sit principium activum, nec etiam illud idem cui relatio est eadem, per rationem relationis est principium activum, sed per rationem absoluti, cui relatio est eadem. Distinctio istorum, scilicet relationis et essentiae absolutae cui relatio est eadem, potest patere ex multis etiam aliis viis dictis supra, ubi cum identitate perfecta reali ponitur non identitas formalis. Et hoc magis patebit in 2. dist. I . ubi dicetur quod creaturae ad Deum relatio est eadem essentiae absolutae rei creatae, et tamen non formaliter eadem. Pro tanto igitur potest exponi Philosophus, qui dicit habitum esse ad aliquid, quia per identitatem includit respectum, et tamen non est tantum respectus, sed est quoddam absolutum, et ideo potest sibi competere actio tanquam principio agendi.
Dubium est de respectu ad per se objectum, si est identicus habitui, certum est quod ille respectus, unde dicitur virtus, quae est ad regulam, est extrinsecus adveniens. Unde non oportet propter intentionem Aristotelis ire ad respectum identicum habitui, sed sufficit quod omnis habitus sit ad aliquid non secundum gradus divisibiles.
Addendum est igitur ad minorem Philosophi sic : Omnis habitus est idenlice ad aliquid non secundum gradus divisibiles, et sic est major vera. Quidquid enim identice est ad aliquid, non secundum gradus divisibiles, non potest terminare motum, sed mutationem bene potest terminare. Unde habitus non continue generatur, ut sit motus, sed si habet gradus, quilibet est indivisibilis, et in quolibet indivisibili respicit objectum, et quilibet simplici mutatione generatur, quae non terminat motum in illa forma, sed forte motum in passionibus et finibus et quibuscumque aliis. Nam magis et minus in forma, non sufficiunt ad motum in illa, nisi quilibet gradus sit divisibilis, ut possit continue procedi ab uno in alium, non enim componitur motus ex mutationibus. Itaque non est medium Philosophi ad aliquid, sed sic ad aliquid, scilicet quod non est secundum gradus divisibiles, sed in quocumque gradu indivisibiliter respicit illud ad quod est idenlice relativum, ex hoc sicut ex manifestiori, sequitur forte ipsum absolutum, quod sic respicit, non habere gradus divisibiles, non autem sequitur hoc tanquam ex causa. Imo absolutum non habere gradus divisibiles, causa est ejus, quod est respectum non esse divisibilem, quia relatio suscipit magis et minust ex fundamento, non e converso, licet quandoque e converso possit esse causa innotescendi. Ista autem indivisibilitas respectus identici absoluto non prohibet ipsum absolutum esse principium agendi, sicut patet dei quacumque forma activa si qua est . indivisibilis, habet respectum identicum ad Deum. Non igitur sequitur, non terminat motum propter relationem indivisibilem identicam ad Deum: ergo non est principium agendi propter illam, quia relatio identica indivisibilis repugnat formae acquisitae per motum, non autem formae activae.
Ad confirmationem rationis (b) posset dici, quod major absolutio requiritur in termino motus quam in principio agendi, quia nihil potest terminare motum quod habet relationem eamdem sibi, non sic de principio activo.
Vel quod magis est ad rem, potest dici quod illa ratio Philosophi non concludit propositum nisi diminute, et ad habendum conclusionem suam quam intendit habere, oporteret eam alio modo pertractare, quam verba primo sonant, circa quod nolo modo immorari, vel oporteret alias rationes ipsius declarare ad dictam conclusionen probandam. De hac autem quaestione, utrum scilicet habitus sit aliquod absolutum, dicetur alias.
Ad secundum argumentum dico (c), quod unius actionis est unum principium per se, et hoc in uno ordine principiandi ; tamen possunt esse multa principia in diverso ordine principiandi, quorum non sit unitas nisi unitas ordinis, licet quandoque cum unitate ordinis concurrat unitas accidentis et subjecti inter haec ordinata, sed hoc accidit. Ita etiam in proposito habitus et potentia sunt duo principia alterius ordinis, et utrumque in suo ordine est unum per se, et cum ista unitate ordinis concurrit unitas accidentis et subjecti inter haec ordinata, sed hoc accidit, quia si ita posset conjungi causa prima cum secunda, sine informatione tali unius ab altera, sicut conjunguntur, quando informatur una ab altera, eodem modo possent habere unitatem sufficientem ad causandum unum effectum. Quando igitur dicitur quod unius actionis per se, est una causa activa, concedo in uno ordine ; sed in alio ordine principiandi bene potest esse alia et alia causa, et hoc sive haec et illa constituant unum per accidens sive non, sed tantum unum unitate ordinis, et licet sit ibi unitas per accidens, adhuc tamen semper salvatur unitas ordinis principii ad principium.
Per hoc apparet ad illam confirmationem de unitate principii formalis, concedo talem unitatem in illo, quod est principium quo in uno ordine principiandi.
Ad aliud dico, quod accidens bene potest esse principium alicujus effectus receptibilis in suo subjecto, sicut species intelligibilis est principium intellectionis receptae in intellectu possibili, et ita forma potest esse principium quo respectu transmutationis sui subjecti.
Ad aliud de appetitu sensitivo (d) dico, quod iste habet rationem principii activi aliquo modo, licet non activi libere ; et hoc est quod Damascenus intelligit quod non ducit, sed ducitur, id est, non dominatur actioni suae, quod est ducere, sed respectu actionis suae determinatur ab agente ad certam operationem, et hoc est duci. Quod autem appetitus sensitivus, licet non sit liber, sit aliquo modo activus et etiam sensus, dicetur alias.