IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(1) Ad primum argumentum, etc. Respondet ad argumenta principalia posita ad initium quaestionis praesentis. Ad primum et secundum patet responsio ex littera et jam dictis.
(m) Ad tertium potest dici dupliciter : uno modo, etc. Tertium argumentum fuit : virlutes fuisse in statu innocentiae, et remanebunt in patria; sed neque in patria, neque in statu innocentiae esset poenitentia, quia nec peccatum, ergo non est virtus. Respondet primo virtutem esse in nobis (scilicet in statu naturae lapsae) supplementum defectus naturalis, supple incursi per peccatum, qui defectus consistit in ignorantia et errore circa bonum in intellectu, difficultate operandi in voluntate ob corruptam inclinationem ad appetitum et rebellionem ejusdem contra rationem, in qua consistit fomes et concupiscentia, quae ex peccato est, et in peccatum inclinat.Vide Tridenlinum sess. 5. de peccato originali can. primo, et can. 5. sess. 6. cap. 1. et 2. hinc aliqui, ut inquit, negant virtutes morales fuisse in Angelis. Hinc ulterius dicit quod in statu innocentiae non fuissent tales in natura, quales nunc sunt; nec ergo tunc fuisset necessitas habendi virtutes omnes, quas et nunc, etc.
. Hoc intelligitur tantum de virtute morali quae servat medium in ordine ad se, et consistit in temperanda passione tam in voluntate quam in appetitu, quia haec sola est, quae connotat imperfectionem subjecti, ratione cujus fundatur necessitas virtutis talis supplentis imperfectionem, quae imperfectio non esset in statu innocentiae in quo appetitus ex toto erat subjectus voluntatis imperio sine ulla resistentia, sive hoc proveniebat ex dono justitiae originalis, ut erat in voluntate et intellectu, sive etiam praeterea fuerit aliquod donum in ipso appetitu quo delectabiliter subesset voluntati, de quo vide ipsum in 2. dist. 29. sic ergo non fuit necessitas alterius moderantis appetitum, quod haberet rationem perfectionis supplentis defectum. Non excluditur ergo hic justitia in genere a statu innocentiae, quia ibi esset perfecta religio, obedientia, amicitia, veritas seu veracitas, et hujusmodi, et quaecumque non supponerent defectum, ut humilitas, mansuetudo. Quando ergo dicit Doctor non fuisse virtutes in eo statu, prout nunc sunt, intelligit quoad eas praecise, quae ponuntur ob defectum ad moderandum appetitum, et quibus correspondet in ipso appetitu habitus proprius, quo subordinatur voluntati acquisitus, ut abstinentiae et hujusmodi.
Ex his concludit specialiter in illo statu non fuisse virtutes, quae ordinantur primo contra malum, ut poenitentia, et forte patientia.
Secunda responsio est, sumendo poenitentiam pro justitia vindicativa, sive in se, sive in alium exerceatur vindicta, posse statui omni convenire, quin etiam Deo, in quo est justitia vindicativa. Sic sumendo poenitentiam, non differt a justitia vindicativa, quia vindicare in se, vel in alio malum, est differentia materialis, non formalis ; et hoc modo poenitentia non est species justitiae vindicativae, sed eadem ipsa in exercitio. Huic doctrinae et responsioni plurimum favet ratio Doctoris in hac quaestione supra articulo primo, sig. Secunda inquisitio, conclusione prima, vers. dico ergo, etc. ubi dicit, quod actus vindicandi in se, vel in alio sit ejusdem rationis. Diversa haec responsio oritur ex diversis placitis Doctorum, quantum ad subjectum proximum et remotum poenitentiae.
Fuit quorumdam apud Alensem 4. part. q. 12. m. 2. art. 3. opinio, in anima non distingui virtutes, sed sicut unam ponebant potentiam animae indistinctam a sua essentia, ita etiam unum habitum virtutis efficacem in omnes operationes animae imaginabantur. Contra hos non est hujus loci disputare ; nunc ergo supponimus distinctionem habituum ex diversitate objectorum ac etiam potentiarum. Alii apud eumdem et D. Bonaventuram in 4. dist. 14. parte prima distinctionis, asserebant poenitentiam esse in omnibus animae potentiis in quibus sedes est virtutum, et isecundum omnem affectum. Haec fundatur n eo quod poenitentia non sit specialis virtus, sed communis, indistincta a caeteris, quatenus convenit cuique detestari peccatum sibi oppositum. Est sententia Altisiodorensis 4. lib. tract. 6. quaest. 3. sed haec rejicitur ex iisdem fundamentis, quibus probatur poenitentia specialis virtus. Et quoad actum supponunt Concilia et Scriptura eam distinctionem. Alensis negat eam esse in irascibili, concupiscibili et rationabili, sed in libero arbitrio ; sed si intelligat per liberum arbitrium intellectum et voluntatem, non potest stare, quia sive liberum arbitrium includat intellectum, sive supponat, certum est poenitentiam in intellectu non esse, cum sit detestatio, seu, ut diximus, vindicta peccati, qui sunt actus appetitivae. Deinde, si intelligat per liberum arbitrium voluntatem, ut libera est, repugnat non subjectari poenitentiam in voluntate secundum affectum concupiscentiae, aut ut est irrascibilis, eum hi duo late (sumpta concupiscentia quatenus est prosecutio, aut fuga boni in genere) exhauriant omnem modum operandi voluntatis ; si autem loquatur de his, ut sunt in appetitu sensitivo, recte quidem, licet Solo concedat aliquid in sensitivo correspondens poenitentiae, de quo modo non disserimus.
Prima conclusio. Poenitentia est in voluntate, prout irascibilis est. Ita Doctor hac dist. 14. q. 2. art. primo sig. Alia est conclusio ista; licet enim irrascibilis proprie spectet ad appetitum sensitivum, cujus est repellere, et vindicare prohibens concupiscentiam, aliquid tamen simile reperitur in voluntate vindicante, secundum quod dicitur subjectare et elicere actus vindicativae. Poenitentiam esse in voluntate docet D. Thomas q. 85. art. 4. ubi Cajet. Solo in 4. dist. 14. q. 2. art. 4. Richard. arg. 3. quaest, prima, Palud. quaest. 4. estque communis, ut patet ratione generali, qua actus et habitus ad eamdem potentiam reducuntur ; voluntas autem vindicat; ergo, etc.
Secunda conclusio. Poenitentia nequit esse in iis, in quibus non est peccatum, si loquamur de poenitentia, prout de ea loquantur sacrae litterae, Patres et Concilia, et definita est supra ex auctore libri de vera et falsa poenitentia. Haec conclusio est Doctoris in prima responsione, quae magis placet, quia nullibi in sacra pagina, aut alias in Conciliis aut Patribus, invenitur usus poenitentiae in eo sensu, quo se extendit ad vindicandum in alio peccatum, sic enim nihil differret a justitia vindicativa, essetque in Deo ; cum ergo nomina extra proprietatem non debemus trahere, sic neque definitiones. Ex his patet quid dicendum sit ad varios modos opinandi aliorum ; Alens. 4. part. q. 12. m. 2. art. 1. docet Angelum non fuisse capacem poenitentiae, non ita hominem in statu innocentiae; sed hoc non est verum, quia si loquatur de possibili, potuit Angelus post peccatum fuisse viator, et esse capax remedii, quod concedit hic Doctor noster quaest. 4. status innocentiae in homine, si perseveraret, non erat capax peccati, quia in eo non esset infirmitas, aut ignorantia, aut concupiscentia; ideo poenitentia in eo statu superflueret, sicut spes et fides in patria. Idem docet de Beatis, manere in eis poenitentiam quoad habitum, non quoad actum displicentiae, aut doloris, sed quantum ad actum gratiarum actionis pro beneficio remissionis peccatorum. Verum hic actus est religionis seu gratitudinis, non poenitentiae. D. Thomas in 4. dist. 14. quaest. 1. art. 3. idem docet de Angelis Beatis ac statu innocentiae, nempe fuisse et fore in ipsis poenitentiam, quia ita erat dispositus primus parens, ut si peccaret, paeniteret ; sed certe hoc etiam de quovis dici posset ordinate operanti, nam sicut sequens regulam rectam fertur in bonum, prosecutione, ita etiam in malum, fuga et detestatione.
Thomas Argentinensis in 4. dist. 14. q. 1. a. 1. docet in Christo fuisse virtutem poenitentiae, non solum quoad ornatura, sed etiam quoad actum displicentiae conditionatae, scilicet in hac forma, si ego peccarem, etc. Idem asserit de Beata Virgine, et caeteris, Paludanus quaest. 4. in Angelis Beatis, Innocentibus, Beatissima Virgine adstruit idem. Negat Solus in Virgine et Christo fuisse poenitentiam virtutem, quia neque peccatum ipsum veniale. Addit Vasquez dub. 2. q. 85. art. 4. non sufficere ad tollendam virtutem, eam non posse habere actum, quia sic, inquit, virtutes Theologicae tollerentur infantibus in Baptismo. Haec ratio videtur fundare praemissas opiniones, vel saltem fulcire ; sed non valet, quia infantes nascuntur viatores, et in Baptismate tribuuntur ipsis media necessaria talis status, licet per impedimentum pro aliquo tempore iis uti non possent ; non sic est in statu Beatitudinis et innocentiae ac impeccabilitatis, ubi non est defectus naturae, aut impedimentum in operando, sed materia exercendae virtutis tali statui, quando repugnat, superflua est omnino virtus. Qui admittunt veniale peccatum in statu innocentiae, consequenter ponerent poenitentiam in eodem statu. Qui tenent virtutem poenitentiae esse infusam, non recte statuunt eam quoad peccatum in eodem statu, cum nunquam mortale peccatum compateretur innocentiae, et per primum tale destrueretur tam status quam omnes infusae praeter spem et fidem ergo plane virtus poenitentiae esset inutilis in innocentia ; omnes autem qui ponunt infusus,affirmant non manere infusas morales post charitatem. Alii excipiunt poenitentiam voluntarie magis, quam ex ulla urgente ratione. Dices, in Beatis manent virtutes, quas habuerant in via ; ergo poenitentia. Respondent quidam manere in ratione ornatus et formae tantum. Alii negant, res plane incerta est, neque ad urgens aliquod 1 rationis aut auctoritatis principium reduci potest. Qui asserunt remanere, secludunt imperfectionem ; qui negant, dicunt non posse abstrahere ab imperfectione ; et quisque juxta principia a se posita explicat virtutem poenitentiae per extensionem ejus, ac coarctationem ad hos vel illos actus. Nos stamus in eo solum, quod cognoscimus de hac virtute ex Scriptura et Conciliis, quod sit medicina peccati commissi a viatore (in damnatis autem non datur), neque naturam ejus ad alia principia revocare, aut aliter interpretari cum stabili fundamento possumus: sive enim vindicare in se peccatum sit differentia formalis aut materialis poenitentiae, ita importatur per nomen, ut nullo modo abstrahat, quia poenitentia est poenam tenere. Reprehenditur merito Paludanus a Soto quod asseruerit poenitentiam fuisse in Beatissima Virgine, ex eo quod peccare potuerit venialiter, quia hoc est contra mentem Ecclesiae, ut definit Trident. sess. 6. cap. 23.
(n) Ad ultimum dico, quod non est virtus Theologica, etc. Per virtutem Theologicam intelligit Doctor genus virtutis infusae, quia has solas putat esse infusas per se et ex genere suo, reliquas vero acquisitas. Unde quando dixit infra, paenitentiam absolute posse innasci ex naturalibus hominis, etc. intelligit secundum hanc differentiam ejus a virtute infusa per se, non vero juxta modum, quo alii eum interpretantur, quasi vellet excludere gratiam Dei praevenientem et adjuvantem, per quam donatur, ut fusius supra super hac quaestione, ex ipso probavimus. Hinc ergo dicit in hac responsione, ex multis actibus vindicandi in se juste reum, potest acquiri habitus (supple poenitentiae) qui manet cum peccato mortali, et posset acquiri ante deletionem peccati mortalis, nisi forte quia Deus justificat, antequam possint haberi actus sufficientes ad generationem paenitentiae, etc. quae ratio eo tendit, ut probet poenitentiam non esse infusam eo rigore, quo Theologi loquuntur de virtute per se infusa, non autem in sensu Patrum, qui infusam appellant quodcumque gratuite donatum a Deo et ejus gratia, ad quod non pertingit natura propriis viribus ; perinde dicit Doctor de aliis virtutibus moralibus in tertio d. 36. Hanc sententiam Doctoris quoad virtutes in genere morales, et quoad poenitentiam in specie rigidissime censurant antiqui discipuli D. Thomae. Caeterum moderni magis moderate discurrunt, asserentes morales infusas quoad habitum non probari necessaria ratione aut auctoritate ; quamvis ergo perinde sit discurrere de infusione aliarum, et poenitentiae, quia fundamenta et principia hinc inde in eodem communicant, quaestionem tamen in genere praemittam de omnibus simul, comprehendendo tantum quae specialia sunt hujus loci.
Tertia conclusio. Poenitentia est virtus acquisita quoad habitum, ita Doctor hic. Hanc tenent Henricus quodl. 6. q. 12. Durand. in 3. dist. 36. et quotquot negant morales per se infusas, ut nostra schola et Nominales, et quos licet videre ut com. illius dist. 36. in 3. Contrariam sententiam docuit S. Thomas 3. part. quaest. 85. a. 5. quem ibidem sequitur Cajet. et reliqui commentatores ejus, Vasquez dubio unico, Suarez tom. 4. disp. 4. sect. 6. Sotus in hac distinctione q. 2. art. 5. Cano in relect, de paenit. 2. part. concl. ull. et alii. Intelligitur de poenitentia, ut est specialis virtus, et ab aliis distincta.
Primo probatur, quia nulla ratio aut auctoritas convincit esse virtutem natura sua infusam, ut patebit respondendo ad argumenta: et confirmatur, quia nulla est necessitas, aut fundamentum statuendi actum poenitentiae, nisi in ordine ad deletionem peccati quod inest, et non remittitur nisi supposita poenitentia, et per ipsam tanquam dispositionem praeviam, ut. patet ex Tridentino sess. 6. cap. 5. 6. 7. et cap. 14. sig. 14. cap. 1. et 4. Patet ex Scriptura idem et ex aliis Conciliis et Patribus, quae videre licet in distinctionibus de Poenitentia apud Gratianum; et in universum nec Scriptura, nec Patres, nec Concilia tribuunt alium usum poenitentiae, neque agnoscunt, sed poenitentia infusa est inutilis ad hunc effectum, quia hic effectus est semper antecedens infusionem ejus, neque post remissionem peccati ulla est necessitas poenitentiae, per se loquendo de illa necessitate, ob quam exigitur respectu peccati delendi sive necessitate medii sive praecepti, et sub quacumque exigitur, quia licet supersit aliqua poena temporalis solvenda, ad hanc supersunt opera satisfactoria, et plura alia media, nec congruitas, ex qua adstruuntur aliae virtutes infusae, salvatur in proposito quoad poenitentiam, nempe ut opus sit referibile ad finem ultimum, quia actus per se necessarius poenitentiae est dispositio ad deletionem culpae, quae nunquam est a poenitentia infusa, ut dictum est. Accedit quod eadem ipsa media, ex quibus est dispositio ad remissionem peccati, sufficiant in ratione mediorum poenitendi tam in re quam in acceptatione divina, supposito quod exigeretur poenitentia post deletionem peccati: ergo neque ratio, neque auctoritas sufficiens probat poenitentiam per se infusam per modum habitus.
Secundo in peccatore poenitente remanet facilitas ad actum poenitentiae, ut experientia constat: ergo habitus poenitentiae, cujus actus sufficit ad omnem effectum poenitentiae. Antecedens patet experientia. Consequentia probatur, quia ea facilitas non potest provenire ab alio habitu, alias superflueret habitus poenitentiae, sed virtus infusa, ex principiis adversariorum, non manet praeter solam spem et fidem in peccatore.
Tertio, objectum poenitentiae est motivum ordinis naturalis: ergo seclusa infirmitate naturae potest attingi per media ejusdem ordinis, et consequenter non exigit elevationem naturae per principia alterius ordinis. Probatur antecedens, quia objectum poenitentiae est peccatum ut vindicabile per poenam lege statutam ; sed hoc attingi potest per justitiam vindicativam, quae est habitus naturalis: ergo, etc. Subsumptum patet ex definitione poenitentiae superius assignata. Confirmatur, quia opera satisfactoria, quibus vindicatur peccatum, verbi gratia, jejunium, oratio, eleemosyna, exiberi possunt per habitus acquisitos, et gratiam actualem excitantem et adjuvantem, quae ad singulos actus bonos exigitur ob infirmitatem naturae ad bonum, et ex directione charitatis.
Dices requiri dolorem de peccato, ut est offensa Dei; hoc autem esse motivum supernaturale simpliciter. Contra, quia talis dolor non est actus elicitus poenitentiae, sed charitatis, imperatus autem a poenitentia; ergo quantum ad proprium motivum intrinsecum, poenitentia est virtus ordinis naturalis, et non infusa.
Dices poenitentiam praeexigere fidem, spem et charitatem, ut docet Tridenti num sess. 6 . cap. 6. ac proinde esse infusam. Contra, sic omnis virtus fructuose operans ad salutem et vitam aeternam supponit fidem, spem et charitatem quoad actum, quia fides est initium salutis, ut definit Trid. sess. 6. cap. 8. et antiqua Concilia contra Pelagianos et semipetagianos ; ad meritum requiritur spes et fiducia praemii, et relatio operis per charitatem ad finem ultimum, ut suo loco docuimus ; sed his non obstantibus, temperantia, verbi gratia, operans fructuose, ut principium actus meritorii, in vitam aeternam, non transfertur extra genus acquisitae et naturalis virtutis ; ergo idem dicendum de poenitentia. Confirmari potest ad bominem,quia plures adversariorum admittunt poenitentiam naturalem ut attritionem distinctam ab infusa, haec ex motivo charitatis relata sufficienter disponit peccatorem ad gratiam ; ergo superfluit infusa. Argumentum loquitur de acquisita, cujus actus esse potest meritorius ex relatione charitatis, quia haec potest referre actum cujusque virtutis in suum finem, et illa adimpletur lex, servitur Deo, etc. Ponatur ergo casus (ne sit locus evasioni,) quod
Deus suspendat concursum infusae, st detur, et concurrat cum sola acquisita. Deinde quaelibet virtus potest displicere iii peccato sibi opposito, ut opponitur rectae rationi, ut alii concedunt ; haec autem displicentia est sufficiens dolor et dispositio cum Sacramento, ut ipsi concedunt.
Dices, fides aliter supponitur ad poenitentiam, aliter ad virtutes acquisitas, quia sine fide nequit salvari poenitentia, etiam in proprio genere, non sic aliae virtutes. Haec solutio non est omnium, neque consequens ad principia eorum, qui dicunt poenitendum de peccato esse notum lumine naturali, et virtutis naturalis regula proxima est per ipsos prudentia infusa, in quo distinguitur a Theologica virtute, cujus regula est fides, sed contra eam virtutes evangelicae, ut paupertas, obedientia, castitas, humilitas non sunt infusae ; habent tamen fidem et revelationem pro regula sua in hoc statu, ergo idem est de poenitentia, vel saltem fundamentum illud non est validum.
Ex his facilis est solutio ad fundamenta aliorum. Objicit primo Cajetanus et Soto, poenitentia ordinat hominem ad gratiam et amicitiam Dei; ergo est infusa. Respondetur ex dictis poenitentiam ordinare ad amicitiam Dei ex fine extrinseco, intrinsece et ex objecto respicere tantum satisfactionem legis per poenam ; negari etiam potest consequentia.
Objiciunt secundo, ad actum poenitentiae requiri gratiam. Respondetur hanc rationem nullius momenti esse, quia probat tantum poenitentiam esse supernaturalem, ut supernaturale distinguitur contra id, quod fit viribus solius naturae sine adjutorio gratiae specialis, non autem ut significat virtutem infusam supernaturalem quoad substantiam, in sensu quo jam frequentius sumitur a Theologis, quatenus distinguitur contra acquisitam moralem.
Sed urget Suarez can. 3. Trident. sess. 6. qua definitur uniformiter requiri gratiam ad actum fidei, spei, charitatis, poenitentiae, sine discrimine. Respondetur Concilium definire contra Pelagianos et semipelagianos illos actus non fieri sine adjutorio Dei speciali, viribus liberi arbitrii solius : Si quis dixerit, inquit, sine praeveniente Spiritus sancti gratia, atque ejus adjutorio, etc. Simile definiunt Patres, et Augustinus post Concilium Diospolitanum art. 7. de aliarum virtutum actibus, quas non licet inde constituere infusas; haec ergo distinctio supernaturalis quoad substantiam et modum non fuit nota Patribus aut antiquis, qui de gratia sine discrimine loquuntur, sive definiant eam requiri ad actus infusarum, sive ad actus acquisitarum. Fundatur tantum in opinione Scholastica, qua haec distinctio introducitur ; infundi enim aliquos habitus, id tantum post Trident. et Viennen. certum est; de reliquo nihil quod huc spectet. Alia plura adducit Suarez contra hanc distinctionem qua dicitur poenitentia esse supernaturalis ex fine, quatenus refertur per charitatem ; sed nihil ad nos, qui dicimus eam esse ex adjutorio speciali. Omnia etiam, quae decernunt Patres in hac materia, concernunt actum, non habitum, ideo nihil faciunt ad propositum.
Vasquez et alii urgent rationem, quam in corpore impugnavimus, nempe poenitentiam aedificari in fide et spe; ergo est supernaturalis, sicut illae. Haec ratio habet instantiam in virtutibus evangelicis, quin etiam in reliquis omnibus, quae faciunt ad salutem, et sic tollit in universum genus acquisitae, si efficax est.
Ex his patet veritas responsionis Doctoris ad ultimum argumentum, cujus haec summa est: Poenitentiam esse virtutem moralem acquisitam, et non per se infusam,eo rigore quo Theologi loquuntur de virtute per se infusa, non autem in eo sensu quo disserunt Patres de infusa, nempe qua a divina gratia auxiliante et excitante donatur mediante suo actu.
Posse eamdem manere cum peccato mortali ; quod est contra naturam moralis per se infusae, ut adstruitur, quae inseparabilis est a charitate.
Quod actus ejus, non habitus, deleat peccatum mortale, meritorie de congruo, et dispositive.
Quod neque quoad habitum, neque quoad actum est fructuosa, aut vera sine charitate, id est, vel actuali vel habituali ; nam duplex est status poenitentiae. Primus est, ut sit dispositio praevia ad remissionem peccati, et sic requiritur, ut sit actus perfectus perfectione finis, id est, elicitus, aut imperatus a charitate, ut patet ex dictis supra ; quod intelligitur de actuali charitate, et non habituali. Hoc etiam intendit auctoritas Augustini, quam declarat, et alia subjuncta. Alius est status ejusdem, ut jam informatur per charitatem, et habet annexam veniam et remissionem peccati cum integra reconciliatione a culpae reatu, et poenae aeternae, sic magis est proprie fructifera, quia habet conjunctum fructum ad quem ordinatur, cum antea habuerit illud solum in virtute, et quasi in semine, ut erat actus et habitus prior, natura, et informis, quo spectant ultima verba solutionis: agit enim ex proposito non tam de actu quam de habitu poenitentiae: doctrina autem ex supradictis in utroque paragrapho praecedenti accommodatur perinde actui.