CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Hanc viam tenendo ad argumenta principalia respondeo.
Hic Doctor respondet ad argumenta facta contra habitum, quod non sit causa activa actus, quae argumenta ponuntur quasi in principio secundae quaestionis.
Ista responsio stat in hoc, quod habitus est in prima specie Qualitatis, et per consequens entitas absoluta, posito tamen propter verba Aristotelis quod habitus includat realiter relationem ad aliud, tamen illa relatio non est ratio formalis agendi ipsi habitui sumpto pro qualitate absoluta. Sed ipsa qualitas erit ratio formalis producendi actum, sicut etiam patet de creatura, quae realiter includit relationem ad Deum eamdem sibi, ut patet a Doctore in 2. dist, 1 . et tamen entitas absoluta creaturae, erit ratio formalis agendi et non relatio ; sufficit enim quod relatio formaliter distinguatur. Et quomodo possit stare identitas realis cum distinctione formali, supra patuit dist. 2. part. 2. et dist. 8. q. penultim. et in secundo patebit dist. 1. et alibi, (b) Ad confirmationem rationis. Doctor dat duas responsiones. Prima est, quod major absolutio requiritur in termino motus, etc. et patet, quia aliqua creatura, quae de necessitate includit relationem eamdem sibi realiter,potest causare aliquid per motum, et tamen in tali causatione illud causatum non includit per identitatem realem aliquam relationem. Et hoc comparando ipsum causatum ad creaturam, non autem ad primam causam, quia ut sic de necessitate includit relationem eamdem sibi ad causam primam, et de hoc vide Doctorem in 3. d. 11. q. 1.
Aliqui tamen dicunt, quod ideo requiritur major absolutio in termino motus, quia terminus motus est partibiliter acquisibilis. Relatio autem, quae identiflcatur realiter alicui est indivisibilis, ideo non potest identificari alicui divisibili.
Sed hoc patitur instantiam, quia similitudo potest intendi ad intensionem albi. Si dicatur, quod non identificatur realitor, adhuc remanet difficultas, quia si Deus partibiliter causaret charitatem, certum est quod talis charitas, quae est terminus motus, dicit relationem ad ipsum Deum moventem eamdem sibi realiter. Secunda responsio est, quod habitus dicit entitatem absolutam, nec de necessitate includit relationem realiter eamdem sibi, licet Doctor hic expresse non dicat, tamen hoc patere potest ex dictis ejus in quodl. q. 13.
(c) Ad secundum argumentum dico. Haec responsio patet hic, et clarius supra d. 3. q. 7. respondendo ad quaestionem. Vide ibi.
(d) Ad aliud de appetitu sensitivo. Nota in ista littera, quod mens Doctoris est, quod appetitus sensitivus partialiter concurrat effective ad actum sentiendi, et patet littera.