Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Solvit quatuor argumenta allata num. 11. et 12. contra eamdem sententiam ponentem habitum esse partialiter activum respectu actuum.
Ad argumenta (a) quae facta sunt contra tertiam opinionem, quae est quarta in ordine. Ad primum oportet negare majorem, quia oportet dicere quod duo distinctarum specierum possunt esse sibi invicem causae aequivocae partiales, licet non totales.
Ad probationem ejus, quae est per eminentiam causae aequivocae, respondeo, ista probatio tenet de causa totali, et non pono circulum in causis aequivocis totalibus.
Ad aliam probationem (b) dico, quod duo effectus comparati ad unam causam communem eorum possunt habere ordinem mutuum ad se invicem in ratione causae partialis, sicut species intelligibilis, (c) et intelligere comparando ad intellectum agentem et possibilem, quia respectu intellectionis partialis causa est species, et posset poni intellectio esse aliqua causa speciei pro quanto intendit eam.
Ad aliud potest dici (d) quod non oportet omnem actum generativum habitus esse rationem agendi quo, sicut habitus genitus potest esse ratio quo, quemadmodum virtus Solis non potest esse principium quo respectu omnis actus, respectu cujus forma genita a Sole potest esse principium quo. Cum vero dicitur, quod quidquid est causa causae, etc. verum est sicut remotum quo, sed non sicut immediatum quo.
Ad tertium (e) dico, quod in quantocumque gradu habitus non posset supplere totam vicem potentiae, quia et si causalitas ejus sit diminuta, et causalitas potentiae diminuta, tamen alterius rationis est causalitas habitus quam causalitas potentiae, quia ex ratione sui, habitus est causa secunda qua scilicet potentia potest uti ; et ita si in infinitum augeretur, nunquam posset fieri principium utens, sicut virtus generativa Patris quantumcumque augeretur , non posset fieri virtus Solis. Non igitur ejusdem rationis est causalitas habitus cum causalitate potentiae, ut illa intensa possit ascendere ad istam, sed semper sunt alterius rationis, et tamen hic cum illa causans causat actum perfectiorem, quam si solum causaretur ab una illarum.
Ad ultimum (f), illud suppositum negabitur in materia sequenti de augmento charitatis, etc.