IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Poenitentiae punitivae correspondere duplicem regulam in intellectu. Prima est naturalis, scilicet haec : Displicendum est de peccato. Secunda supernaturalis, ut haec : Peccatum est detestandum ut offensivum Dei, auctoris supernaturalis, et impeditivum Beatitudinis supernaturalis; et huic regulae correspondet alia justitia, a prima in voluntate.
Hic (b) dicitur, quod cuicumque virtuti in appetitu correspondet aliqua regula in intellectu, sive alia alii, sive eadem pluribus ; de hoc in tertio 36. dist. q. unica, a. 2. Si poenitentia secundum quod est virtus, et quaedam particularis justitia, ex solutione praecedente, habet actum proprium paenitere secundum primam illarum quatuor significationum prius positarum) ergo oportet quaerere regulam illius virtutis in intellectu, et secundum illam, sequetur actus inflictivus unius poenae vel plurium.
Regula (c) autem ejus dicitur esse duplex : quaedam naturaliter cognoscibilis, ut scilicet quod de peccato est displicendum, et ista esset nota intellectui Angelico, si fuisset Angelus viator post primum peccatum commissum, et per consequens, potuisset habere aliquid in voluntate correspondenter inclinans illi regulae ad actum vindicandi vel displicendi ; et ista poenitentia, sicut et regula ejus, posset esse in omni statu uniformis, quia sinon deficeret cognitio naturalis conveniens naturae humanae, posset pro quocumque statu devenire in cognitionem istius regulae, et per consequens, aeque habere in voluntate aliquid inclinans proportionabiliter isti regulae.
Alia (d) regula respiciens peccatum detestandum tantummodo est nota ex revelatione, scilicet quod peccatum est detestandum, inquantum est Dei offensivum, vel inquantum aversivum a Deo, vel impeditivum acquisitionis Beatitudinis, vel inquantum inductivum finalis miseriae: et sub istis rationibus correspondet huic regulae aliqua justitia in voluntate, alia quidem, sicut alia est ejus regula.
Ad propositum, poenitentia primo modo est tantum unius poenae inflictiva, sicut ejus regula tantum ostendit unam poenam infligendam, scilicet displicentiam ; ad quam sequitur tristitia, quae est unica et prima poena. Secunda est inflictiva cujuscumque, cujus sua regula est dictativa ; regula autem sua, id est, notitia habita ex divina Scriptura, dictat plures poenas esse infligendas, quas lator illius legis, cujus poenitens est minister, voluit infligi ad hoc, ut sufficienter placaretur ; et tales sunt multae, ut colligitur ex Scriptura.