Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Ad argumenta, quae facta sunt contra tertiam opinionem, quae est quarta in ordine, quae dicit, quod habitus est partialis causa actus. Ad primum dicit, quod duo distinctarum specierum . possunt esse sibi invicem causae aequivocae partiales, id est, quod unum individuum alicujus speciei, puta A potest esse partialis causa individui alterius speciei, puta B et C, quod est ejusdem speciei cum B, potest esse partialis causa D, quod est ejusdem speciei cum A. Et patet in exemplo, quia volitio praecedens habitum est partialis causa habitus, qui est alterius speciei et habitus est partialis causa actus sequentis, qui est ejusdem speciei cum actu praecedente. Et cum dicit, quod causa aequivoca est perfectior effectu, et ideo si individuum ejusdem speciei est causa aequivoca individui alterius speciei, et per consequens quodlibet unius speciei erit perfectius quodlibet alterius. Dicit Doctor quod ista propositio: Causa aequivoca est perfectior effectu, est vera de causa aequivoca totali, non autem partiali.
(b) Ad aliam probationem, etc. Dicit quod duo effectus comparati ad unam causam communem eorum, possunt habere ordinem mutuum ad se invicem in ratione causae partialis, ita quod actus et habitus sunt partialiter causati a potentia, et tamen actus erit partialis causa habitus, et similiter habitus erit partialis causa actus sequentis. Bene verum est quod aliqua duo, ut specie distincta, si comparantur ad causam communem, si individuum unius speciei est totalis causa individui alterius speciei, et prima species dicaturA secundaB, sequitur quod aliud individuum ipsius B, non poterit esse totalis causa alterius individui ipsius A, sed non sequitur de causis partialibus.
(c) Et quod dicit ibi: Sicut species intelligibilis, etc.
Et ex hac littera expresse habetur a Doctore quod species intelligibilis est partialis causa cognitionis abstractivae, contra aliquos exponentes Doctorem, quod tantum objectum relucens in specie intelligibili sit partialis causa intellectionis abstractivae. Sed hoc diffusius exposui supra dist. 3. quaest. 6.
(d) Ad aliud potest dici, etc. Vult in ista littera, quod quamvis actus praecedens habitum sit partialis ratio formalis agendi habitum, et habitus sit partialis ratio formalis agendi actum sequentem, non tamen actus praecedens erit ratio formalis agendi actum sequentem. Et ex hoc habetur, quod habitus et actus praecedens non sunt causae essentialiter ordinatae respectu actus sequentis, quia si sic, actus sequens non posset esse ab habitu actu praecedente non concurrente ; possunt ergo dici causae accidentaliter ordinatae. Et quod dicit, quod quidquid est causa causae, hoc verum est de causis essentialiter ordinatis, quae sic se habent, quod secunda agit in virtute primae, et secunda agente ad aliquem effectum, prima necessario concurrit, ut supra expositum est dist. 2. q. 1. sed non sic se habet actus praecedens habitum, et ipse habitus respectu actus sequentis. Et cum dicit, quod actus esr principium quo remotum, sic debet intelligi, quod ex quo actus est principium habitus, et habitus est principium immediatum actus sequentis, sequitur quod actus praecedens sit principium quo remotum actus sequentis, non quod actus sequens dependeat ab actu praecedente in esse et conservari.
(e) Ad tertium dico. Dicit Doctor quod si habitus intenderetur etiam in infinitum, nunquam posset supplere vicem potentiae, quia causalitas potentiae esset simpliciter alterius rationis a causalitate habitus, quia ex ratione sui habitus est causa secunda, qua scilicet potentia potest uti, et similiter patet hoc idem in simili, supra distinct. 3. quaest. 8. de objecto et potentia. Vide ibi.
(f) Ad ultimum. Illud suppositum negabitur, videlicet, quod in intensione et remissione totum existens corrumpatur, ut patebit in materia de augmento charitatis.