IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Hic dicitur, etc. Ad resolutionem supponit cuilibet virtuti, quae est in voluntate, correspondere regulam aliquam propriam, aut communem pluribus, in intellectu, ut patet ex 3. d. 36. artic. 2. Dicit autem regulam propriam, aut communem, ut insinuet controversiam, quam ibidem tractavit. Docet enim D. Thomas 1. 2. q. 6. artic. 1. et cum eo ibidem Cajetanus et alii, ut Vasquez disp. 85. cap. 2. unam et communem esse prudentiam respectu omnium moralium acquisitarum, ex isto Philosophi 6. Ethic. Prudentiae uni inexistente omnes ( supple virtutes) inerant; quod intelligit Doctor sig. de alia parte citati articuli, etc. de unitate secundum genus, ideo tenet tot esse prudentias, quot sunt virtutes in specie, propter diversitatem objecti formalis, tam quoad intellectum quam quoad voluntatem ; nam dictamen primum et practicum respective ad virtutem, desumitur a fine, ut objecto illius virtutis, atque adeo a principiis intrinsecis honestatis finis, et convenientiae objecti, ad naturam rationalem mediante lege ; quod objectum est finis, ut comparatur ad media in particulari, quae ad finem eliguntur. Sicut ergo objectum in ratione boni est diversum, ita etiam veritas ejus objectiva, et partiva est diversa ; ergo tam principia quam conclusiones inde desumptae.
Alio modo potest intelligi illa distinctio regulae communis et propriae, respective ad cognitionem naturalem hujus status, et ad supernaturalem fidei. Haec est communis regula et radix virtutum, ut faciant ad finem supernaturalem salutis ;
illa vero est propria, sistens intra honestatem ex genere, seu objecto ipsius virtutis, ideoque dicitur propria. Hic etiam usus et differentia regulae facit ad scopum hujus quaestionis, et ea quae mox dicit, distinguendo regulam naturalem et supernaturalem poenitentiae , qua est inflictiva poenae.
(c) Regula autem est duplex, etc. Hic juxta distinctionem positam, vel insinuatam propriae et communis regulae, dicit duplicem esse regulam poenitentiae ; una est naturalis, seu naturaliter cognoscibilis, nempe de peccato esse displicendum. Dicit quod haec esset nota Angelo, si maneret viator post peccatum, et ei corresponderet habitus poenitentiae in voluntate ; et ista poenitentia et regula esset uniformis in omni statu, quia si non deficeret cognitio naturalis conveniens naturae humanae, posset pro quocumque statu devenire in cognitionem illius regulae.
Modum cognoscendi hujus status naturae corruptae dicit Doctor non esse modum cognoscendi ex natura potentiae, in 1. d. 3. q. 3. neque ex natura objecti primo motivi potentiae. De hoc variis in locis agit, ut q. 1. Prologi, disserens contra Philosophos sig. Quantum ad primum, licet procedat de fine, etc. ubi ostendit plura per se cognoscibilia ab intellectu humano ex natura potentiae et objecti, non cognosci pro hoc statu, ut ostendat necessitatem cognitionis altioris et supernaturalis, in 2. d. 3. q. sig. Quia autem talis species d. 10. q. unica, sig. Ad quaestionem in 3. d. 14. q. 3. in fine, et supra in 4. d. 10. q. 5. conclus. 3. idem supponit, et aliis in locis ; unde supra, in 1. d. illa 3. q. 3. dicit intellectum non esse signatum sensibus ex natura potentiae. Quod sic intelligo, nempe intellectum habere duplicem modum operandi, loquendo de humano. Primus modus est, qua est radicatus in eadem anima, et recipit species a potentiis inferioribus, quia aliter non est ipsi objectum applicatum proxime ; et hic etiam est modus ejus naturalis cognoscendi, quo ut potentia universalis, et superior judicat et cognoscit de actibus, objectis, modis operandi potentiarum inferiorum, non minus, imo perfectius quam sensus internus judicat de sensibus externi, et eorum actibus ; et hic est modus naturalis cognoscendi pro hoc statu naturae corruptae, in quo est relicta.
Alius est modus cognoscendi intellectus ex natura potentiae, quae ut suprema cognitiva versatur circa objectum immediate, et non dependenter ab alia potentia inferiori cognitiva, et haec est cognitio naturalis, quae fuit in primo homine, est in anima separata, erit in Beato in corpore glorioso, et fuit in Christo ; et est illa, de qua loquitur Doctor, eam defuisse, et ut dicit loco supra citato, in peccati paenam. Quod probat ex Augustino, 15. de Trinitate, cap. ultimo : Quae causa (inquit, alloquens animam) cur lucem acte fixa videre non possis, nisi uti que infirmitas? et quis eam tibi fecit, niti utique iniquitas? etc.
Idem docet Gregorius lib. 5. Moralium, c. 25. super illud : Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, etc. in illa : cujus non agnoscebat vultum. Humana quippe anima primorum hominum vitio a Paradisi gaudiis expulsa, lucem invisibilium perdidit, et totam se in amorem visibilium fudit, tantoque ab interna speculatione caecata est, quanto foras deformiter sparsa ; unde fit, ut nulla noverit, nisi ea quae corporeis oculis, ut ita dixerim, palpando cognoscit: homo enim, qui, si praeceptum servare voluisset, etiam carne spiritualis futurus erat, peccando factus est etiam mente carnalis, ut sola cogitet, quae ad animum per imagines corporum trahit, etc.
Quantum autem ad veritates practicas,
conclusio haec Doctoris est verissima, nempe defecisse lumen intellectus in his per peccatum, ut omnes Patres contra Pelagianos uno consensu docent 2. ad Corinth. 3. Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, tanquam ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Deus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt, etc. Psal. 93. et multa similia. De hoc egregius est locus Ambrosii de fuga saeculi, c. 1 . quem citat Augustinus de praedestinatione Sanctorum, cap. 8. ubi explicat primum locum citatum ex Apostolo. Frequens, inquit, nobis de fugiendo saeculo iste est sermo, atque utinam quam facilis sermo, tam cautus et sollicitus affectus, sed quod pejus est, frequenter irrepit terrenarum illecebra cupiditatum et vanitatum effusio mentem occupat, ut quod studeas evitare, hoc cogites, animoque volvas, quod cavere difficile est homini, exuere autem impossibile. Denique voti magis eam esse rem, quam effectus testatur Propheta, dicendo: Declina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam;non enim in potestate nostra est cor nostrum, et cogitationes nostrae, quae improvise offusae mentem animumque confundunt, atque alio trahunt, quam tu proposueris, ad saecularia revocant, mundana inserunt, voluptaria ingerunt, illecebrosa intexunt, etc. Non est quod hic plura loca ad probatu onem hujus afferamus, cum ignorantia et error sequens sint poena peccati, per quam via veritatis occluditur ; bene ergo Doctor dicit cognitionem hujus status defuisse ex peccato ; consule commentarium in 1. d. 3. q. 3.
(d) Alia regula respiciens peccatum, etc. Haec est fides, qua cognoscitur solum, ut fuse probat q. 1. Prologi, hominem ordinatum esse ad finem supernaturalem, a quo excluditur tantum per peccatum ; ex eadem ergo cognoscitur peccatum, ut est offensa Dei hoc modo, et aversivum a Deo, et inductivum miserias, et impeditivum praemii.