CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
In favorem quartae sententiae positae num. 11. et 12. et explicata num. 13. quae negat habitum esse activum, sed inclinare subjectum ad actus per modum ponderis, sicut gravitas inclinat ad deorsum, tenendo eam non esse activam, respondet argumentis positis in initio hujus 2. quaest, n. 3. probantibus habitum esse activum.
Qui vult (a) tenere quartam viam, quae est quinta in ordine, potest respondere ad rationes principales adductas pro prima parte. Ad primum, potentia vel potens utitur habitu, quia ipse est quaedam inclinatio ad operationem: non quidem ut potentia activa ad agere, sed ut forma prior inclinat ad formam posteriorem, sicut gravitas ad deorsum.
Ad illas conditiones (b) quatuor diceretur, quod delectatio est ex convenientia operationis ad potentiam et objectum circa quod est operatio, quae convenientia est objecti ad potentiam inquantum recipit actionem, et non inquantum elicit eam ; quia factio sola ut factio, nunquam est delectabilis, et ideo propter delectationem nunquam oportet ponere rationem principii activi. Similiter facililatio, expeditio et promptitudo ponuntur ratione passi, quia passum potest difficulter recipere, quando non est dispositum, et impedite, et tarde vel non prompte, et ratione indispositionis passi est ibi difficultas, tarditas et indispositio ; ergo agens potest expedite, prompte et faciliter agere propter dispositionem passi, et habitus est talis dispositio in passo.
Quando igitur dicitur, quod non est difficultas ad patiendum, quia passum est summe dispositum, respondeo, quod per abnegationem contrarii est dispositum, sed non per rationem dispositionis convenientis. Exemplum de ligno sicco et neutro. Lignum quidem neutrum esset summe dispositum ad calorem privative, scilicet per carentiam cujuscumque dispositionis oppositae, non autem summe dispositum positive per positionem dispositionis convenientis, qualis est siccitas: et si ista convenientia esset cum sensu, lignum siccum delectabiliter calefieret, non sic lignum neutrum, quia non sic sibi convenit forma recepta.
Ad aliud de inclinatione (c) posset dici, quod inclinat sicut forma prior ad susceptionem formae posterioris, sicut gravitas inclinat ad esse deorsum, etiam secundum eos, qui dicunt gravitatem respectu descensus, non esse principium activum ; nec oportet sic passive inclinans esse rationem recipiendi formam ad quam inclinat, sicut nec gravitas est principium receptivum ubi.
Ad aliud de scientia (d), dico quod scientia per quam anima reducitur de potentia essentiali ad accidentalem, est species intelligibilis ipsius objecti, et de illa concedo quod ipsa est principium activum respectu considerationis ; sed illa species non est habitus, de quo loquimur, qui est qualitas derelicta ex actibus frequenter elicitis ; ista enim species praecedit naturaliter primum actum elicitum circa objectum, circa quod est. Et licet ista species posset esse radicata in intellectu, et cum fuerit radicata posset dici habitus, non tamen est iste habitus, qui generatur ex actibus frequentibus, sicut dictum est ; ideo omnia verba quae loquuntur de specie tanquam de habitu, non procedunt ad intellectum hujus quaestionis, nec etiam illa, quae accipiunt scientiam pro ista specie. Distinctio istorum habituum, scilicet habitus, qui est species intelligibilis et habitus intellectivi proprie dicti, patebit in 2. lib. dist. 3. Per hoc apparet ad illud (e) quod ad ducitur de esse quo, dico quod scientia stricte accipiendo pro habitu acquisito ex speculationibus non est proprie quo speculamur, sed quaedam inclinatio ad faciliter et delectabiliter speculandum ; illud autem quo ut principio activo ex parte objecti speculamur, est species intelligibilis.
Ad aliud dicitur, quod habitus intellectus practicus dici potest, quia inclinat ad praxim, non quod illa praxis sit ejus ut principii activi, sed quasi terminans inclinationem ejus sic, aut ipsius potentiae habituatae vel alterius potentiae ut principii activi: sicut electio recta practicae activae elicitur a voluntate et non a prudentia, quae tamen est habitus practicus respectu istius electionis, quia inclinat ad eam, licet non sit principium activum ejus.