IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Poenitentia naturalis, id est, que habet regulam naturalem, unam poenam infligit, id est, tristitiam, quia ratio tantum dictat peccatum odio habendum, ex quo sequitur tristitia. Sed poenitentia habens regulam supernaturalem, plures poenas infligit, ut constat ex Scriptura, verbi gratia, confessionem, contritionem, satisfactionem, lacrymas, jejunium, eleemosynam, etc. Explicat quomodo virtus moralis potest habere regulam supernaturalem.
Dicitur (c) ergo ad quaestionem, quod poenitentia primo modo, ut habens regulam naturaliter notam, tantum est unius poenae inflictiva, et ex hoc, tristitiae consequentis poenitentiam: sed poenitentia secundo modo, scilicet ut habens regulam ex sacra Scriptura acceptam, est plurium poenarum inflictiva, tot scilicet quot legislator ibidem revelavit sibi velle sufficere pro culpa totaliter expianda.
Sed (f) ex dictis instatur, quod poenitentia secundo modo non sit virtus acquisita, quia ad cujus cognitionem requiritur aliquid supernaturale, illud non est virtus acquisita: sed poenitentia secundo modo est hujusmodi, quia notitia, quae est ejus regula, non est naturalis, cum sit tantum possibilis haberi ex revelatione; ergo, etc.
Respondeo, in omnibus doctrinis ordinatis tam speculativis quam practicis, et hoc tam activis quam factivis, superior aliquid novit eo modo quo illud non potest esse notum inferiori. Patet 1. Metaphysicae, 1. Ethic. et per exempla manifesta, quia in speculativis superior novit propter quid, sed inferior tantum quia; in practicis vel activis superior novit finem superiorem sub propria ratione, et illum intendit ; inferior autem non, sed tantum proprium finem ; consimiliter in artibus, loquendo de finibus artium subordinatarum.
Ad propositum, veritates supremas speculativas non possumus naturaliter nosse, sed tantum ex revelatione, ut Deum esse trinum, et universaliter quascumque veritates immediatas de Deo; de hoc lib. 1. quaest, i. Prologi. et dist. 42. quaest. 1.
Consimiliter in practicis, non possumus scire Deum sub propria ratione esse finem creaturae intellectualis, nisi per revelationem. Consimiliter si posset inveniri aliqua ars ita excellens, cujus finis proprius non esset naturaliter cognoscibilis, oporteret de fine ejus habere cognitionem per revelationem.
In virtutibus autem aliquae sunt possibiles naturae humanae ordinabiles ad finem sub ratione superiori, quam cognitio hujus status se extendat, utpote, quod omnia sunt dimittenda propter Christum, et pro Christo, Praelatis in omnibus licitis obediendum, et hujusmodi. In talibus ergo regulas direotivas oportet esse cognitas ex revelatione, et tales sunt universaliter omnes regulae virtutum Evangelicarum, ut Paupertatis, Castitatis, et hujusmodi, quia principia vel conclusiones practicae, quibus innituntur istae virtutes ut regulis, non possunt naturaliter esse nota.
Nec propter hoc illae minus sunt virtutes, imo excellentiores virtutes ; tum quia illa vera sunt excellentiora vera, pro quanto ad ea non attingit lumen naturale viatoris: tum quia illa vera sunt certiora quam multa alia, ad quae attingit lumen naturale viatoris, quia vera ab illa veritate quae nec fallere potest, nec falli. Unde habenti fidem, quod Deus inspiravit totam sacram Scripturam, et quod ipse est veritas infallibilis, certius debet esse quidquid ab ipso in Scriptura est revelatum, quam illud ad quod quicumque intellectus potest naturali lumine attingere.
Nec ex hoc quod regula istius virtutis est tantum ex revelatione vel fide nota, sequitur istam virtutem appetitivam non esse moralem, quia secundum Philosophum 2. Ethicor. virtus moralis dicitur esse ex hoc quod est ex more, vel consuetudine generabilis; quacumque autem notitia, sive ex lumine naturali habita, sive ex fide, potest secundum illam appetitus inclinari, et ex frequenti actione generare in se habitum sic inclinantem, qui erit habitus electivus, quia appetitivus, et secundum rectam rationem, licet non naturalem, sed aliam rectiorem.
Et hoc modo Paupertas, Humilitas, Castitas, et hujusmodi, sunt virtutes morales, quia secundum perfectam et rectam rationem, licet non pure naturalem ex more, id est, frequenter sic eligere generantur. Sic supposita ista regula nota ex Evangelio, Paenitentiam agite, potest voluntas ex frequenter elicere actum conformem isti regulae, generare in se habitum inclinantem ad consimiles actus ; et ille vere erit virtus, quia rectae rationi, imo rectissimae consonus, et tamen moralis, quia ex more et consuetudine generatus.