IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(c) Dicitur ergo, etc. Sequitur resolutionem praemissam, nempe poenitentiam, ut sequitur regulam naturalem, esse inflictivam unius poenae tantum, nempe tristitiae de malo. Haec patet, quia illa cognoscit tantum peccatum, ut opponitur regulae proximae, et ut est fugiendum: ergo tantum sub illa ratione fugiendum, et de eo dolendum, quia non datur motivum aliud fugiendi peccati, nisi hoc ex parte regulae naturalis.
Dicit secundo, quod poenitentia, ut respicit regulam secundo modo, est tot poenarum inflicliva, quot exigit legislator in ordine ad satisfactionem culpae. Hoc probat argumento ad oppositum, cujus ratio subjuncta est optima, nempe poenitentia vera ad innocentiam Baptismi nititur inducere: non inducitur autem, nisi per fructus poenitentiae, et juxta acceptationem Dei exigentis opera satisfactoria ob ingratitudinem nostram, ut docet Tridentinum sess. 14. cap2. talis enim debet esse satisfactio pro peccato, et poena debita ejus, qualis et quanta ex voluntate Dei acceptantis est exhibenda; haec autem satisfactio pro peccato est tantum nota nobis per Scripuram et revelationem, in quibus Dei voluntas alias occulta exprimitur.
(f) Sed ex dictis instatur, etc Hic objicit contra ea quae resoluta sunt in responsione ad ultimum argumentum praecedentis quaestionis, nempe poenitentiam non esse virtutem acquisitam, si supponat fidem tanquam regulam ; et optime resolvit asserens cognitionem superioris ordinis tam in speculativis quam in practicis attingere veritatem aliquam, quam non attingit cognitio ordinis inferioris, neque veritates supremas speculativas de Deo cognosci naturaliter, ut patet ex quaestione prima Prologi ; neque etiam practicas, quae desumuntur a fine ultimo attingibili, qui est Deus sub ratione propria, quod cognoscibile excedit naturam creaturae, et lumen creatum intellectus: ut ergo finis hic non est cognoscibilis naturaliter, ita etiam neque media, quae media sunt ad talem finem, cognoscuntur, quia illa sunt opera seu merita, quae ex natura rei non inducunt finem, sed ex divina ordinatione et acceptatione constituuntur in esse medii: quamvis ergo peccatum esse detestandum, bonum rationis sectandum quis cognoscat lumine naturali intellectus, quia ad talem sufficit cognitio honesti, et oppositio peccati ad bonum honestum, quae ex objecto et regula proxima cognoscuntur: non sequitur inde quod illud quod competit actui virtutis, non ex objecto, aut causis proximis ejus, sed per modum meriti aut dispositionis per supernaturalem electionem et elevationem hominis per haec tanquam media ad finem ultimum, sit cognoscibile naturaliter, quia ille ordo in operibus ad finem ultimum, inquantum habent rationem formalem et ultimam meriti, est omnino supernaturalis in esse et cognosci, et ab illa sola causa, in cujus potestate est collatio finis, et ordinare media voluntaria ad ipsum, ad quem non datur aliquod medium ex natura rei, et virtute propria. Sub hac ergo ratione non solum poenitentiae, sed omnium virtutum, quae faciunt ad salutem, et dicunt ordinem ad finem,
regula et fundamentum est fides, ut bene instat in virtutibus Evangelicis, quae instantia perinde in omnibus virtutibus fieri posset, neque inde transcendunt suum objectum, aut sunt virtutes infusae, nam aliud est loqui de actu sub ratione meriti, satisfactionis aut dispositionis ad finem ultimum ; aliud est loqui de actu, qua est ad proprium objectum. Primo modo praeter id, quod habet ex objecto et regula proxima, superadditur acceptatio divina supernaturalis, quae nequit sciri aut cognosci, nisi ex sola Scriptura et revelatione. consequenter per fidem. Secundo modo non requiritur cognitio transcendens naturam objecti ad c ignitionem actus.
Ad propositum itaque poenitentia, ut est displicentia peccati ex motivo virtuiis cui opponitur, non requirit fidem divinam aut revelationem; ut vero est satisfactio aut punitio a Deo praescripta et acceptata, et ordinatur ad deletionem peccati, et reconciliationem, ac denique, ut ordinat ad salutem, est ex regula fidei, per quam solam, ut talis cognoscitur.