CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Respondet ad argumenta allata num. 15. pro opinione tenente habitum, quatenus virtus est, esse principium activum boni actus moralis. Et explicat uberius quomodo ratio virtutis superaddita entitati habitus, tantum dicat res. pectuni ad prudentiam, ac per consequens quomodo nullam habeat efficientiam ; ita Ang. in moral, c. 6. sig. penultim. et c. 14. gd. Major d, 36. q. 3. fin. inclinant Salas 1. 2. tract. 11. d. 1. sect. 1. Vasq. 1. 2 d. 84. c. 2. Leuch. Tart. et alii Scotistae hic.
Ad argumenta (a) alia adducta pro quinta opinione, quae est sexta in ordine, quae videntur ostendere, quod habitus moralis inquantum est virtus, est principium activum actus, inquantum est moralis.
Respondeo, quod bonitas moralis (ut praedictum est) est integritas omnium conditionum in actu et circumstantiarum, et hoc praecipue, ut illae conditiones dictantur a recta ratione debere inesse actui simpliciter ; ergo est necessarium ad bonitatem actus moralis, quod eam praecedat dictamen completum rationis rectae, cui recto dictamini conformetur tanquam mensuratum mensurae. Sed non oportet istud dictamen esse ab habitu intellectivo aliquo modo, puta prudentia, nec istum actum conformem dictamini elici aliquo modo ab habitu morali appetitivo, simpliciter enim dictamen rectum praecedit prudentiam, quia per ipsum generatur primus gradus prudentiae ; et ita similiter recta electio praecedit habitum moralem, quia per ipsam electionem generatur virtus moralis in primo gradu. Tunc igitur in primo actu recte dictat sine prudentia generata, et recte moraliter eligit sine virtute morali generata, tamen prudentia ex primo actu vel ex aliis pluribus rectis dictaminibus generata, magis inclinat ad consimilia dictamina elicienda, id est, ad recte concludendum conclusiones Syllogismorum practicorum de omnibus circumstantiis, quae debent esse in actu eliciendo. Similiter virtus moralis generata post primum actum, magis inclinat ad actus eiiciendos similes illis, ex quibus est generata.
Intelligendum est autem (b), quod illud quod generatur de virtute morali, est quaedam qualitas, de cujus ratione, ut est absolute talis qualitas, non est conformitas ejus ad prudentiam. Posset enim eadem qualitas generari ex actibus similibus in eadem specie elicitis sine prudentia, imo cum ratione erronea si inesset. Sed ista qualitas, quae generatur ex istis actibus secundum speciem naturae, non est virtus ex hoc quod est quaedam qualitas ; sed ad hoc necessario requiritur conformitas ejus ad prudentiam, vel quod est expressius, ipsius coexistentia cum prudentia in eodem operante ; semper quidem sive prudentia insit, sive non, habitus iste est natus esse conformis prudentiae si inesset. Sicut habitus abstinendi generatus ex actibus factis ex ratione erronea, semper (quantum est ex se) natus est esse conformis prudentiae, licet prudentia non insit, quemadmodum alius habitus generatus ex actibus excessivis, non est natus esse conformis. Quando igitur qualitas, quae nata est esse conformis prudentiae, coexistit cum ea, tunc non solum habet conformitatem aptitudinalem, sed actualem ad prudentiam, quia ad similia inclinat uterque habitus et actus elicitus secundum inclinationem istorum duorum habituum est bonus moraliter ; qui si esset elicitus secundum inclinationem illius solius qualitatis, quae est materialiter virtus moralis, prudentia non coexistente in eodem operante nec inclinante ad actum illum, non esset actus ille bonus moraliter.
Sic igitur patet quod ista qualitas, quae est materialiter virtus moralis, quae per hoc habet completive rationem virtutis moralis, quia coexistit prudentiae, se habet ad prudentiam, quando inest sicut causa secunda ad primam, et hoc respectu ejusdem effectus communis eiiciendi ab eis. Tunc enim prudentia est quasi causa prior, et habitus moralis est quasi causa posterior ; istae autem duae causae simul concurrentes ad actum eliciendum possunt ei tribuere bonitatem moralem, quam non posset solus habitus secundus sibi tribuere, si esset sine prudentia vel sine ratione recta. Tribuere quidem moralem bonitatem est tribuere conformitatem ad rationem rectam, et hoc tribuit qualitas illa, non ex hoc quod qualitas solum, sed quia in causando coexistit prudentiae simul inclinanti.
Patet igitur quod ista qualitas quae est virtus, ex hoc quod est virtus non habet causalitatem specialem respectu bonitatis moralis in actu, sed tantum ex hoc quod est virtus habet coexistentiam cum quadam alia causa ejusdem actus, quae causa simul concurrens ad eliciendum actum, tribuit illi actui bonitatem moralem, quia conformitatem moralem sibi ipsi. Sed adhuc tamen habitus iste nullam causalitatem habet respectu actus ex ista ratione, quae est coexistentia ejus cum prudentia, sed tantum ex ratione naturae suae, unde est haec qualitas. Et ideo nullo modo est concedenda causalitas aliqua specialis habitus, unde moralis, ultra illam, quae conceditur sibi, unde est iste habitus. Et est advertendum, quod ista bonitas ut attribuitur prudentiae sic inclinanti (sicut dictum est in principio) non necessario convenit habitui prudentiae, nec soli, sed actui illi,
qui natus est esse actus prudentiae, qui est dictamen rectum. Si enim illud insit, et secundum eum tanquam secundum mensuram appetitus appetat, rectus est actus moraliter. Et si illud dictamen rectum non inesset, tamen prudentia inesset, secundum quam intellectus posset recte dictare, adhuc actus elicitus sine dictamine recto non esset perfecte bonus. Itaque prudentia quando non inest, sufficit ad actum moralem dictamen rectum ; quando autem prudentia inest, ipsa non sufficit sine actu suo elicito, et ita istam rectitudinem, quam tribuit pruden-1 tia actui morali, tribuit mediante actu proprio prudentiae.
Ad illas autem auctoritates adduetas pro quinta via, quae videntur sonare, quod virtus unde virtus, effective causat bonitatem moralem actus. Primo ad illam de 2. Ethic. opus ejus bonum reddit, dico quod vel reddit inclinando, et hoc sibi competit in eo, quod haec qualitas in specie naturae ; vel si hoc non sufficit, (sic enim inclinaret sine prudentia) reddit igitur unde virtus est, id est, unde coexistens pruden-1 tiae. Reddit quidem in suo genere causae, quia ut causa secunda, et hoc virtute causae superioris, quae est prudentia.
Si igitur teneatur tertia via, puta de activitate habitus, tunc reddit active, sed ut causa partialis secunda. Si autem teneatur quarta via, tunc reddit per modum inclinationis, et hoc non ex hoc solo quod ipsa inclinat, sed ex hoc quod ipsa virtus cum prudentia virtute inclinat.
(c) Ad aliud de moderari dico, quod virtus moralis non moderatur active passionem, quasi eam factam ab objecto faciat esse minorem, objectum enim delectabile praesens naturaliter movet secundum ultimum sui. Sed habitus potest facere objectum minus conveniens potentiae habituatae quam potentiae non habituatae, sicut gravi disconveniens est sursum magis quam corpori neutro, licet gravitas non esset principium activum descensus. Ita potentiae secundum se conveniens esset aliquod delectabile excessivum ; potentiae autem habituatae per habitum inclinantem ad actus moderatos est disconveniens, vel non ita conveniens illud delectabile excessivum, et pro tanto quasi per repugnantiam formalem, vel virtualem ad habitum habitus disconveniens, vel excedens moderatur, ne delectabile immoderate delectet. Et ex hoc non sequitur aliqua activitas habitus, sicut nec humiditas in ligno, licet ipsa moderetur, ne ignis ita vehementer calefaciat sicut corpus siccum habet activitatem. Aliter potest dici, quod virtus moderatur passionem non jam factam, sed fiendam, pro quanto inclinat potentiam, et hoc cum prudentia coexistente, ut fugiat immoderata delectabilia, quae nata sunt inferre delectationes immoderatas, et non admittat nisi delectabilia, quae nata sunt moderate delectare ; et in hoc moderatur non quidem delectationem inexistentem minuendo, sed immoderatam, quae inesset, praecavendo.
Ad aliud, quod sine justitia non potest quis operari juste, dico quod in primo actu, quando est dictamen rectum generativum prudentiae, et conformatur illi electio alicujus justi, ibi non tantum operatur justum, sed juste operatur eligens. Sed debet intelligi quod non juste sine justitia operatur secundum omnem perfectionem, secundum quam posset aliquis juste operari, quarum una est delectabilitas et facilitas in operando, quod non competit potentiae non babituatae sicut habitualae.