IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Movet quinque dubia, et solvit per hoc, quod peccatum naturaliter scitur Deo displicere, ideoque esse detestandum, et hac ratione habet talem notitiam naturalem pro regula ; ut vero est aversivum a Deo, fine supernaturali, et offensivum ejus, qua talis, habet pro regula revelationem seu notitiam supernaturalem.
Circa (g) istam dubitatur primo, quomodo ratione naturali potest esse notum peccatum aliquod sub ratione peccati in actibus humanis? Secundo, quomodo possit esse notum peccatum esse Dei offensivum ? Tertio, quomodo potest esse notum peccatum esse a Deo aversivum ? Quarto, quomodo potest esse notum peccatum esse impeditivum aeternae Beatitudinis ? Quinto, quomodo potest esse notum peccatum esse dispositivum tanquam demeritum ad poenam finalem ? Omnia haec dubia innituntur huic, quod nullum istorum videtur ratione naturali cognoscibile.
Respondeo, quomodocumque sit naturaliter cognoscibile peccatum esse detestandum et puniendum sub propria ratione, potest habere pro regula poenitentiam primo modo dictam, scilicet, ut cognoscibile naturaliter; sed ut cognoscibile supernaturaliter, sic habet pro regula poenitentiam secundo modo dictam.
Ad (h) primum principale argumentum potest dici, quod poena ordinans peccatum secundum se, potest esse una unius ; sed ordinans in ordine ad illum, quem offendit culpa, multiplex est secundum voluntatem illius, in comparatione ad quem ordinat. Patet in actibus humanis, ubi poena satisfactoria alicui offenso tanta et tam multiplex est, quanta et quotuplex sufficit offenso pro emenda. Poenitentia autem tanquam poena subordinata justitiae Judicis est virtus inflictiva poenae correspondentis voluntati ipsius offensi: et illa est multiplex, loquendo de poenitentia secundo modo, ut patet ex Scriptura, ubi justitia Judicis principalis in vindicando culpam exprimitur.
(i) Ad secundum dicendum per idem, quod aequale ex natura rei posset reddi, et tamen non esset sufficienter puniens, quia ista punitio respicit punitum in comparatione ad illum, ad cujus acceptationem fit ista punitio. Et si arguas, ergo crudelis est, si punitio in se sufficiens, non sit sibi sufficiens: responsionem quaere.
Dici potest, quod omnes illae poenae aequivalent uni perfectae punitioni ; saepe enim attritio insufficiens est, ideo requiruntur alia, ut dictum est.
Ad tertium patet in solutione praecedente, quia actus poenitentiae virtutis est imperare, et hoc tanquam de proximo actus causationis paenae, qui sunt respectu tristitiae consideratio et nolitio alicujus objecti. Ipsa autem tristitia sequens est effectus remotus, et ista potest bene multiplicari stante actu uno ipsius paenitentiae virtutis, quia per unum actum vindicandi, sive imperandi punitionem, potest quis imperare omnes punitiones correspondentes secundum justitiam huic culpae.