CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Adargumenta alia adductapro quin -ta opinione. Illa argumenta posita sunt in principio illius articuli, qui incipit: Hoc tenendo de actu quoad substantiam actus . Respondet Doctor. Et licet ista littera sit satis clara ex superius dictis de bonitate morali, tamen aliqua dicta hic exponuntur. Quod dicit de dictamine completo rationis, vide supra in Prolog, quaest, ultim, respondendo ad rationes pro opinione opposita, quae responsiones ponuntur circa finem quaestionis. Dictamen enim completum est cognitio propriissime practica, quae et qualis sit, vide ibi. Et quod dicit ibi,quod recta electio praecedit habitum moralem, quia per ipsam electionem generatur virtus moralis in primo gradu, quomodo hoc sit verum, vide expositionem, quam feci super quaest, ultim. Prologi, quae est ibi: Exponendo tertiam viam.
(b) Intelligendum autem quod illud, etc. Haeclitterapotest patere ex superius dictis. Sequitur: Sed ista qualitas, quae generatur ex istis actibus secundum speciem naturae, ut habitus abstinendi generatur ex pluribus volitionibus abstinendi ; talis habitus sive qualitas, non est virtus ex hoc, quod est quaedam qualitas absolute. Sed ad hoc necessario requiritur conformitas ejus adpruden-
Ham, vel saltem ad aliquod dictamen causativum prudentiae. Sequitur: Vel quod est expressius ipsius coexistentia in eodem operante, id est, quod ad hoc, quod talis qualitas derelicta ex actibus dicatur actus moralis, est necesse quod coexistat prudentiae in eodem operante, id est, quod actu sit conformis prudentiae, et talis actus quantum est ex se semper est natus coexistere prudentiae. Sequitur: Sicut habitus abstinendi generatus ex actibus factis ex ratione erronea semper, Quantum est ex se) natus est esse conformis prudentiae, si tamen talis habitus non sic generatus ex actibus excessivis, quia, ut sic, non esset natus esse conformis. Sequitur: Quando igitur qualitas, quae nata est esse conformis prudentiae, etc. et infra, tribuere quidem moralem bonitatem est tribuere conformitatem, etc. id est, quod illa qualitas, quae dicilur habitus moralis, dicitur tribuere bonitatem moralem actui, ex hoc solo quod in causando illum coexistit prudentiae, quod nihil aliud est nisi conformiter elicere illum prudentiae. Et ex his concludit Doctor quod virtus moralis inquantum hujusmodi, non habet causalitatem specialem respectu bonitatis moralis in actu, sed tantum ex hoc quod est virtus, habet coexistentiam cum quadam alia causa ejusdem actus, non tamen sic intelligendo, quod habitus prudentiae sit causa actus moralis quantum ad substantiam et intensionem actus, sed quantum ad hoc quod est conformativa actus.
(c) Ad aliud de moderari. In ista littera Doctor dicit duo. Primum, quod actus moralis non moderatur active passionem quasi eam faciam ab objecto faciat esse minorem, etc. Vult dicere, quod habitus quando objectum delectabile est praesens potentiae ; et quia objectum delectabile agens secundum ultimum potentiae suae causando passionem, puta delectationem, non moderatur illam, faciendo illam minorem, quia hoc non videtur possibile via naturali. Sed ex hoc dicitur moderari, quia facit objectum delectabile esse minus conveniens, quia habitus ille, vel effective causat actum contrarium delectationi, vel inclinat potentiam ad illum. Et hoc patet per exemplum in homine habituato habitu honestatis et castitatis, quia quamvis praesentetur sibi objectum valde delectabile, tamen quia ille habitus inclinat magis ad oppositum, ideo facit illud objectum esse minus conveniens. Secundum dictum est, quod habitus moderatur passionem non jam factam, sed fiendam, pro quanto inclinat potentiam, et hoc cum prudentia coexistente ut fugiat immoderate delectabilia.
SCHOLIU M
Nunc examinatur prima quaestio hujus distinctionis, utrum scilicet Spiritus sanctus sine ullo habitu inhaerente moveat voluntatem ad actum meritorium Etopinio quae tribuitur Magistro affirmat, licet quoad sperare et credere ponat habitus, praeter tres rationes pro hac adductas in initio num. I. Pro eadem nunc arguitur ex duabus viis. Prima sumitur ex imperfectione habitus, et ex hac sumuntur quatuor argumenta. Secunda via sumitur ex hoc quod Spiritus sanctus sufficiat sine omni habitu, et ex hac etiam alia quatuor argumenta promuntur.
Ad primam quaestionem dicitur esse opinio Magistri, quod solus Spiritus sanctus inexistens sine aliquo habitu medio informante voluntatem, movet ipsam ad actum meritorium, aliter quam moveat animam ad credere et sperare ; quia ad credere et sperare, movet mediantibus habitibus fidei et spei, et ita dicitur negasse omnem charitatem creatam.
Pro hac conclusione potest argui duabus viis. Prima accipitur ex imperfectione formae vel habitus, vel non necessitate ad movendum. Ubi arguo primo sic : Sicut se habet aclus naturalis ad naturalem habitum sive acquisitum, ita videtur se habere actus habitus infusi ad habitum infusum ; sed habitus acquisitus tantum facilitat et tribuit delectabiliter operari, non autem dat ipsam substantiam actus, sicut patet in quaestione praecedenti ; ergo similiter infusus tantum tribueret delectabiliter operari, aut saltem illud tribueret si inesset. Sed peccator jam justificatus primo non delectabiliter elicit actum diligendi Deum, ita enim videtur ei difficilis resistentia a vitiis et continuatio bonorum operum, sicut quando erat in peccatis, vel non multo facilior, quousque per pugnam et victoriam passionum acquisierit habitum, et tunc delectabiliter operatur ; igitur non est aliquis habitus infusus illi justificato, quia illo delectabiliter operaretur si inesset.
Praeterea si ostenderetur bonum supernaturale voluntati in puris naturalibus, voluntas illud sufficienter amabit, quia sufficienter habet objectum proportionatum et approximatum ; ergo non requiritur aliquis habitus infusus ad diligendum bonum supernaturale. Assumptum probatur, quia si minus bonum ostensum voluntati nude potest diligi, ergo et majus bonum ; ergo si ex puris naturalibus voluntas potest aliquid diligere, potest diligere summum bonum si sibi ostendatur.
Praeterea, actus ille diligendi, qui esset illius habitus supernaturalis, esset etiam supernaturalis, et ita crearetur immediate. Supernaturalia enim non producuntur in esse per aliquam mutationem de aliquo, sed tantum per creationem si creatur actus ; igitur non praesupponit aliquid suae creationi.
Praeterea, habitu contingit uti cum habens voluerit, Comment. 3 de Anima, sed non experitur quis se posse illo habitu uti cum voluerit ; non enim cum voluerit potest faciliter et delectabiliter elicere actus ferventes amandi, sicut patet de contemplativis, qui quandoque experiuntur se magnam delectationem habere, quandoque etiam cum aequali conatu minorem vel nullam.
Secunda via accipitur ex hoc quod Spiritus sanctus sufficiat movere sine habitu, ubi arguitur primo sic : Prima causa potest per se illud quod potest cum secunda, quae secunda est tantummodo causa agens, vel sic accipiatur major, causa prima potest per se quidquid potest cum causa secunda, quae non est de essentia rei. Hoc addo propter materiam et formam in composito, et Deus non posset compositum sine partibus intrinsecis componentibus causare, sed habitus si inesset, non haberet causalitatem necessariam respectu actus, nisi aliquo modo causae agentis, saltem patet quod non formalis, nec materialis de qua ; igitur causalitas ejus erit extrinseca. Igitur quidquid potest Spiritus sanctus cum habitu causare in actu, hoc potest sine habitu ; pluralitas sine necessitate non videtur ponenda, quia superfluit.
Praeterea, voluntati habenti habitum ad hoc quod agat, secundum illum oportet Spiritum sanctum cooperari, alioquin non esset causa prima in omni actione creaturae ; non autem cooperatur, quia voluntas habet istum habitum, quia tunc Spiritus sanctus non esset causa prima, sed quasi causa secunda respectu voluntatis habentis habitum, quia determinaretur per habitum voluntatis ad coagendum voluntati ; ergo e converso, quia cooperatur voluntati, ideo voluntas secundum illum habitum operatur. Sed aeque potest cooperari, et in primo instanti naturae voluntati non habenti charitatem ; ergo, etc.
Praeterea, Filius Dei sic est unitus nostrae naturae, quod operabatur opera illius naturae, ita quod illi actus vere dicebantur esse Filii Dei, ut suppositi agentis. Et tamen nihil per hoc derogatur assumptae naturae, quin ipsa esset principium suarum operationum ; ergo a simili Spiritus sanctus potest aliquo modo uniri voluntati, ut ipse agat opera voluntatis, nec per hoc derogatur naturae voluntatis in aliquo, ut principii operativi.
Praeterea, intellectus est magis passivus quam voluntas et minus activus ; igitur magis indiget aliquo actuante ad hoc quod possit in actum suum, sed ponitur posse in visionem beatam absque omni forma informante ex hoc solo, quod essentia Dei est sibi praesens quasi per modum formae ; ergo multo magis voluntas potest in omnem actum suum sine forma informante, per hoc quod Spiritus sanctus sit sibi quasi forma ad diligendum.