IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(g) Circa istam dubitatur primo, etc. Quinque dubia movet: Primum, quomodo peccatum sit notum in actibus humanis sub ratione peccati ? Secundum, quomodo notum sui ratione offensae divinae ? Tertium, quomodo potest esse notum, ut aversio a Deo 1 Quartum, quomodo notum ut impeditivum aeternae Beatitudinis f Quintum, quomodo notum ut inductivum supplicii Ad quatuor ultima jam patet responsio ex praemissis, peccatum esse tantum notum, qua est offensio Dei, et sic de reliquis, solum ex fide, ideoque non respondet. Ad primum autem non respondet hic, sed dicit quomodocumque sit notum peccatum naturaliter habere poenitentiam primo modo pro regula. Intelligit nomine paenitentiae illam cognitionem quocumque modo fiat.
Ut ergo hanc difficultatem amplius explicemus, et respondeatur ad primum , dubium : urgetur difficultas primo, omnis virtus sufficienter regulatur per cognitionem sui generis, sed poenitentia est virtus naturalis acquisita ; ergo. Secundo, ratio naturalis dictat dolendum esse de peccato, quatenus est offensa Dei, quia bac ratione etiam Gentes et Pagani instituerant sacrificia et varios cultus ad placandum deos offensos ; ergo licet ignoraverint Deum verum, nihilominus cognoverunt Deum, quicumque erat, non esse offendendum, sed de offensa placandum. Confirmari potest ex Paulo ad Romanos primo, qui hac ratione docet Gentes peccasse, qui cum Deum ex creatura cognovissent, non sicut Deum glorifica -venint. Tertio, ratio dictat peccatum esse malum et contra rectitudinem regula ; ergo detestandum, sive per fugam, sive per tristi liam. Antecedens patet, alias nullum esset peccatum infidelium, quod est falsum. Consequentia probator, quia hoc principium ex terminis notum est: malum esse fugieudum; ergo st praesens apprehenditur, ex eodem principio sequitur de eodem tristandum esse, quia tristitia causa fur ex apprehensione objecti praesentis noliti. Confirmari potest ex eo quod lumine naturali notum sit hominem natura sua ordinari ad honestatem, in quo distinguitur a brutis, quod cognoverant etiam Gentiles Philosophi, qui plura de virtutibus et vitiis vera scripserunt a Theologis et Patribus recepta. Deinde notum est dari aliqua principia practica regulantia voluntatem, ut patet de prudentia, quae est habitus acquisitus. Ex his demonstratur errandum non esse in opere; ergo etiam corrigendum id in quo erratum est peccando, sed hoc nequit sine displicentia peccati. Haec displicentia est poenitentia ; ergo. Patet subsumptum, quia displicentia seu dolor de peccato ex turpitudine ejus conceptus, est vera poenitentia, ut tradit Trident. sess. 14. cap. 4. in fine, et can. 5. Sed haec turpitudo consistit in repugnantia et oppositione ejus ad honestatem; ergo displicentia ejus habetur per regulam talis honestatis, quae est mere naturalis. Patet consequentia etiam ex dictis superius, quia quaelibet virtus nata est displicere in peccato sibi opposito.
Dteo, peccatum cognoscitur ab homine quatenus est privatio rectitudinis moralis virtutis, viribus naturae, in propria et immediata regula talis virtutis. Haec videtur Doctoris in praemissis, atque in hae responsione, quia supponit peccatum hoc modo posse cognosci naturaliter, et eam probant argumenta jam facta. Conclusio respondet ad primum dubium, et confirmatur, quia alias nemo peccaret infidelium, quod est contra fidem et Paulum ad Soman. I. et ubique Scriptura ipsis improperat sua peccata. Probatur sequela, quia deficeret cognitio necessaria. Peccatum enim est actus voluntatis contra rectam rationem, sive illa rectitudo desumatur quandoque, aut semper ad extrinsecam legem, sive ad intrinsecum appetitum et inclinationem milonis, de quo non curo modo; ergo supponit rationem rectam ex qua intellectus peccantis infidelis discernere potest defectum in actu: haec autem est naturalis.
Dico secundo, incertum est quantum te extendat haec regula naturalis cognoscendi peccatum, seu ex quibus principiis habuit initium, nam si loquamur de sapientibus hujus mundi, qui sine lumine fidei attigerunt plurima principia operabilium in practicis de virtutibus et vitiis recepta a Patribus et Theologis, disciplina et traditione, haec dedisse putaverim, non propria inventione, contra quos optime disserit Doctor q. 1. prologi. Neque enim ipsi cognoverunt, neque homo ex puris naturalibus cognoscere potest distincte rationem finis, a quo desumuntur proxime vel remote principia operandi secundum rectitudinem hominis, qua ordinatur in finem, ut patet ex iis quae tradiderunt Philosophi de felicitate, ut Aristoteles ex primo Ethic. cap. 9. ubi dubitat, an per disciplinam, sicut scientia ; aut assuetudine, sicut virtus moralis ; aut exercitatione, sicut ars, comparatur felicitas. Deinde, an humanam, aut divinam, aut fortuitam, habeat causam felicitas, et cap. sequenti, an in operatione virtutum, an in vita, vel in morte, et post mortem, lib. 10. Ethic. dubius est etiam in quo consistat, ut patet in fine. Varias Philosophorum sectas enumerat Philosophus, quas impugnat 1. 2. 7. et 10. Ethicor. et 1. lib. ad Eudemium, et lib. 2. in principio, statuit suam opinionem.
Augustinus lib. 13. de Trinit cap. 7. Fecerunt, inquit, quidam sibi Philosophi, sicut eorum cuique placuit, vitas beatas suas, et quasi propria virtute possent, quod communi mortalium conditione non non poterant, etc. Idem de Civitate, lib. 19. ex Marco Varrone de fine bonorum et malorum, ducentas octoginta octo Philosophorum sectas discrepantes commemorat, lib. 2. de Civitate, cap. 7. in triplici Philosophia naturali, rationali, morali : Quidam eorum, inquit, quaedam magna quantum divinitus adjuti sunt, invenerunt, quantum autem humanitus impediti sunt, erraverunt, maxime cum eorum superbiae juste divina providentia resisteret, etc.
Lactantius lib. 2. Instit. cap. 3. Falsum, inquit, intelligere, est quidem sapientiae, sed humanae, ultra hunc gradum procedi ab homine non patet, etc. verum autem
scire divinae est sapientiae;homo autem per seipsum pervenire ad hanc scientiam non potest, nisi doceatur a Deo. Ita Philosophi quod summum fuit humanae sapientiae assecuti sunt, ut intelligerent quid non sit, illud assequi nequierunt, quid sit ; nola Ciceronis vox est: utinam tam facile vera invenire possem, quam falsa convincere, etc. et lib. 3. cap. 8. enumerat varias sententias et sectas eorum de natura summi boni, quas universim impugnat Tertullianus lib. de praescript, adversus haereses, c. 7. vocat Philosophiam Graecorum,materiam sapientiae saecularis, temerariam interpretem divinae naturae, et dispositionis affectalricem et interpolatricem veritatis. Ubi etiam originem haeresum ad eamdem reducit Valentini Aeonas ad Platonicos ; Marcionis Deum meliorem de tranquillitate ad Stoicos, interitum animae, et mortalitatem ad Epicuros, negatam resurrectionem ad omnium Philosophorum scholas, etc. Videatur lib. de resurrectione carnis, cap. 1. et lib. de anima, cap. 1. ubi agens de Socrate jam damnato : Omnis illa sapientia Socratis de industria venerat consultae aequanimitalis, non de fiducia compertae veritatis, cui enim veritas comperta sine Deo? cui Deus cognitus sine Christo? cui Christus exploratus sine Spiritu sancto? cui Spiritussanctus accommodatus sine fidei Sacramento?
Caeterum licet plura tradiderunt Philosophi de virtutibus et vitiis, quibus natura nostra in progressu ad finem suum instruitur, non ipsorum haec inventio primum fuit, ut tradunt Patres. Clemens Alexandrinus lib. 1. Stromatum : Philosophi, inquit, ante Domini adventum a Prophetis Hebraeis partem veritatis id minime agnoscentes sumpserunt, sed sibi tanquam propria dogmata attribuerunt, et alia quaedam adulterarum, alia autem supervacanea diligentia indocte, tanquam sapientes
pronuntiarunt, etc. Tertullianus jam citatus : Plane, inquit, non negabimus aliquando Philosophos juxta nostros sensisse, testimonium est veritatis etiam inventus ipsius, etc. Hanc invenisse Philosophos aliquando docet, quamvis ea male usos, ut qui per ipsum : Nihil divinae licentiae reservant; legem naturae opiniones suas faciunt, etc. Didicisse autem veritatem ait, vel ex antiquis sapientibus, ut Mercurio, Sileno, Orpheo, vel ex Apocryphis et Pseudoprophetis, vel ex malis et familiaribus daemonibus, ut habuisse Socratem docet, ex communi providentia, et natura, vel ex sacris litteris.
Platonem legisse libros legis, et secutum fuisse in multis docet Justinus in paraenesi ad Gentes, Eusebius in praeparatione Evangelica, Theodoretus de Graecorum affectionibus, Augustinus lib. 2. de doctrina Christiana, cap. 28. de Civit. Dei, lib. 8. cap. 11. eam movet difficultatem, an ex libris Moysis eamdem assecutus est, an per viam creaturae, an ex collatione cum legisperitis, asserens versionem LXX. post ejus mortem editam. Aristobolus autem Judaeus ad Philometora apud Eusebium : Legem, inquit, nostram in multis Plato est secutus: hinc Numenius Philosophus : Quid Plato nisi Moises Aisatus? Demus etiam Socratem Platone antiquiorem, qui primus inter Graecos naturalis Philosophiae, vel taedio vel obscuritate rerum victus, vel studio instituendae vitae ad moralem Philosophiam se contulit, pleraque tradidisse; id non convincit eum primum fuisse Auctorem, quia traditio a primo homine, et sequentibus, in quibus viguit cultus Dei, et lex naturae, non fuit omnino abolita, quae per doctrinam ad Graecos emanavit ab Aegyptiis, Chaldaeis et Hebraeis, quamvis origo traditionis ipsis fuerit ignota, quae primum referenda est in divinam revelationem,
quae principia instituendae vitae, et assequendi finis homini tradidit. Unde dogmata Philosophorum de Beatitudine et institutione vitae assumpta sunt ex aliis, non per ipsos probata ut principia ex terminis nola, aut conclusiones evidenter deductae.
Nam si legem naturae spectemus a qua principia virtutum circa finem et media emanant, certum est praecepta primae tabulae in pluribus corrupta esse in Graecis, quod designant errores eorum circa prima rerum principia, de providentia Dei, de multitudine Deorum saltem tenenda, de fato, de aeternitate Mundi, de omnipotentia Dei, de cultu idolorum. Quoad praecepta autem secundae tabulae non esse nola lumine naturae, tanquam principia ex terminis, aut conclusiones, sed ut consona tantum, et habentia causam mere contingentem, nempe voluntatem Dei, docet Doctor in 3. d. 37. quem sequuntur Nominales: et hanc legem per doctrinam receperunt homines a Deo per revelationem internam aut externam, ut ibidem Doctor. Hinc non est admittendum, si quis ab infantia extra hominum consuetudinem viveret, eum posse ad notitiam horum praeceptorum venire sine doctrina, aut speciali habita a Deo illuminatione, cum neque in objecto sui intellectus pro hoc statu includantur, et si includerentur, non paterentur sapientes tantum in iis discrepantiam, et errores, quibus non solum Philosophi, sed etiam ii quibus adminiculum legis fuit, subjacebant, ut Judaeorum peritiores Pharisaei et Scribae, et Sadducaei, quibus Salvator id saepius improperat.
Erraverunt ergo Philosophi, quique etiam in suis politiis,ut Doctor annotavit, et Patres ; erraverunt etiam quod suis viribus, ingenio et inventioni quidquid apprehenderunt, altribuebant. Erraverunt etiam tertio, quod felicitatem non noverint, et ut dicit Lactantius lib. 3. cap. 8. quamvis in virtute felicitatem hominis statuerint, ignorarunt quid efficeret virtus, aut quo tenderet, honestius autem nihil reperirent : Substiterunt in ipsius virtutis nomine, quam nullo proposito emolumento appetendam esse dixerunt, et bonum sibi conslituerunt, quod bono indigerent, etc. Prosper contra colla torem : Neque enim ignotum est, quantum Graecae scholae, quantum Romana eloquentia, et totius mundi iniquisitio circa summum bonum acerrimis studiis, excellentissimis ingeniis laborando nihil egerunt.
Accedunt ad haec Canones Ecclesiae, quibus ignorantia et error sequens in intellectu, infirmitas in voluntate ex peccato primi hominis adstruitur, atque adeo necessitas divinae illustrationis, ut bonum videat, inspirationis, ut apprehendat, consulendus Cicero in quinque libris de finibus bonorum et malorum, Augustinus locis citatis, speciatim lib. 18. cap. 41. lib. 19. per totum, Eusebius de praeparatione Evangelica, lib. 2. Theodoretus de Graecorum affectionibus. Lactantius lib. 3. cap. 1. asserens quamcumque veritatem, et praecepta instituendae vitae agnoverunt Philosophi ab Hebraeis surripuisse. Tertullianus supra, et in Apolog. cap. 47. dicit Philosophos ex fonte Prophetarum sitim ingenii rigasse. Nazianzenus ad Nemesium, de Philosophis, idem docet, et alii, ex quibus haec veritas liquet. Cur autem potissimum apud Graecos traditio circa veritatem interiit, aliqui docent causam esse diluvium Deucaleonis, quod totam Thessaliam vastavit, et aliud anterius, quod contingit etiam in Graecia sub Ogigio Rege in Regione Attica, quam sic vastavit, ut per ducentos annos reddiderit incultam et inhabitatam. Vide Pinedam lib. 12. in Gen. cap. 7. quae diluvia ex Platone in Timaeo Aegyptum non attigerunt, ac proinde non est mirum, si traditio et rerum antiquarum memoria apud ipsos facilius conservata, quae apud Graecos deleta fuit, et quam mox Orphanis ac Musaeus fabulis obscurarunt.
Ex his ergo colligitur principia ista universalia de quatuor virtutibus Cardinalibus traditione recepta esse, ex quibus procedebant Philosophi, tanquam ex regulis generalibus suppositis discurrendo in hac vel illa materia, in qua aliquid singulare alios prae aliis invenisse non est negandum, ut Augustinus lib. 2. de Civit. cap. 7. docet : Quidam, inquit, eorum quaedam magna quantum divinitus adjuti sunt, invenerunt: quantum autem humanitus impediti sunt, erraverunt, maxime cum eorum superbiae juste divina providentia resisteret, ut viam pietatis ab humilitate in superna surgentem etiam istorum comparatione monstraret, etc. Supponebantur itaque haec principia traditione conservata, tum quia ad pacificam aedificationem et conservationem civitatis terrenae, erant necessaria dum per errorem ad altiora non consurgeret, quia in his materia laudis et vituperii consistebat: tum etiam, ut Paulus ad Hom. 1. quia gentes in naturam peccantes non haberent excusationem ; tum etiam, ut imaginis primum impressae, aliqua in homine lineamenta manerent divina providentia haec conservante ; et ideo Philosophis concessa est specialis quaedam assistentia in. his principiis ad actiones humanas applicandis et conservandis, ut dicit Augustinus, sine quibus notitia Dei conservari non potuit: tum etiam ut revelata veritate et fide, facilius ex ipsis eorum Magistris reduci possint, ut eam reciperent.
Haec autem principia, seu regulae quatuor virtutum spectant ad secundam tabulam, ejusque praecepta, quae, ut supposuimus ex Doctore nostro in 3. d. illa 37. per revelationem divinam emanarunt primum homini factam, et ut ibidem responsione ad tertium asserit: vel interiorem vel exteriorem, ad quam erant homines obligati ante legem scriptam, ut facile colligitur ex iis quae Abrahae cum Abimelecho et Pharaone acciderunt circa Sarai uxorem suam; per interiorem quidem scriptam in cordibus : Vel forte, inquit, per aliquam doctrinam exteriorem datam a Deo, quam discebant parentes, et derivabant in filios ;nec oportuit ea scribi in libro, quia potuerunt ea faciliter memoriae commendare et retinere, quia populus illius temporis erat longioris vitae, et fuit melioris dispositionis in naturalibus, quam populus temporis posterioris, quo tempore infirmitas populi requirebat legem dari et scribi, esc. Nec dicendum est ullam legem a Deo datam fuisse, nisi in ordine ad salutem, pro quocumque statu viae. Neque praeterea dicendum est in statu naturae corruptae ipsum adimpleri posse sine divina inspiratione et illustratione, ut patet ex decretis contra Pelagianos et Semipelagianos, unde sane intelligenda sunt, quae saepe in libris Philosophorum leguntur de adimpletione hujus legis, qui in eodem errore fuerunt quo Pelagiani, tribuentes omnia naturae et potissimum illud, quod saepius dicunt: Semina quaedam, et igniculos quosdam virtutum nobis inesse naturaliter a Deo conditore naturae, etc. Quem loquendi modum secutus est Cassianus, et merito reprehenditur a Prospero, si per haec excludatur divina gratia, nam ut Canon Ecclesiasticus definit: Liberum arbitrium gratia Dei destitutum nihil valet nisi ad peccandum ; et articulus septimus Concilii Diospolitani : Ad singulos actus bonos requirere auxilium gratiae Dei. Quem articulum tanquam fidei tenet ubique Augustinus, ut supra insinuavimus,
nam si intelligant solum liberum arbitrium, non est semen boni, quod sibi derelictum germinat peccatum.
Unde sicut in Judaeis tempore legis revelatae et scriptae exterius, discernit Paulus litteram legis a spiritu, quem sequuntur Patres, ita etiam in gentibus praecepta et documenta virtutum, discernenda sunt ab adjutorio Dei, sine quo non potuerunt adimpleri, cum nec ipsi Judaei, qui perfectiorem notitiam ex revelatione scripta habuerunt de iisdem praeceptis, nihil potuerunt, quantum ad opus impletionis, sine adjutorio Dei, quod fuit ex meritis et fide Redemptoris, non quod necessitas fuerit peccandi, ut moderni Novatores statuunt, sed quod voluntas justitiae non ponatur in effectu neque apprehendatur, nisi liberum arbitrium excitetur ad bonum, et per amorem virtutis inspiratum, seu delectationem reddatur opus virtutis magis delectabile, quam sit bonum sensibile, quantumlibet utrumque libere ametur, sicut una cupiditas, verbi gratia, honoris et gloriae, vincit minorem aliam cupiditatem, ut intemperantiae, quamvis libere voluntas uni vel alteri adhaereat ; ad quae principia sanctus Augustinus lib. 4. contra Julianum, refert apparentem virtutem Philosophorum, et quoscumque externos actus virtutis, quae in fide non fundantur, quae est radix virtutum, et fundamentum adimplendi legem, et operandi ad salutem.
Admitterem ego cum Augustino lib. 2. de peccatorum meritis et rem. cap. 7. voluntatem ideo peccare, quia vult, et ideo non esse sine peccato,quia nolit ; nam nisi ex electione peccaret, peccatum non esset peccatum, sed actus necessarius, et quasi fatalis. Sed aliud est voluntatem esse liberam, et habere potestatem physicam non peccandi, vel faciendi aliquod opus bonum ex genere, et aliud est uti illa potestate, non utitur, quia in operando semper sequitur inclinationem, ut fertur in magis delectabile, et afficit appetitum sensitivum si sibi relinquatur, libere tamen. Unde quando Patres negant potestatem libero arbitrio, excluso adjutorio divinae gratiae, nisi tantum ad peccandum, duo dicunt, nempe habere potestatem liberam non peccandi, si vellet ea uti, quia non necessitate, sed voluntate peccat ; et alterum est, quod non utatur illa potestate, adhibendo conatum requisitum ex parte operis, nisi adjuvetur et excitetur a gratia. Hinc dicunt liberum arbitrium non esse extinctum, sed enervatum et infirmum, loquor de bono in genere, non de actu supernaturali quoad substantiam, qui fuit Philosophis ignotus, et ad quem requiritur gratia alterius rationis, quia non applicat, ut dixi, vires necessarias. Haec autem potentia, cujus non fit usus, magis reducitur ad remotam quam ad proximam, licet non ex defectu virtutis, sed applicationis et conatus. Haec doctrina est Augustini variis in locis, ut supra allegavimus ; est etiam Doctoris in secundo dist. 29. ex qua pono sequentem conclusionem. Dico tertio, regula naturalis paenitentiae, . ideo dicitur naturalis in nobis, quia cognitio, quae habetur, est ex doctrina naturaliter tradita, et non proponitur nobis sub motivo revelationis, quamvis primum ex revelatione emanavit. Haec patet ex dictis in praecedenti.
Dico quarto, ex hoc dici paenitentiam naturalem, ut est in voluntate, quia est ex motivo naturaliter cognito, prout jam dictum est: non vero quod illa habeatur sine gratia excitante et adjuvante, aut auxilio speciali, si est poenitentia proprie dicta, et detestatio peccati concepta ex motivo honestatis, etiam in genere. Haec etiam patet ex iis, quae in fine secundae conclusionis diximus contra Philosophos,
et ex dictis alias quaestione praecedenti variis in locis.
Dico quinto, peccatum, ut est offensa Dei, non cognoscitur naturaliter, ut proprie offensa est dissolvens, scilicet amicitiam cum Deo, quae fundatur in charitate supernaturali, secundum quam est amicitia inter justum et Deum, et communicatio bonorum secundum aliquam proportionem amicitiae. Unde Judith 8. Abraham amicus Dei factus est. Psalm. 138. Nimis honorati sunt amici tui Deus, etc. Joan. 15. Jam non dico vos servos, sed amicos, etc. Dixi secundum aliquam proportionem, etc. propter inaequalitatem inter personas. Unde Philosophus 7. Eth. cap. 7. et 12. negat esse amicitiam hominis ad Deum, sed aliquid excellentius, tamen invenitur proportio aliqua (quae fundatur in excellentia objecti, et modo tendendi in ipsum) affectuum, actionum, beneficiorum, constantia et firmitas. Et licet servi ad dominum non sit amicitia, tamen benevolentia domini potest contingere, si adoptetur in filium et amicum ; hanc autem amicitiam non agnovit Philosophus, neque sciri potest naturaliter. Unde licet posuerit amorem excellentiae, tamen cap. 7. et 2. Magnoruni moralium eam negavit. Videatur Doctor in 3. d. 27. ad primum principale, et articulo 3. ad ultimum.
Dico sexto eo modo quo extenditur amicitia ad amorem Dei, prout naturaliter cognosci potest per viam creaturae, aut etiam disciplinae, ejusque providentia circa res humanas praemiando bonos, castigando malos, quod notum fuit etiam infidelibus, sic cognosci potest peccatum esse detestandum, ut offensam, sub communi ratione. Haec conclusio patet, quia eadem regula, quae dictat Deum amandum, dictat non esse offendendum. Patet secundo ex ratione cultus, quem cognoverunt infideles, exhibendum Deo, ad placandam ejus iram seu offensam. Ex hoc patet responsio ad secundum dubium et ad tertium, quomodo scilicet peccatum sit aversivum a Deo, et qua via id notum sit, nempe ut Deus est finis ultimus, etiam Beatitudinis naturalis, ut docet Doctor in 2. d. 3. quaest. 9. Si autem loquamur de illa aversione a fine supernaturali, de qua hic per se agit Doctor, et in quaestione praecedenti, sic tantum sub hac speciali ratione cognosci potest supernaturaliter, et perinde respondetur ad quartam et quintam, esse nota tantum supernaturaliter.
Dico septimo,peccatum esse vindicandum per pandentem in seipsum, non est cognitum nobis lumine naturali, neque ulli, nisi ex divina revelatione. Unde quando Doctor dicit Angelo fuisse notam poenitentiam naturaliter, vel fore notam naturaliter, intelligit de poenitentia, qua est displicentia peccati, seu tristitia de peccato: non vero loquitur de ipsa, qua ex ordinatione divina exigeretur ad remissionem peccati, et reconciliationem. Probatur, peccatum vindicandum hoc modo est tantum ex divina voluntate et lege, in homine viatore tantum ; sed illa voluntas videtur sola revelatione nota ; ergo, etc. Antecedens patet ex dictis supra. Consequentia probatur, quia poenitentia hoc modo sumpta, neque deduci potest ex principiis generalibus de virtutibus, neque ex particularibus ejus, cui peccatum opponitur, neque Philosophis nota fuit. Dices, noverunt Deum esse placandum; ergo per aliquam satisfactionem peccati. Respondetur eam placationem pertinuisse ad cultum et religionem tantum, et eo spectasse, ut averteretur poena peccati, non ipsum peccatum, nam et peccatum manere post actum, est tantum creditum nobis, quamvis itaque posuerint gentiles Metanoeam Deam, quae exigeret poenas peccatorum, tamen non cognoverunt hominem in seipso debere commissum punire ; loquendo ergo de poenitentia, ut detestatio seu dolor de peccato ex motivo hujus aut illius virtutis, quando illud motivum non est supernaturale, habet regulam naturalem ; loquendo vero de poenitentia, ut est talis detestatio ex motivo credito tantum, vel quatenus etiam est specialis, habet fidem pro regula. In priori sensu loquuntur multi Doctores, qui ponunt poenitentiam naturalem et regulam ejusdem ordinis distinctam ab infusa. Ex quo patet solutio quaestionis. Responsio etiam ad argumenta patet ex dictis juxta variam acceptionem poenitentiae ; solum dicendum ad illud quod opponitur ex Tridentino, licet peccatum sit ex motivo virtutis, cui opponitur detestabile ; eam detestationem reduci ad poenitentiam, et disponere ad veniam quatenus imperatur a poenitentia virtute in vindictam peccati, hoc autem non est notum lumine naturali.
(h) Ad primum principale, etc. Haec responsio patet ex dictis, sicut enim quaelibet virtus specificatur a motivo suo, ita etiam inclinatur ex eodem motivo ad detestandum peccatum, qua opponitur ipsi motivo dumtaxat, et sic unius virtutis est una poena, nempe in specie nolendo peccatum, et tristando de ejus positione, quia aliter non respicit peccatum, nisi qua opponitur, et quia opponitur bono circa quod versatur. Alterum membrum est, tot esse poenas infligendas, quot statuit lex ordinantis et acceptantis poenas, et has omnes una virtus in specie ut vindicativa, seu poenitentia, infligere potest, et imperare, tam causas proximas quam ipsam tristitiam remotam iis applicatis.
(i) Ad secundum similiter patet, in Talione actus et bonitatis dari posse aequale bonum, malo peccati, qua peccatum est transgressio hujus aut illius virtutis, de qua difficultate infra disseremus quaest, prima seq. dist. Sic tamen non esset sufficiens punitio, nisi sit lege praescripta et acceptata, quia punitio illa respicit peccatum in ordine ad offensam cui debet fieri satisfactio. Dices, ergo erit crudelis, si non acceptet aequivalentem satisfactionem. Responsionem, inquit, quaere, sed eam obiter ipse subjicit, quod omnes illae poenae aequivalent uni perfectae punitioni; saepe enim attritio insufficiens est, ut dictum est, etc. nempe quaestione secunda.
Pro intelligentia hujus advertendum est, peccatum post Baptismum commissum praeter privationem rectitudinis virtutis cui opponitur, esse offensam Dei, et privare ejus gratia, quod commune est omni peccato mortali. Ultra hoc dicit circumstantiam ingratitudinis, ut docet Tridentinum sess. 14. cap. 1. et cap. 8. et Doctor infra dist. 22. Sane, inquit, Concilium cap. 8. et divinae justitiae ratio exigere videtur, ut aliter ab eo in gratiam recipiantur, qui ante Baptismum per ignorantiam deliquerunt;aliter vero qui semel a peccati et daemonis servitute liberali, et accepto Spiritus sancti dono scienter templum Dei violare, et Spiritum sanctum contristare non formidaverint, etc. Haec ratio Concilii posita ex divina justitia respondet objectioni, quia sicut peccatum ex notitia virtutis et ingratitudine beneficii recepti crescit in libertate et malitia, ita et exigit justitia, ut poena ejus, servata proportione, gravetur.
Alteram subjicit rationem Concilium ex divina clementia, his verbis : Et divinam clementiam decet, ne ita nobis absque ulla satisfactione peccata dimittantur, ut occasione accepta peccata leviora putantes, voluntarii, et contumeliosi Spiritui sancto in graviora labamur,thesaurizantes nobis iram in die irae;proculdubio enim magnopere a peccatis revocant, et quasi fraeno
quodam coercent hae satisfactoriae paenae, etc. ex quibus patet responsio. Posset et alia dari, quia vera paenitentia, seu quicumque actus antecedens, licet a Deo exigatur et acceptetur, non est aequivalens secundum justitiam, sed tantum acceptatur misericorditer a Deo, quamvis non mereatur justificationem, quae fit gratis, et ex misericordia tam donantis actum quam condonantis peccatum, ut patet ex eodem Trid. sess. 6. c. 8. Bene ergo dicit Doctor omnes illas punitiones uni soli aequivalere, et non esse excessum secundum justitiam, quia contritio aliquando est insufficiens, quas tamen esse talis potest, ut sui perfectione deleat etiam omnem paenam, ut supponit Trident. sess. 14. c. 2. in fine, et huic uni perfectae et completae, aequivalent plures aliae inferioris gradus.
Ad tertium patet ex dictis.
Hic dubitari potest ex responsione ad argumenta, ex dictis etiam supra, an requiratur actus proprius paenitentiae ad remissionem, Respondeo regulariter requiri, et intervenire hunc actum. Probatur ex locis citatis Trident. sess. 14. ubi dicit divina exigente justitia sine magnis nostris fletibus non remitti peccatum, et sine satisfactione ; sed satisfactio pro peccato debet esse secundum praescriptum legis, ergo in vindicationem peccati. Secundo fides, quae docet dolendum esse de peccato commisso, docet etiam paenam interiorem et exteriorem applicandam esse in vindicationem peccati. Tertio non sufficit contritio aut detestatio peccati sine voto Sacramenti, vel explicito, vel implicito ; sed votum Sacramenti est propositum de subeundo judicio Sacerdotum ad vindicandum peccatum in reum ; ergo supponit actum vindicativae in eo qui habet votum recipiendi Sacramentum.
Conclusio intelligenda est regulariter, quia si casu daretur contritio adeo subito ex motivo charitatis, et impulsu absorbens mentem, ut non permitteret aliud motivum considerare, justificaret: sed forte rarissimus est casus respectu peccati, qui cognoscitur inesse, quia fides, quae docet dolendum de peccato tali, docet etiam vindicandum. Alia quae hic consequenter tractari possint de circumstantiis contritionis, et proposito emendationis, de voto Sacramenti, et an extendi debeat dolor particulariter ad singula peccata, et an naturalis attritio sufficiat ad Sacramentum, et de praecepto poenitentiae, dicentur in sequentibus, prout littera Doctoris suggeret.