In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum per Sacramentum paenitentiae deleatur culpa ?
Alens. 4. part. quaest. 80. memb. 1. D. Bonav. ditt. 18. art. 2. quaest. 1. et 2. Riohard. art. 2. quaest. 1. I). Thom. quaest. 1. art. 3. et 3. part. q. 86. art. 6. Suar. tom. 4. disp. 16. sed. 2. Bellam. 2. de paen. c. 13. Magister dist. 16. et 18. tate Coccins 2. tom. lib. 7. art 1.
Quarto quaero, (a) utrum per Sacramentum Poenitentiae deleatur culpa? Videtur quod non, quia dicit Psalm. Dixi, confitebor adversum me injustitiam meam Domino ; ubi Cassiodorus : Magna pietas Dei, quod ad solam promissionem peccatum dimittit. Votum enim pro operatione judicatur. Et Augustinus ibidem : nondum pronuntiat, sed promittit se pronuntiaturum, et Deus dimittit; sed sine pronuntiatione non est Poenitentiae Sacramentum.
Item, Augustinus super illud Joan. II. de suscitatione Lazari, nemo potest confiteri, nisi suscitatus,
probat tripliciter : Primo, per suscitationem Lazari, qui prius suscitatus est, quam de monumento eductus. Secundo per illud Ecclesiastici 17. A mortuo, velut qui non est, perit confessio. Tertio per illud Psalm.87. Numquid medici suscitabunt, et confitebuntur tibi.
Item, si per Sacramentum Poenitentiae dimittitur peccatum, cum sacerdos ministret Sacramentum, ergo sacerdos dimitteret peccatum. Consequens est falsum per illud Hieronymi super Matth. decimo sexto : Tibi dabo claves, etc. Hunc, inquit, locum non intelligentes quidam, aliquid sumunt de superbia Pharisaeorum, ut damnare innoxios, vel solvere putent noxios, cum apud Dominum non sententia sacerdotum, sed reorum vita quaeratur; et hujusmodi probationem innuit subdens : In Levitico se ostendere sacerdotibus jubentur leprosi, quos illi non faciunt leprosos vel mundos, sed discernunt, qui mundi cel immund snnt; ita hic.
Contra, Matth. decimo sexto : Quodcumque ligaveris super terram, etc. Item Joan. 20. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, etc.
Hic sunt tria videnda : Primo, ratio hujus nominis Sacramentum Paenitentiae. Secundo, quod illi rationi nominis aliquid subest. Tertio solutio quaestionis.
De primo, pono hanc rationem nominis : Paenitentia est absolutio hominis paenitentis, facta certis verbis, cum debita intentione, prolatis a sacerdote, jurisdictionem habente ex institutione divina, efficaciter significantibus absolutionem animae a peccato.