CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Pro perfecta resolutione hujus quaestionis, tria examinat. Primum, unde est necesse ponere habitum supernaturalem gralificantem naturam beatificabilem ? et docet ex nulla intensione vel alia circumstantia actus, nobis constare de tali habitu. Tamen quia Deus acceptat aliquos ad gloriam, et actus ipsorum ad praemia, non est verisimile hoc fieri sine habitu supernaturali gratiae dignificante naturam, et concurrente active ad actus, quia si gratia non esset activa, vix verificaretur quod ait Augustinus, scilicet quod se habet ad voluntatem sicut sessor ad equum, et domina ad pedissequam.
Ad solutionem hujus quaestionis tria sunt videnda. Primo, si debeat .poni aliquis habitus supernaturalis gratificans naturam beatificabilem. Secundo, si simpliciter sit necessarium talem habitum poni ad hoc quod talis natura beatificetur. Tertio quid circa hoc senserit Magister.
Quantum ad primum articulum potest dici quod ex nullo actu, quem experimur, nec ex substantia actus, nec ex intensione actus, nec ex delectatione sive facilitalione in operando, neque ex bonitate sive rectitudine morali actus, possumus concludere aliquem talem habitum supernaturalem inesse, quia quocumque istorum dato, posset aliquis habens charitatem, cognoscere certitudinaliter se esse in charitate, ex hoc scilicet quod actum illum sibi experiretur inesse, vel actum sic intensum sibi inesse, vel sic delectabiliter, vel faciliter inesse, vel rectae rationi consonum esse.
Ratio autem quare non potest concludi ex actu vel aliqua conditione ipsius actus talem habitum inesse, est, quia vel actus potest ex sola potentia habere omnia praedicta concurrente ratione recta, sicut tenendo quartam viam in praecedenti solutione positam, vel si concurreret habitus aliquis propter aliquam conditionem praedictarum, posset iste esse aliquis habitus acquisitus. Posset enim amicitia acquisita tantam intensionem actui dare, sicut causa secunda cum potentia, et prima posset etiam tantam facilitatem et delectationem tribuere ; posset etiam habitus ita consonus esse rationi rectae, quod actus elicitus nullam conditionem evidenter apparentem haberet, ex qua necessario concluderetur ipsum elici secundum habitum supernaturalem.
Quod si dicas, subito mutatur voluntas, ut intense, et faciliter, et delectabiliter operetur, et hoc modo consono supernaturali rationi, hoc est ad dictamen fidei, et non potest ita subito acquirere habitum amicitiae ordinatae consonum fidei ; igitur habet habitum aliquem non acquisitum, quo ad subite agendum inclinatur.
Respondeo, voluntas potest satis subito movere quantum ad actus naturales, qui subsunt totaliter potestati ejus, quia sicut dicit Augustinus 1. Retractationum, c. 22. Nihil tam
est in potestate voluntatis quam ipsa voluntas; igitur ex tali subitatione non potest concludi propositum.
Dico igitur, quod ultra omnes conditiones praedictas, videlicet, ultra intensionem actus, delectationem, facilitationem in agendo, rectitudinem sive bonitatem et conformitatem rationi rectae, sive rectae secundum dictamen prudentiae, sive secundum dictamen fidei, ultra, inquam, haec omnia, creditur esse una conditio in actu, videlicet quod est acceptabilis Deo, non quadam communi acceptatione solummodo, quatenus acceptat omnem creaturam, vel quo etiam modo vult actum substratum peccato, alioquin non esset ab ipso ; sed ex acceptatione speciali, quae est in voluntate divina, ordinatio hujus actus ad vitam aeternam, tanquam meriti condigni ad praemium. Hoc modo credimus etiam naturam nostram beatificabilem, justam esse habitualiter acceptam, hoc est, quando non actualiter operatur ; adhuc tamen voluntas divina eam ordinat ad vitam aeternam, tanquam dignam tanto bono secundum dispositionem, quam habet habitualiter in se. Propter hanc acceptationem naturae beatificabilis habitualem, etiam quando non operatur, et propter acceptationem actualem actus eliciti a tali natura, oportet ponere unum habitum supernaturalem, quo habens formaliter acceptetur a Deo, et quo actus elicitus ejus acceptetur tanquam meritorius. Sic enim non videtur acceptari natura, vel actus sine aliquo babitu informante, quia sicut argutum est, non videtur Deus aliam volitionem secundum rationem habere de objecto nullo modo diversificato, nec etiam actus, ut acceptabilis Deo, videretur esse in potestate agentis, nisi illud quo formaliter ageret sic, esset forma ejus.
Sed dubium est qualiter habitus iste sit ratio acceptandi naturam et actum. Ratio enim acceptandi naturam videtur esse sicut quidam decor naturae complacens voluntati divinae, ita quod sive ponatur habitus iste activus sive non activus, ex hoc solo quod est talis forma decorans et ornans animam, potest esse ratio acceptandi naturam, sed ad actus acceptationem plus requiritur quam quod agens habeat hunc decorem spiritualem, alioquin habens talem habitum non posset habere actum indifferentem aliquem, nec peccare venialiter, quod est inconveniens. Consequentia patet, quia neutrum istorum tollit istum decorem operantis, ita utrumque esset acceptum, si actus acceptaretur ex solo decore operantis.
Oportet igitur dicere, quod iste habitus praeter hoc quod est decor spiritualis, etiam est inclinans ad determinatos actus, et hoc sive non active secundum quartam viam positam in solutione praecedentis quaestionis, sive, quod magis videtur, active secundum tertiam viam. Quod probatur primo, quia alioquin videretur quod sine isto posset haberi actus intensissimus diligendi Deum, et hoc tam in via quam in patria, et ita beatitudo, quia in illo instanti naturae, in quo elicitur actus a principio activo, si sola voluntas esset principium activum, ipsa esset principium inquantum activum aeque perfectum sine isto habitu, sicut cum isto, et ipsa potentia posset aequali conatu agere, ut patet ; ergo perfectissimus actus diligendi sine habitu tali haberi posset.
Secundo probatur idem, quia alioquin non videretur verum esse quod dicit Augustinus de libero arbitrio quod Gratia se habet ad liberum arbitrium, sicut sessor ad equum, quia sessor active regit et movet equum qualiter vult. Nec etiam illud, quod dicit in Epistola ad Sixtum, voluntate, (inquit,) concomitante, non praeeunte, pedissequa, non domina, non autem esset voluntas pedissequa gratiae, si ipsa gratia nullam causalitatem haberet.