IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Posita definitione nominis Sacramenti Poenitentiae, ostendit tali nomini posse aliquid subesse, de quo actum est sup. d. 2. et 4. et d. 2. q. i. et ponit congruentias institutionis Poenitentiae, dicens doctrinam de hoc Sacramento similem esse doctrinae de Sententiis et Judiciis. Docet etiam Poenitentiam supponere pro absolutione ; et idem habet infra dist. 16. q. 1. Sequuntur Major hic q. 2. Gabr. q. art. 1. Dionys. Cister. dist. 23. q. 2. Occham 4. quaest. 8. et 9. Bassol. hic q. 2. Alm. q. 4. et omnes Scotistae. D. Thom. 3. part. q. 84. art. 1. et ibi Cajet. aiunt supponere pro actibus poenitentis. Durand. hic q. 3. et Suar. tom. 4. dist. 18. sect. 2. pro actibus poenitentis et absolutione simul supponere volunt. Trid sess. 13. cap. 3. favet Scoto, dum ait praecipuam vim esse in verbis ministri.
Quoad secundum (b) ostendo primo, quod possibile est huic positioni nominis aliquid subesse: secundo, quod congruit subesse: et tertio, quod aliquid subest. Primum ostenditur per hoc, quod possibile est Deo animam absolvere a peccato, juxta illud symboli :
Remissionem peccatorum ; et per con sequens possibile est instituere aliquod signum illius absolutionis, et hoc signum efficax, ut prius i expositum est efficax, in materia de Sacramentis, in universali; et pari ratione verba quaecumque a quocumque ministro prolata ; et tunc patet tota possibilitas illius rationis.
Congruitas probatur quantum ad singulas particulas. Primo, quia congruum est aliquod esse signum sensibile istius absolutionis a peccato, propter easdem rationes, propter quas dictum est dist. 1. de congruitate Sacramenti in communi. Et propter easdem congruum est illud esse signum institutum a Deo, quia et magis movebit, et ducet intellectum in certitudinem, et magis inclinabit affectum ad promptitudinem suscipiendi illud signum. Congruit etiam in proposito istud signum absolutionis interioris institui in verbis significantibus absolutionem, ut signum repraesentet signatum.
Et hoc est, quod dictum est in ratione Poenitentiae, quod paenitentia est absolutio, id est, quaedam sententia definitiva absolvens reum, non tamen sententia Judicis principalis, sed Judicis secundarii vel commissam. Potest enim quis ex commissione cognoscere in causa, et ita ex commissione sententiare, vel pro condemnatione rei, si indignus est, vel pro ejus absolutione, si dignus sit. Congruit etiam, quod ista absolutio exterior fiat a sacerdote, quia congruit extrema per medium reduci in extremum: et ita in Hierarchia
Ecclesiastica, extremos, scilicet peccatores, reduci in Deum per Hierarcham, id est, sacerdotem, sicut est in Ecclesia triumphante. Congruit etiam, quod a jurisdictionem habente, quia sententia a non suo Judice lata nulla est.
Ex hoc (c) sequitur corollarium quod doctrina de Sacramento Penitentiae subalternatur doctrinae de Judiciis, et etiam doctrinae de Sententiis. Pro quanto enim est in Ecclesia duplex torus, scilicet publicus et privatus, pro tanto est duplex judicium: et quantum ad aliquas regulas justitiae oportet esse convenientiam hic et ibi, sicut utraque definitio hic et ibi est actus justitiae. Et pro tanto potest Sacramentum Poenitentiae dici Sacramentum judiciale, vel judicium sacramentale, et ex hoc quod sacramentale est firmius, quia rationabilius quam aliquod judicium publicum.
Et (d) ex hoc patet ratio, quare non est necesse esse ita praecisa verba in isto Sacramento, sicut in Baptismo, vel Eucharistia, quia sufficit, (e) quod exprimatur actus sententiae absolventis, sicut et in judicio publico non oportet esse limitata verba ; ait enim unus de Theodoro martyre: Jubeo ignibus tradi: alter de Cypriano sancto, gladio animadverti placet. Communi ter (f) tamen ista verba sunt apta : Ego te absolvo ; quaecumque alia praemittantur vel consequantur secundum diversam consuetudinem in diversis Ecclesiis.
Congruit etiam, quod requiratur intentio debita, ut supra expositum est in aliis Sacramentis. Congruit etiam ex parte susceptivi, quod sit poenitens, id est, habens aliquam displicentiam de peccato commisso: hoc enim videmus etiam in Judicibus temporalibus, quod protervum sententialiter condemnant: poenitentem vero suo modo absolvunt, id est, tanquam non reum, vel non puniendum sententiant.