CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Probato, dari habitura charitatis, movet dubium, utrum sit causa prima et potentia secunda, vel e converso, id est, utra sit principalior causa ; et ex duobus locis allatis ex Augustino videtur quod gratia, sed pro altera parte est. Primo, quia potentia utitur habitu, non e contra. Secundo, alias actio non esset libera. Tertio, habens semel gratiam, esset impeccabilis. Quarto, voluntas est illimitatior active. Pro resolutione notat in actu duo considerari. Primum, id quod praecedit rationem meriti, et comprehendit substantiam, intensionem et rectitudinem actus. Secundum est, acceptari ad praemium, in quo completur ratio meriti ; actus vero ex se dignus est secundum quid, id est, aptus natus ut acceptetur, quia supernaturalis et perfectus et ab amico elicitus. Sed seclusa acceptatione nulla ponit obligationem justitiae in ordine ad dandum praemium, supposita lege Dei de acceptandis talibus actibus, ad praemium in manu nostra est mereri, sicut et generare, supposita ejus lege de creanda anima facta completa organizatione illis positis ; dicit primum, illud esse principalius a voluntate : secundum principalius a gratia, quod variis exemplis subtiliter explicat. Adverte tamen Scotum hic non loqui de gratia actuali, ejusve efficacia, sed de habituali, de qua est quaestio. Eamdem doctrinam de ratione completiva meriti habet 3. d. 19. sig. Quantum ad sufficientiam, eamque auctoritatibus late comprobant noster Vega de justificatione cap. 5. et Bellarm. libro 5. de justificatione cap. 14.
Sed tunc est ulterius dubium, de isto habitu comparato ad potentiam operantem, quae videlicet istarum debet dici prima causa, et quae secunda ; videtur enim ex dictis, quod gratia est causa prima.
Sed oppositum ostenditur primo, quia potentia utitur habitu, et non e converso. Secundo, quia actio non esset libera, si gratia esset prima causa ; voluntas enim naturaliter moveretur, quia gratia naturaliter moveret, et sicut voluntas non libere moveretur, ita nec libere ageret, cum non ageret, nisi quia mota.
Tertio, quia, ut videtur, voluntas semel habens gratiam nunquam posset peccare, quia causa secunda semper sequitur motionem causae primae, nec potest moveri ad oppositum illius, ad quod prima causa movet.
Quarto, voluntas est illimitatior ad actus quam ipse habitus : illimitatio autem ad plures effectus videtur competere causae superiori Hic potest dici, quod in actu meritorio, de quo est sermo, duo considerare oportet, videlicet illud quod praecedit rationem meritorii, et in hoc gradu includitur, et intensio actus, et. substantia actus, et rectitudo moralis. Ultra hoc considero et ipsam rationem meritorii, quod est sic esse acceptum a divina voluntate in ordine ad praemium, vel acceptabile esse sive dignum acceptari.
Hoc secundum (a) membrum verius esset, si actus esset complete meritorius per aliquid, quod esset in merente. Acceptare enim non est in ipso, sed est actio divina, actio autem divina non videtur per se requiri ad meritum : quod etiam probatur, quia respectu hujus acceptari, videtur esse meritum, nam aliquis actus dignus est, aliquis alius non ; igitur antequam intelligatur acceptatus, est aliquid in actu, quo dignus sit acceptari ; ergo tunc est in ipso ratio meriti, saltem respectu acceptationis.
Contra, ratio (b) meriti non habetur complete, nisi habeatur ratio digni vel digne ordinabilis ad praemium, quod est beatitudo, et hoc digne secundum justitiam commutativam sive retributivam, sed quicumque actus ex solis intrinsecis agentis, non habet hunc ordinem. Tunc enim Deus non posset ei, qui sic operatus est, non retribuere beatitudinem, nam injuste eam sibi subtraheret, hoc autem est falsum ; ergo talis ordo secundum justitiam est ex sola voluntate divina gratuite ordinante, et ita ratio meriti complete erit ex ordinatione voluntatis divinae illius actus ad praemium.
Et quod adducitur pro secundo membro, quod actio divina non est de ratione meriti ; respondeo, relatio in actu merentis ad actionem divinam est de ratione meriti, quae relatio non est sine actione divina. Si dicas, quod tunc non est in potestate merentis mereri, sicut nec in potestate ejus est illa actio divina. Similiter principalius erit Dei mereri quam mei, quia principalius in merito est ex actione divina.
Ad primum dico, quod actus qui est meritum, est in potestate mea, supposita influentia generali, si habeo usum liberi arbitrii et gratiam ; sed completio in ratione meriti, non est in potestate mea, nisi dispositive ; tamen sic dispositive, quod ex dispositione divina semper sequitur illud completivum ad agere meum, sicut semper sequitur animatio ad organisationem factam a causa naturali.
Per idem dico ad secundum (c), quia licet principalius, id est, ultimum et completivum in merito sit a Deo, non sequitur tamen, ergo Deus meretur, quia meritum est actus potentiae liberae, et secundum inclinationem gratiae elicitus, acceptus Deo, utpraemiabilis beatitudine, et ita mereri est sic agere ; Deus autem non sic agit.
Contra, saltem principalius in merito est a Deo. Respondeo, si principalius dicatur ultimum completivum, concedatur. Si vero dicatur prima realitas vel perfectior realitas, negetur, quia actus est absolutum quid, et prius natura ista acceptatione passiva, et magis ens ea.
Ad illud, (d) quod secundo adducitur pro secundo membro, quod actus meretur acceptari, respondeo, in hoc est ratio meriti secundum quid, quia non est ordinatio actus ad beatitudinem, ut ad praemium juste reddendum pro tali actu ; et conceditur, quod acceptatio ista passiva divina, non includitur in ratione meriti secundum quid, sicut non requiritur in ratione meriti de congruo, quomodo attritus meretur justificari. Et quod praedictum est, estintelligendum de acceptatione aeterna, qua Deus ab aeterno praevidens hunc actum ex talibus principiis eliciendum, voluit ipsum ordinatum ad praemium ; et ita actu voluntatis suae ordinando ipsum ad praemium, voluit ipsum esse meritum, qui secundum se consideratus absque tali acceptatione divina, secundum strictam justitiam non fuisset dignus tali praemio ex intrinseca bonitate quam haberet ex suis principiis, quod patet. Semper enim praemium est majus bonum merito, et justitia stricta non reddit melius pro minus bono, ideo bene dicitur, quod semper Deus praemiat ultra meritum condignum universaliter quidem ultra dignitatem actus, qui est meritum, quia quod ille actus sit condignum meritum, hoc est ultra naturam et bonitatem actus intrinsecam, ex mera gratuita acceptatione divina. Et forte adhuc ultra illud, ad quod de communi lege esset actus acceptandus, quandoque Deus praemiat ex mera liberalitate.
Ulterius, sicut in actu meritorio sunt duo praedicta, scilicet substantia actus cum rectitudine et ratio meriti, sic habitus gratiae est quaedam qualitas, et praeter relationem illam, quam habet ad rationem rectam, inquantum est habitus bonus formaliter, habet specialem relationem ad voluntatem divinam acceptantem ipsum, vel subjectum habens ipsum ; habitus ille secundum substantiam inclinat active ad actum secundum substantiam, et hoc active ut causa partialis, tenendo tertiam viam in praecedenti solutione, et in hac causalitate habitus est causa secunda, et potentia causa prima, sicut dictum est in solutione praecedenti de habitu communiter et potentia, ponendo habitum activum, et hoc probant rationes nunc adductae. Sed accipiendo actum secundum rationem meritorii potest dici, quod principaliter illa conditio convenit actui ab habitu, et minus principaliter a voluntate. Magis enim acceptatur actus, ut dignus praemio, quia est elicitus a charitate, quam quia est a voluntate libere elicitus, quamvis utrumque necessario requiratur.
Exemplum hujus potest poni de divisione alicujus corporis mediante cultello, ipsa quidem divisio absolute magis est a potentia dividente quam a cultello ; et ideo potentia motiva fortior velocius dividit. Sed tamen inquantum haec divisio comparatur ad visum sub ratione acceptabilis, ut cui placeat, magis attribuitur cultello, quia lenitas partium divisarum quae placet visui, magis est ex acutie instrumenti quam ex efficacia virtutis principaliter dividentis.
Similiter sonus magis est ex percussione corporis sonantis quam ex percussionis ordine, et tamen ut acceptabilis auditui, magis est ex ordine percussionis quam ex efficacia potentiae percutientis ; imo posset esse efficacior vis percutientis, et tamen omnino non acceptaretur auditui, quia non esset sonus harmonicus.
Aliud exemplum. Etsi enim Pater sit causa principalis respectu filii, et mater minus principalis, tamen ipsa potest esse causa principalior filii inquantum dilecti vel diligibilis alicui, hoc est, quod filius magis diligatur, quia est matris ut gignentis, quam quia est patris ut gignentis. Ita Deus potest ordinasse aliquem actum acceptare tanquam dignum tali praemio vel acceptabilem vel acceptandum esse, quia ad illum actum inclinat habitus aliquis, ut principium activum ejus partiale, et quod principalius per hoc acceptetur vel acceptabilis sit, quam quia est a reliqua causa partiali. Secundum igitur hoc potest exponi illud Augustini : Charitas est sicut sessor ad equum, et illud etiam, quod voluntas respectu gratiae, pedissequa est et non praevia. Hoc quidem verum est respectu actus, inquantum meritorius est, sed non inquantum est iste actus in substantia.
Et primum exemplum esset omnino idem vel simile, si equus esset liber, et sessor per modum naturae esset dirigens equum ad certum terminum, tunc magis placere posset, et hoc alicui ordinatae voluntati, cursus equi, ex hoc quod est secundum inclinationem naturalem ipsius sessoris ad certum terminum, quam ex hoc quod equus vi sua motiva velociter curreret. Tunc etiam posset equus ex sua libertate sessorem dejicere, vel praeter ejus directionem in terminum alium se movere ; et in primo quidem fleret equus omnino non acceptabilis, quia non haberet sessorem propter quem acceptaretur a tali voluntate ; in secundo, licet equus talis esset acceptabilis, non tamen cursus ejus acceptaretur, quia non esset secundum directionem sessoris.
Hoc modo in proposito: voluntas enim est quasi equus liber, et gratia quasi sessor per modum naturae inclinans ad objectum per modum determinatum, secundum hujus inclinationem actus voluntatis placet, aliter non placeret, sicut quando est peccatum veniale vel actus indifferens ; quando autem sessor abjicitur, quod sit per peccatum mortale, omnino ipsa voluntas fit displicens. Hoc etiam modo voluntas est pedissequa, quia non ex se ita determinate inclinat ad terminum propter quam inclinationem actus acceptatur, sicut gratia inclinat ; et voluntas potest illud participare a gratia, quia competit gratiae magis per essentiam quam sibi, et in hoc ipsa erit causa secunda. Tamen in eliciendo actum, voluntas habet primam rationem motivi, ita quod in causando aliquid intrinsecum actui, non sit voluntas secunda causa, sed in essendo propter quod actus acceptetur, quod dicit respectum ejus ad extrinsecum. Satis quippe possibile est propter causam principaliorem effectus, competere illi effectui aliquam relationem ad extra minus principaliter, quam propter causam ejus minus principalem, sicut patet in exemplis supra positis.
Habet autem et habitus ille (e), sicut et quilibet alius habitus moralis, inclinare determinate ad objectum sive ad finem ex virtute objecti, quam aliquo modo participat. Nam sicut habitus intellectualis habet aliquo modo in se objectum praesens, tanquam sub ratione objecti intelligibilis, ita habitus moralis habet quodammodo objectum in se, sub ratione boni diligibilis ; et ita sicut ille habet virtute objecti quodammodo agere ad praesentiam objecti, ita iste, virtute objecti, suo modo contenti, habet inclinare in objectum. Et ex hoc apparet, quomodo habitus magis determinate inclinat ad objectum quam potentia, quia determinatius includit objectum. Et secundum hoc etiam posset dici, quod illa causalitas partialis, quae attribuitur habitui, convenit sibi ex ea parte, qua objeclum dicitur activum respectu actionis, et non ex ea parte qua potentia dicitur activa, quia magis habitus vim suam habet ex objecto, quod determinate includit, quam ex ipsa potentia. Et si tunc arguatur sicut argutum fuit in praecedenti solutione, quod habitus determinat et inclinat potentiam ; ergo est causa prior : responsio quaeratur ibi.