CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Hoc secundum membrum verius esset, si actus esset, etc. Doctor tangit hic duo motiva, quibus probat actum non esse meritorium ex actione sive ex acceptatione divina. Primum, quia actus dicitur meritorius, quia est in potestate voluntatis, ut supra dixi. Sed actio divina sive acceptatio divina, non est in potestate voluntatis ; ergo, etc. Secundum ibi, quod etiam probatur, quia respectu.hujus acceptari. In hoc probat, quod meritum non est ex acceplatione divina, quia ante acceptationem aliquis actus est dignus acceptari, et aliquis non ; ergo ista dignitas vel indignitas est ex parte actus, et non ex parte acceptationis vel actionis divinae.
(b) Contra, ratio meriti, etc. Dicit Doctor quod actus non est complete meritorius nisi in ipso habeatur ratio digni vel digne ordinabilis ad praemium, id est, quod actus humanus qualiscumque sit, non est ex se dignus beatitudine. Sed quod sit dignus est a voluntate divina dante sibi talem dignitatem, quod nihil aliud est nisi ex bonitate sua, et non ex ratione actus acceptare ipsum in ordine ad vitam aeternam, et sic patet. Et hoc est, quod dicit ibi, quod ratio meriti in actu, est ipsum actum esse dignum, ut supra dixi, et sic meritum in actu est quaedam relatio passiva sive acceptatio passiva in ordine ad voluntatem divinam sic acceptantem, ita quod talis acceptatio passiva est de ratione meriti complete accepti, non autem de ratione meriti sumpti pro substantia, intensione et rectitudine morali actus. Sed dicitur de substantia meriti, ut actus ultra praedicta includit illam dignitatem, sive acceptationem passivam, etc.
(c) Per idem dico ad secundum. Hic dicit Doctor quod quamvis complementum meriti sit ab acceptatione divinae voluntatis, non tamen voluntas divina meretur. Ratio, quia meritum (prout hic loquimur) est actus procedens a voluntate informata charitate inclinante, vel partialiter concurrente ad hujusmodi actum, quo actu beatitudo debetur illi voluntati, ut praemium. Sed ista non concurrunt in voluntate divina. Tum quia voluntas divina ad extra non utitur aliquo habitu charitatis concurrente effective sive inclinante, cum nullus habitus ponatur ibi, maxime inclinans ad extra, ut patet a Doctore dist. 46. q. prima, quarti. Tum etiam, quia voluntati divinae non debetur praemium aliquod propter aliquam operationem ad extra, cum sit ex semetipsa beata, nec etiam meretur nobis, quia tunc includeret imperfectionem aliquam et multa alia, quae transeo. Caetera patent.
(d) Ad illud, quod secundo adducitur pro secundo membro. Dicit Doctor quod acceptatio passiva ad vitam aeternam non est de ratione meriti de congruo. Et est sciendum pro nunc, quod duplex est meritum, meritum condigni et meritum congrui. Primum proprie respicit praemium reddendum, secundum condignitatem, id est, quod tanto merito condigni tanta gloria debetur. Secundum proprie respicit gratiam, quae datur tali merito congruo, non autem de condigno, quia gratia non esset gratia.
Si dicatur, sunt ne aliqua opera nostra, quae de congruo mereantur gratiam gratum facientem? Videtur quod sic, nam Doctor dicit in 4. dist. 14. quaest. 2. quod aliquis ex puris naturalibus potest se disponere ad gratiam, puta per actum displicentiae de peccatis, quae displicentia si est intensa debite, dicitur attritio et dispositio ad gratiam, quia dispositione posita, ut merito de congruo, statim Deus impartitur gratiam.
Dico, quod Doctor in isto passu est valde ponderandus. Non enim dicit simpliciter, quod ex puris naturalibus, etc. quia ponit duplicem regulam in intellectu, dictantem de displicentia peccati, quarum prima est mere naturalis, quae est cognitio dictativa voluntati, ut detestetur peccatum absolute, quia in se malum. Alia est supernaturalis, et hoc vel sibi immediate revelata ab aliquibus Sanctis, puta ab Apostolis et Prophetis quibus credimus : et talis regula est cognitio dictativa voluntati, ut detestetur peccatum sub istis circumstantiis, ut est offensivum Dei, ut retardativum a bono, expulsivum a vita aeterna, inductivum ad aeternam paenam, et detestetur principaliter propter amorem Dei, et hujusmodi.
Dicit ergo Doctor (quamvis ibi non expresse) quod habita ista regula supernaturali, potest postea ex puris naturalibus se disponere, puta elicere actum displicentiae de peccatis cum debitis circumstantiis, etc et talis displicentia debite intensa dicitur meritum de congruo.
Sed videtur difficultas, quia Doctor dicit in quarto ubi supra, quod posita tali displicentia praevia dispositione ad gratiam in ultimo instanti illius dispositionis infunditur gratia ex ordinatione divina. Et tamen videtur quod talis displicentia, ut hujusmodi, non sit meritum de congruo, nisi inquantum acceptatur, etc.
Dico, quod in merito de congruo sunt duo, puta in displicentia peccati est primo substantia, intensio, rectitudo moralis illius actus displicentiae, et hoc totum dicitur meritum de congruo secundum quid. Secundo est acceptatio passiva, qua acceptatur a voluntate divina, ut meritum de congruo, et talis acceptatio passiva non potest esse ab homine ex puris naturalibus. Nam Deus ordinavit conferre gratiam homini habenti talem vel talem displicentiam de peccatis, et certum est quod nulla est operatio hominis ex ratione sua formali et ex natura propria, quae sit dispositio ad gratiam, nisi pro quanto Deus acceptat illam.
Sed quaeritur, si ergo acceptatur ut sit dispositio ad gratiam, ergo cum posita tali dispositione Deus conferat gratiam, videtur quod sit meritum de condigno respectu gratiae, et sic gratia non erit gratia, ut dixi.
Dico, quod non habeo pro inconvenienti ipsam displicentiam, ut sic acceptam a Deo in ordine ad gratiam, esse meritum de condigno respectu illius Et cum dicitur, quod tunc gratia non esset gratia, dico, quod ideo dicitur gratia, quia confertur ex mera liberalitate divina, et nullo modo ex aliqua operatione nostra ex ratione formali illius operationis. Et quod acceptet illam operationem in ordine ad gratiam, etiam hoc est ex mera liberalitate voluntatis divinae, proprie tamen (ut dixi) meritum condigni respicit praemium. Ex his patet, quod dicit Doctor de merito congrui dist. 17. ubi supra, et de hoc vide, quae singulariter exposui in tertio dist. 19.
(e) Habet autem et habitus ille, etc. In ista littera ponuntur aliqua. Primum, quod habitus intellectus causatus ex frequentatis actibus inclinet potentiam ad agendum circa tale objectum, vel quod concurrat active cum tali potentia ad operationem circa tale objectum, habet ab ipso objecto praesente, vel in se, vel in aliquo alio repraesentativo. Et hoc sic debet intelligi, scilicet mediate, non immediate, id est, quod quia objectum una cum tali potentia causat talem cognitionem, dat tali cognitioni, ut sit generativa talis habitus. Nam, quod sit generativa talis habitus, habet ab objecto, quia actus specificantur ab illo, ut patuit supra dist. 3. quaest. 7. Eo modo dico de habitu morali in voluntate, quia a talibus actibus causatur, quia actus specificantur a tali vel tali objecto, ideo causant talem habitum inclinantem potentiam ad agendum circa tale objectum, vel partialiter concurrentem.
Et debes intelligere unum, scilicet quod ad actum praecedentem habitum, duo tantum concurrunt, scilicet potentia et objectum ; ad actum vero sequentem habitum tria concurrunt, videlicet potentia, objectum et habitus inclinando secundum quartam viam, vel partialiter agendo, quod magis videtur secundum tertiam viam. Secundum, habitus supernaturalis, puta fides infusa, quod inclinet potentiam circa tale objectum, puta ad actum credendi, vel quod partialiter concurrat ad quod actum credendi habet ab objecto. Et similiter habitus spei in voluntate infusus, qui inclinat ad summum bonum tanquam summe commodum, ut patet a Doctore in tertio dist. 26. quod inclinet voluntatem ad desiderandum tale bonum, vel quod partialiter concurrunt habet a summo bono. Similiter charitas, quod inclinet voluntatem primo ad dilectionem Dei, et secundo ad dilectionem proximi propter Deum, ut patet a Doctore in 3. dist. 28. vel quod partialiter concurrat habet simpliciter ab objecto, scilicet ab ipso Deo.
Si dicatur, quomodo isti habitus ha-, bent ista ab objecto, cum ipse Deus vel Deitas sub ratione Deitatis nihil causet ad extra? quia tunc necessario causaret, et tamen Deus sub ratione Deitatis est objectum charitatis, fidei et spei, ut patet a Doctore in tertio.
Dico, quod sufficit quod habeant ista a voluntate divina supplente vicem talis objecti, de qua suppletione patuit supra q. I. prologi. Caetera patent.