PRAEFATIO. De suscepti operis consilio et argumento.
CAPUT V. De generali consuetudine hostium victas civitates evertentium, quid Caesar senserit.
CAPUT VI. Quod nec Romani quidem ita ullas ceperint civitates, ut in templis earum parcerent victis.
CAPUT VIII. De commodis atque incommodis, quae bonis ac malis plerumque communia sunt.
CAPUT IX. De causis correptionum, propter quas et boni et mali pariter flagellantur.
CAPUT X. Quod sanctis in amissione rerum temporalium nihil pereat.
CAPUT XI. De fine temporalis vitae, sive longioris, sive brevioris.
CAPUT XII. De sepultura humanorum corporum, quae Christianis etiamsi fuerit negata, nil adimit.
CAPUT XIII. Quae sit ratio sanctorum corpora sepeliendi.
CAPUT XIV. De captivitate sanctorum, quibus nunquam divina solatia defuerunt.
CAPUT XVII. De morte voluntaria ob metum poenae sive dedecoris.
CAPUT XVIII. De aliena violentiarum libidine, quam in oppresso corpore meus invita perpetitur.
CAPUT XIX. De Lucretia, quae se ob illatum sibi stuprum peremit.
CAPUT XXI. De interfectionibus hominum, quae ab homicidii crimine excipiuntur.
CAPUT XXII. Quod nunquam possit mors voluntaria ad magnitudinem animi pertinere.
CAPUT XXIII. Quale exemplum sit Catonis, qui se, victoriam Caesaris non ferens, interemit.
CAPUT XXV. Quod peccatum non per peccatum debeat declinari.
CAPUT XXVII. An propter declinationem peccati mors spontanea appetenda sit.
CAPUT XXVIII. Quo judicio Dei in corpora continentium libido hostilis peccare permissa sit.
CAPUT XXX. Quam pudendis prosperitatibus affluere velint qui de christianis temporibus conqueruntur.
CAPUT XXXI. Quibus vitiorum gradibus aucta sit in Romanis cupido regnandi.
CAPUT XXXII. De scenicorum institutione ludorum.
CAPUT XXXIII. De vitiis Romanorum, quos patriae non correxit eversio.
CAPUT XXXIV. De clementia Dei, quae Urbis excidium temperavit.
CAPUT XXXV. De latentibus inter impios Ecclesiae filiis, et de falsis intra Ecclesiam christianis.
CAPUT XXXVI. De quibus causis sequenti disputatione sit disserendum.
CAPUT PRIMUM. De modo, qui necessitati disputationis adhibendus est.
CAPUT II. De his quae primo volumine expedita sunt.
CAPUT V. De obscenitalibus, quibus Mater deûm a cultoribus suis honorabatur.
CAPUT VI. Deos Paganorum nunquam bene vivendi sanxisse doctrinam.
CAPUT X. Qua nocendi arte daemones velint vel falsa de se crimina, vel vera narrari.
CAPUT XV. Quod Romani quosdam sibi deos non ratione, sed adulatione instituerint.
CAPUT XIX. De corruptione Romanae reipublicae, priusquam cultum deorum Christus auferret.
CAPUT XXI. Quae sententia fuerit Ciceronis de Romana republica.
CAPUT XXII. Quod diis Romanorum nulla unquam cura fuerit, ne malis moribus respublica deperiret.
CAPUT XXIV. De Syllanis actibus, quorum se daemones ostentaverunt adjutores.
CAPUT XXVIII. De Christianae religionis salubritate.
CAPUT XXIX. De abjiciendo cultu deorum cohortatio ad Romanos.
CAPUT III. Non potuisse offendi deos Paridis adulteterio, quod inter ipsos traditur frequentatum.
CAPUT IV. De sententia Varronis, qua utile esse dixit ut se homines diis genitos mentiantur.
CAPUT V. Non probari quod dii adulterium Paridis punierint, quod in Romuli matre non ulti sunt.
CAPUT VI. De parricidio Romuli, quod dii non vindicarunt.
CAPUT VII. De eversione Ilii, quod dux Marii Fimbria excidit.
CAPUT VIII. An debuerit diis Iliacis Roma committi.
CAPUT IX. An illam pacem, quae sub Numae regno fuit, deos praestitisse credendum sit.
CAPUT XIII. Quo Jure, quo foedere Romani obtinuerint prima conjugia.
CAPUT XV. Qualis Romanorum regum vita atque exitus fuerit.
CAPUT XIX. De afflictione belli Punici secundi, qua vires partis utriusque consumptae sunt.
CAPUT XXIV. De discordia civili, quam Gracchiae seditiones excitaverunt.
CAPUT XXV. De aede Concordiae ex senatusconsulto in loco seditionum et caedium condita.
CAPUT XXVI. De diversis generibus belli, quae post conditam aedem Concordiae sunt secuta.
CAPUT XXVII. De bello civili Mariano atque Syllano.
CAPUT XXVIII. Qualis fuerit Syllana victoria vindex Marianae crudelitatis.
CAPUT XXX. De connexione bellorum, quae adventum Christi plurima et gravissima praecesserunt.
CAPUT PRIMUM. De his quae primo volumine disputata sunt.
CAPUT II. De his quae libro secundo et tertio continentur.
CAPUT IV. Quam similia sint latrociniis regna absque justitia.
CAPUT V. De fugitivis gladiatoribus, quorum potentia similis fuerit regiae dignitatis.
CAPUT VI. De cupiditate Nini regis, qui, ut latius dominaretur, primus intulit bella finitimis.
CAPUT X. Quas opiniones secuti sint, qui diversos deos diversis mundi partibus praefecerunt.
CAPUT XI. De multis diis, quos doctores Paganorum unum eumdemque Jovem esse defendunt.
CAPUT XII. De opinione eorum qui Deum animam mundi, et mundum corpus Dei esse putaverunt.
CAPUT XIII. De his qui sola rationalia animantia partes esse unius Dei asserunt.
CAPUT XV. An congruat bonis latius velle regnare.
CAPUT XVII. An, si Jovis summa potestas est, etiam Victoria dea debuerit aestimari.
CAPUT XVIII. Felicitatem et Fortunam qui deas putant, qua ratione secernunt .
CAPUT XIX. De Fortuna muliebri.
CAPUT XXI. Quod dona non intelligentes Dei, Virtute saltem et Felicitate debuerint esse contenti.
CAPUT XXII. De scientia colendorum deorum, quam a se Varro gloriatur collatam esse Romanis.
CAPUT XXIV. Qua ratione defendant Pagani, quod inter deos colant ipsa dona divina.
CAPUT XXVI. De ludis scenicis, quos sibi dii celebrari a suis cultoribus exegerunt.
CAPUT XXVII. De tribus generibus deorum, de quibus Scaevola pontifex disputavit.
CAPUT XXVIII. An ad obtinendum dilatandumque regnum profuerit Romanis cultus deorum.
CAPUT XXIX. De falsitate auspicii, quo Romani regni fortitudo et stabilitas visa est indicari.
CAPUT XXX. Qualia de diis Gentium etiam cultores eorum se sentire fateantur.
CAPUT XXXIII. Quod judicio et potestate Dei veri omnium regum atque regnorum ordinata sint tempora.
CAPUT II. De geminorum simili dissimilique valetudine.
CAPUT III. De argumento quod ex rota figuli Nigidius mathematicus assumpsit in quaestione geminorum.
CAPUT IV. De Esau et Jacob geminis, multum inter se morum et actionum qualitate disparibus.
CAPUT V. Quibus modis convincantur mathematici vanam scientiam profiteri.
CAPUT VI. De geminis disparis sexus.
CAPUT VII. De electione diei quo uxor ducitur, quove in agro aliquid plantatur aut seritur.
CAPUT IX. De praescientia Dei et libera hominis voluntate, contra Ciceronis definitionem.
CAPUT X. An voluntatibus hominum aliqua dominetur necessitas.
CAPUT XI. De universali providentia Dei, cujus legibus omnia continentur.
CAPUT XIV. De resecando amore laudis humanae, quoniam justorum gloria omnis in Deo sit.
CAPUT XV. De mercede temporali, quam Deus reddidit bonis moribus Romanorum.
CAPUT XVII. Quo fructu Romani bella gesserint, et quantum his quos vicere, contulerint.
CAPUT XIX. Quo inter se differant cupiditas gloriae, et cupiditas dominationis.
CAPUT XX. Tam turpiter servire virtutes humanae gloriae, quam corporis voluptati.
CAPUT XXII. Tempora exitusque bellorum ex Dei pendere judicio.
CAPUT XXIV. Quae sit christianorum imperatorum, et quam vera felicitas.
CAPUT XXV. De prosperitatibus, quas Constantino imperatori christiano Deus contulit.
CAPUT XXVI. De fide et pietate Theodosii Augusti.
CAPUT PRIMUM. De his qui dicunt deos a se non propter praesentem vitam coli, sed propter aeternam.
CAPUT VI. De theologia mythica, id est fabulosa, et de civili, contra Varronem.
CAPUT VII. De fabulosae et civilis theologiae similitudine atque concordia.
CAPUT IX. De officiis singulorum deorum.
CAPUT X. De libertate Senecae, qui vehementius civilem theologiam reprehendit, quam Varro fabulosam.
CAPUT XI. Quid de Judaeis Seneca senserit.
CAPUT II. Qui sint dii selecti, et an ab officiis viliorum deorum habeantur excepti.
CAPUT V. De Paganorum secretiore doctrina physicisque rationibus.
CAPUT VII. An rationabile fuerit, Janum et Terminum in duo numina separari.
CAPUT IX. De Jovis potestate, atque ejusdem cum Jano comparatione.
CAPUT X. An Jani et Jovis recta discretio sit.
CAPUT XI. De cognominibus Jovis, quae non ad multos deos, sed ad unum eumdemque referuntur.
CAPUT XII. Quod Jupiter etiam Pecunia nuncupetur.
CAPUT XIII. Quod dum exponitur quid Saturnus, quidve sit Genius, uterque unus Jupiter esse doceatur.
CAPUT XIV. De Mercurii et Martis officiis.
CAPUT XV. De stellis quibusdam, quas Pagani deorum suorum nominibus nuncuparunt.
CAPUT XVI. De Apolline et Diana caeterisque selectis diis, quos partes mundi esse voluerunt.
CAPUT XVII. Quod etiam ipse Varro opiniones suas de diis pronuntiarit ambiguas.
CAPUT XVIII. Quae credibilior causa sit, qua error Paganitatis inoleverit.
CAPUT XIX. De interpretationibus, quibus colendi Saturni ratio concinnatur .
CAPUT XX. De sacris Cereris Eleusinae.
CAPUT XXI. De turpitudine sacrorum, quae Libero celebrabantur.
CAPUT XXII. De Neptuno, et Salacia, ac Venilia.
CAPUT XXV. Quam interpretationem de abscisione Atidis Graecorum sapientium doctrina repererit.
CAPUT XXVI. De turpitudine sacrorum Matris magnae.
CAPUT XXVIII. Quod doctrina Varronis de theologia in nulla sibi parte concordet.
CAPUT XXXI. Quibus proprie beneficiis Dei, excepta generali largitate, sectatores veritatis utantur.
CAPUT XXXV. De hydromantia, per quam Numa, visis quibusdam daemonum imaginibus, ludificabatur.
CAPUT II. De duobus philosophorum generibus, id est, Italico et Ionico, eorumque auctoribus.
CAPUT III. De Socratica disciplina.
CAPUT VI. De Platonicorum sensu in ea parte philosophiae, quae physica nominatur.
CAPUT VIII. Quod etiam in morali philosophia Platonici obtineant principatum.
CAPUT IX. De ea philosophia quae ad veritatem fidei christianae propius accessit.
CAPUT X. Quae sit inter philosophicas artes religiosi excellentia christiani.
CAPUT XI. Unde Plato eam intelligentiam potuerit acquirere, qua christianae scientiae propinquavit.
CAPUT XIII. De sententia Platonis, qua definivit deos non esse nisi bonos amicosque virtutum.
CAPUT XVI. Quid de moribus atque actionibus daemonum Apuleius Platonicus senserit.
CAPUT XVII. An dignum sit eos spiritus ab homine coli, a quorum vitiis eum oporteat liberari.
CAPUT XIX. De impietate artis magicae, quae patrocinio nititur spirituum malignorum.
CAPUT XX. An credendum sit quod dii boni libentius daemonibus quam hominibus misceantur.
CAPUT XXII. De abjiciendo cultu daemonum, contra Apuleium.
CAPUT XXV. De his quae sanctis Angelis et hominibus possunt esse communia.
CAPUT XXVI. Quod omnis religio Paganorum circa homines mortuos fuerit impleta.
CAPUT XXVII. De modo honoris, quem Christiani martyribus impendunt.
CAPUT IV. De perturbationibus quae animo accidunt, quae sit Peripateticorum Stoicorumque sententia.
CAPUT IX. An amicitia coelestium deorum per intercessionem daemonum possit homini provideri.
CAPUT XI. De opinione Platonicorum, qua putant animas hominum daemones esse post corpora.
CAPUT XII. De ternis contrariis, quibus secundum Platonicos daemonum et hominum natura distinguitur.
CAPUT XIV. An homines, cum sint mortales, possint vera beatitudine esse felices.
CAPUT XV. De Mediatore Dei et hominum, homine Christo Jesu.
CAPUT XX. De qualitate scientiae, quae daemones superbos facit.
CAPUT XXI. Ad quem modum Dominus voluerit daemonibus innotescere.
CAPUT XXII. Quid intersit inter scientiam sanctorum Angelorum, et scientiam daemonum.
CAPUT II. De superna illuminatione quid Plotinus Platonicus senserit.
CAPUT IV. Quod uni vero Deo sacrificium debeatur.
CAPUT VI. De vero perfectoque sacrificio.
CAPUT X. De theurgia, quae falsam purgationem animis daemonum invocatione promittit.
CAPUT XIII. De miraculis quae per sanctorum Angelorum ministerium Deus verus operatur.
CAPUT XV. De ministerio sanctorum Angelorum, quo providentiae Dei serviunt.
CAPUT XX. De summo veroque sacrificio, quod ipse Dei et hominum Mediator effectus est.
CAPUT XXII. Unde sit sanctis adversum daemones potestas, et unde cordis vera purgatio.
CAPUT XXIII. De principiis, in quibus Platonici purgationem animae esse profitentur.
CAPUT XXIV. De uno veroque principio, quod solum naturam humanam purgat et renovat.
CAPUT XXVI. De inconstantia Porphyrii inter confessionem veri Dei et cultum daemonum fluctuantis.
CAPUT XXVII. De impietate Porphyrii, qua etiam Apuleii transcendit errorem.
CAPUT XXX. Quanta Platonici dogmatis Porphyrius refutaverit, et dissentiendo correxerit.
CAPUT XXXI. Contra argumentum Platonicorum, quo animam humanam Deo asserunt esse coaeternam.
CAPUT III. De auctoritate canonicae Scripturae, divino Spiritu conditae.
CAPUT VI. Creationis mundi et temporum unum esse principium, nec aliud alio praeveniri.
CAPUT IX. De Angelorum conditione quid secundum divina testimonia sentiendum sit.
CAPUT XV. Quid sentiendum sit de eo quod scriptum est, Ab initio diabolus peccat.
CAPUT XIX. Quid sentiendum videatur de eo quod scriptum est, Divisit Deus inter lucem et tenebras.
CAPUT XXIII. De errore, in quo Origenis doctrina inculpatur.
CAPUT XXIV. De Trinitate divina, quae per omnia opera sua significationis suae sparsit indicia.
CAPUT XXV. De tripartita totius philosophiae disciplina.
CAPUT XXVII. De essentia et scientia, et utriusque amore.
CAPUT XXX. De senarii numeri perfectione, qui primus partium suarum quantitate completur.
CAPUT XXXI. De die septimo, in quo plenitudo et requies commendatur.
CAPUT XXXII. De opinione eorum qui Angelorum creationem anteriorem volunt esse, quam mundi.
CAPUT PRIMUM. De una bonorum malorumque angelorum natura.
CAPUT V. Quod in omni naturae specie ac modo laudabilis sit Creator.
CAPUT. VII. Causam efficientem malae voluntatis non esse quaerendam.
CAPUT VIII. De amore perverso, quo voluntas ab incommutabili bono ad commutabile bonum deficit.
CAPUT X. De falsitate ejus historiae, quae multa millia annorum praeteritis temporibus adscribat.
CAPUT XII. Quid respondendum sit his, qui primam conditionem hominis tardam esse causantur.
CAPUT XVI. Quomodo intelligenda sit promissa homini a Deo vita aeterna ante tempora aeterna.
CAPUT XVIII. Contra eos qui dicunt, ea quae infinita sunt nec Dei posse scientia comprehendi.
CAPUT XIX. De saeculis saeculorum.
CAPUT XXI. De conditione unius primi hominis, atque in eo generis humani.
CAPUT XXIII. De natura humanae animae creatae ad imaginem Dei.
CAPUT XXIV. An ullius vel minimae creaturae possint dici Angeli creatores.
CAPUT XXV. Omnem naturam et omnem speciem universae creaturae nonnisi opere Dei formari.
LIBER DECIMUS TERTIUS. In quo docetur, mortem in hominibus esse poenalem, ortamque ex Adami peccato.
CAPUT PRIMUM. De lapsu primi hominis, per quem est contracta mortalitas.
CAPUT VI. De generalis mortis malo, quo animae et corporis societas separatur.
CAPUT VII. De morte, quam non regenerati pro Christi confessione suscipiunt.
CAPUT VIII. Quod in sanctis primae mortis pro veritate susceptio, secundae sit mortis absolutio.
CAPUT IX. Tempus mortis, quo vitae sensus aufertur, in morientibus, an in mortuis esse dicendum sit.
CAPUT X. De vita mortalium, quae mors potius quam vita dicenda est.
CAPUT XI. An quisquam simul et vivens esse possit, et mortuus.
CAPUT XII. Quam mortem primis hominibus Deus, si mandatum ejus transgrederentur, fuerit comminatus.
CAPUT XIII. Praevaricatio primorum hominum, quam primam senserit poenam.
CAPUT XIV. Qualis homo sit factus a Deo, et in quam sortem deciderit suae voluntatis arbitrio.
CAPUT XVII. Contra eos qui asserunt, terrena corpora incorruptibilia fieri et aeterna non posse.
CAPUT II. De vita carnali, quae non ex corporis tantum, sed etiam ex animi sit intelligenda vitiis.
CAPUT IV. Quid sit secundum hominem, quidve secundum Deum vivere.
CAPUT VII. Amorem et dilectionem indifferenter et in bono et in malo apud sacras Litteras inveniri.
CAPUT IX. De perturbationibus animi, quarum affectus rectos habet vita justorum.
CAPUT XII. De qualitate primi peccati per hominem admissi.
CAPUT XIII. Quod in praevaricatione Adae ad opus malum voluntas praecessit mala.
CAPUT XIV. De superbia transgressionis, quae ipsa fuit transgressione deterior.
CAPUT XV. De justitia retributionis, quam primi homines pro sua inobedientia receperunt.
CAPUT XVII. De nuditate primorum hominum, quam post peccatum turpem pudendamque viderunt.
CAPUT XVIII. De pudore concubitus, non solum vulgari, sed etiam conjugali.
CAPUT XX. De vanissima turpitudine Cynicorum.
CAPUT XXII. De copula conjugali a Deo primitus instituta, atque benedicta.
CAPUT XXV. De vera beatitudire, quam temporalis vita non obtinet.
CAPUT XXVIII. De qualitate duarum civitatum, terrenae atque coelestis.
CAPUT PRIMUM. De duobus ordinibus generationis humanae in diversos fines ab initio procurrentis.
CAPUT II. De filiis carnis, et filiis promissionis.
CAPUT III. De sterilitate Sarrae, quam Dei gratia fecundavit.
CAPUT IV. De terrenae civitatis vel concertatione, vel pace.
CAPUT VII. De causa et pertinacia sceleris Cain, quem a facinore concepto nec Dei sermo revocavit.
CAPUT VIII. Quae ratio fuerit, ut Cain inter principia generis humani conderet civitatem.
CAPUT IX. De longa vita hominum, quae fuit ante diluvium, et de ampliore humanorum corporum forma.
CAPUT X. De differentia qua inter hebraeos et nostros codices videntur annorum numeri dissonare.
CAPUT XI. De annis Mathusalem, cujus aetas quatuordecim annis diluvium videtur excedere.
CAPUT XVII. De duobus ex uno genitore procreatis patribus atque principibus.
CAPUT XIX. De significatione quae in Enoch translatione monstratur.
CAPUT XXV. De ira Dei, quae incommutabilem tranquillitatem nulla inflammatione perturbat.
CAPUT XXVI. Quod arca quam Noe jussus est facere, in omnibus Christum Ecclesiamque significet
CAPUT II. Quid in filiis Noe prophetice fuerit praefiguratum.
CAPUT III. De generationibus trium filiorum Noe.
CAPUT IV. De diversitate linguarum, principioque Babylonis.
CAPUT V. De descensione Domini ad confundendam linguam aedificantium turrem.
CAPUT VI. Qualis intelligenda sit esse locutio, qua Deus Angelis loquitur.
CAPUT VIII. An ex propagine Adam vel filiorum Noe quaedam genera hominum monstrosa prodierint.
CAPUT X. De generatione Sem, in cujus progenie tendens ad Abraham civitatis Dei ordo dirigitur.
CAPUT XII. De articulo temporis in Abraham, a quo sanctae successionis novus ordo contexitur.
CAPUT XIV. De annis Tharae, qui in Charra vitae suae tempus implevit.
CAPUT XV. De tempore profectionis Abrahae, qua secundum praeceptum Dei exiit de Charra.
CAPUT XVI. De ordine et qualitate promissionum Dei, quae ad Abraham factae sunt.
CAPUT XVIII. De iterato alloquio Dei ad Abraham, quo ei et semini ejus Chanaan terra promittitur.
CAPUT XX. De secessione Lot et Abrahae, quae illis salva charitate complacuit.
CAPUT XXV. De Agar ancilla Sarrae. quam eadem Sarra Abrahae voluit esse concubinam.
CAPUT XXXI. De Isaac secundum promissionem nato, cui nomen ex risu utriusque parentis est inditum.
CAPUT XXXIII. De Rebecca nepte Nachor, quam Isaac accepit uxorem.
CAPUT XXXIV. Quid intelligendum sit in eo quod Abraham post mortem Sarrae accepit uxorem Cethuram.
CAPUT XXXV. De geminis adhuc in utero Rebeccae matris inclusis quid indicaverit divina responsio.
CAPUT XXXVII. De his quae in Esau et Jacob mystice praefigurabantur.
CAPUT XXXIX. Quae ratio fuerit ut Jacob etiam Israel cognominaretur.
CAPUT XLI. De benedictione, quam Jacob in Judam filium suum promisit.
CAPUT XLII. De filiis Joseph, quos Jacob prophetica manuum suarum transmutatione benedixit.
CAPUT PRIMUM. De temporibus Prophetarum.
CAPUT XIV. De studio David in dispositione mysterioque Psalmorum.
CAPUT XIX. De Psalmo sexagesimo octavo, in quo Judaeorum pertinax infidelitas declaratur.
CAPUT XXI. De regibus post Salomonem, sive in Juda, sive in Israel.
CAPUT PRIMUM. De his quae usque ad tempora Salvatoris decem et septem voluminibus disputata sunt.
CAPUT IV. De temporibus Jacob et filii ejus Joseph.
CAPUT V. De Api rege Argivorum, quem Aegyptii Serapim nominatum divino honore coluerunt.
CAPUT VI. Quo regnante apud Argivos, quove apud Assyrios, Jacob in Aegypto sit mortuus.
CAPUT VII. Quorum regum tempore Joseph in Aegypto defunctus sit.
CAPUT IX. Quando Atheniensium civitas sit condita, et quam causam nominis ejus Varro perhibeat.
CAPUT X. Quid Varro tradat de nuncupatione Areopagi, et de diluvio Deucalionis.
CAPUT XIV. De theologicis poetis.
CAPUT XVII. De incredibilibus commutationibus hominum quid Varro tradiderit.
CAPUT XIX. Quod eo tempore Aeneas in Italiam venerit, quo Labdon Judex praesidebat Hebraeis.
CAPUT XX. De successione ordinis regii apud Israelitas post Juidcium tempora.
CAPUT XXI. De regibus Latii, quorum primus Aeneas, et duodecimus Aventinus dii facti sunt.
CAPUT XXVIII. De his quae ad Evangelium Christi pertinent, quid Osee et Amos prophetaverint.
CAPUT XXIX. Quae ab Isaia de Christo et Ecclesia sint praedicta.
CAPUT XXX. Quae Michaeas, et Jonas et Joel novo Testamento congruentia prophetaverint.
CAPUT XXXI. Quae in Abdia, in Naum, et Ambacu de salute mundi in Christo praenuntiata reperiantur.
CAPUT XXXII. De prophetia quae in Oratione Ambacu et Cantico continetur.
CAPUT XXXIV. De prophetia Danielis et Ezechielis, quae in Christum Ecclesiamque concordat.
CAPUT XXXV. De trium prophetarum vaticinio, id est, Aggaei, Zachariae et Malachiae.
CAPUT XXXVI. De Esdra et libris Machabaeorum.
CAPUT XXXVII. Quod prophetica auctoritas omni origine gentilis philosophiae inveniatur antiquior.
CAPUT XXXIX. De hebraicis litteris, quae nunquam in suae linguae proprietate non fuerint.
CAPUT LI. Quod etiam per haereticorum dissensiones fides catholica roboretur.
CAPUT LIII. De tempore novissimae persecutionis occulto.
CAPUT V. De sociali vita, quae cum maxime expetenda sit, multis offensionibus saepe subvertitur.
CAPUT VI. De errore humanorum judiciorum, cum veritas latet.
CAPUT X. Quis fructus sanctis de superata hujus vitae tentatione paratus sit .
CAPUT IX. De beatitudine pacis aeternae, in qua sanctis finis est, id est vera perfectio.
CAPUT XVI. De aequo jure dominandi
CAPUT XVII. Unde coelestis societas cum terrena civitate pacem habeat, et unde discordiam.
CAPUT XVIII. Quam diversa sit Academiae novae ambiguitas a constantia fidei christianae.
CAPUT XIX. De habitu et moribus populi christiani.
CAPUT XX. Quod cives sanctorum in vitae hujus tempore spe beati sint.
CAPUT XXII. An verus sit Deus, cui Christiani serviunt, cui soli debeat sacrificari.
CAPUT XXIII. Quae Porphyrius dicat oraculis deorum responsa esse de Christo.
CAPUT XXV. Quod non possint ibi verae esse virtutes, ubi non est vera religio.
CAPUT XXVIII. In quem finem venturus sit exitus impiorum.
CAPUT V. Quibus sententiis Domini Salvatoris divinum judicium futurum in fine saeculi declaretur.
CAPUT VI. Quae sit prima resurrectio, quae secunda.
CAPUT VIII. De alligatione et solutione diaboli.
CAPUT XIII. An tempus persecutionis Antichristi mille annis annumerandum sit .
CAPUT XV. Qui sint mortui, quos ad judicium exhibuit mare, vel quos mors et inferi reddiderunt.
CAPUT XVI. De coelo novo, et terra nova.
CAPUT XVII. De Ecclesiae glorificatione sine fine post finem .
CAPUT XVIII. Quid apostolus Petrus de novissimo Dei judicio praedicarit.
CAPUT XX. Quid idem apostolus in prima ad eosdem Epistola de resurrectione mortuorum docuerit.
CAPUT XXI. Quid Isaias propheta de mortuorum resurrectione et de retributione judicii sit locutus.
CAPUT XXII. Qualis futura sit egressio sanctorum ad videndas poenas malorum.
CAPUT XIV. In Psalmis Davidicis quae de fine saeculi hujus et novissimo Dei judicio prophetentur.
CAPUT XXVII. De separatione bonorum et malorum, per quam novissimi judicii discretio declaratur.
CAPUT II. An possint corpora in ustione ignis esse perpetua.
CAPUT III. An consequens sit ut corporeum dolorem sequatur carnis interitus.
CAPUT V. Quanta sint quorum ratio nequeat agnosci , et tamen eadem vera esse non sit ambiguum.
CAPUT VII. Quod in rebus miris summa credendi ratio sit omnipotentia Creatoris.
CAPUT IX. De gehenna, et aeternarum qualitate poenarum.
CAPUT XIV. De poenis temporalibus istius vitae, quibus subjecta est humana conditio.
CAPUT XVI. Sub quibus gratiae legibus omnes regeneratorum habeantur aetates.
CAPUT XVII. De his qui putant nullorum hominum poenas in aeternum esse mansuras.
CAPUT PRIMUM. De conditione Angelorum et hominum.
CAPUT II. De aeterna Dei et incommutabili voluntate.
CAPUT III. De promissione aeternae beatitudinis sanctorum et perpetuis suppliciis impiorum.
CAPUT V. De resurrectione carnis, quam quidam mundo credente non credunt.
CAPUT VII. Quod ut mundus in Christum crederet, virtutis fuerit divinae, non persuasionis humanae.
CAPUT XII. Contra calumnias infidelium, quibus Christianos de credita carnis resurrectione irrident.
CAPUT XIII. An abortivi non pertineant ad resurrectionem, si pertinent ad numerum mortuorum.
CAPUT XV. An ad Dominici corporis modum omnium mortuorum resurrectura sint corpora.
CAPUT XVI. Qualis intelligenda sit sanctorum conformatio ad imaginem Filii Dei.
CAPUT XVII. An in suo sexu resuscitanda atque mansura sint corpora feminarum.
CAPUT XXI. De novitate corporis spiritualis, in quam sanctorum caro mutabitur.
CAPUT XXIV. De bonis quibus etiam hanc vitam damnationi obnoxiam Creator implevit.
CAPUT XXIX. De qualitate visionis, qua in futuro saeculo sancti Deum videbunt.
CAPUT XXX. De aeterna felicitate civitatis Dei, sabbatoque perpetuo.
Chapter 30.—That in the Books of the Old Testament, Where It is Said that God Shall Judge the World, the Person of Christ is Not Explicitly Indicated, But It Plainly Appears from Some Passages in Which the Lord God Speaks that Christ is Meant.
There are many other passages of Scripture bearing on the last judgment of God,—so many, indeed, that to cite them all would swell this book to an unpardonable size. Suffice it to have proved that both Old and New Testament enounce the judgment. But in the Old it is not so definitely declared as in the New that the judgment shall be administered by Christ, that is, that Christ shall descend from heaven as the Judge; for when it is therein stated by the Lord God or His prophet that the Lord God shall come, we do not necessarily understand this of Christ. For both the Father, and the Son, and the Holy Ghost are the Lord God. We must not, however, leave this without proof. And therefore we must first show how Jesus Christ speaks in the prophetical books under the title of the Lord God, while yet there can be no doubt that it is Jesus Christ who speaks; so that in other passages where this is not at once apparent, and where nevertheless it is said that the Lord God will come to that last judgment, we may understand that Jesus Christ is meant. There is a passage in the prophet Isaiah which illustrates what I mean. For God says by the prophet, “Hear me, Jacob and Israel, whom I call. I am the first, and I am for ever: and my hand has founded the earth, and my right hand has established the heaven. I will call them, and they shall stand together, and be gathered, and hear. Who has declared to them these things? In love of thee I have done thy pleasure upon Babylon, that I might take away the seed of the Chaldeans. I have spoken, and I have called: I have brought him, and have made his way prosperous. Come ye near unto me, and hear this. I have not spoken in secret from the beginning; when they were made, there was I. And now the Lord God and His Spirit hath sent me.”1450 Isa. xlviii. 12-16. It was Himself who was speaking as the Lord God; and yet we should not have understood that it was Jesus Christ had He not added, “And now the Lord God and His Spirit hath sent me.” For He said this with reference to the form of a servant, speaking of a future event as if it were past, as in the same prophet we read, “He was led as a sheep to the slaughter,”1451 Isa. liii. 7. not “He shall be led;” but the past tense is used to express the future. And prophecy constantly speaks in this way.
There is also another passage in Zechariah which plainly declares that the Almighty sent the Almighty; and of what persons can this be understood but of God the Father and God the Son? For it is written, “Thus saith the Lord Almighty, After the glory hath He sent me unto the nations which spoiled you; for he that toucheth you toucheth the apple of His eye. Behold, I will bring mine hand upon them, and they shall be a spoil to their servants: and ye shall know that the Lord Almighty hath sent me.”1452 Zech. ii. 8, 9. Observe, the Lord Almighty saith that the Lord Almighty sent Him. Who can presume to understand these words of any other than Christ, who is speaking to the lost sheep of the house of Israel? For He says in the Gospel, “I am not sent save to the lost sheep of the house of Israel,”1453 Matt. xv. 24. which He here compared to the pupil of God’s eye, to signify the profoundest love. And to this class of sheep the apostles themselves belonged. But after the glory, to wit, of His resurrection,—for before it happened the evangelist said that “Jesus was not yet glorified,”1454 John vii. 39.—He was sent unto the nations in the persons of His apostles; and thus the saying of the psalm was fulfilled, “Thou wilt deliver me from the contradictions of the people; Thou wilt set me as the head of the nations,”1455 Ps. xviii. 43. so that those who had spoiled the Israelites, and whom the Israelites had served when they were subdued by them, were not themselves to be spoiled in the same fashion, but were in their own persons to become the spoil of the Israelites. For this had been promised to the apostles when the Lord said, “I will make you fishers of men.”1456 Matt. iv. 19. And to one of them He says, “From henceforth thou shalt catch men.”1457 Luke v. 10. They were then to become a spoil, but in a good sense, as those who are snatched from that strong one when he is bound by a stronger.1458 Matt. xii. 29.
In like manner the Lord, speaking by the same prophet, says, “And it shall come to pass in that day, that I will seek to destroy all the nations that come against Jerusalem. And I will pour upon the house of David, and upon the inhabitants of Jerusalem, the spirit of grace and mercy; and they shall look upon me because they have insulted me, and they shall mourn for Him as for one very dear, and shall be in bitterness as for an only-begotten.”1459 Zech. xii. 9, 10. To whom but to God does it belong to destroy all the nations that are hostile to the holy city Jerusalem, which “come against it,” that is, are opposed to it, or, as some translate, “come upon it,” as if putting it down under them; or to pour out upon the house of David and the inhabitants of Jerusalem the spirit of grace and mercy? This belongs doubtless to God, and it is to God the prophet ascribes the words; and yet Christ shows that He is the God who does these so great and divine things, when He goes on to say, “And they shall look upon me because they have insulted me, and they shall mourn for Him as if for one very dear (or beloved), and shall be in bitterness for Him as for an only-begotten.” For in that day the Jews—those of them, at least, who shall receive the spirit of grace and mercy—when they see Him coming in His majesty, and recognize that it is He whom they, in the person of their parents, insulted when He came before in His humiliation, shall repent of insulting Him in His passion: and their parents themselves, who were the perpetrators of this huge impiety, shall see Him when they rise; but this will be only for their punishment, and not for their correction. It is not of them we are to understand the words, “And I will pour upon the house of David, and upon the inhabitants of Jerusalem, the spirit of grace and mercy, and they shall look upon me because they have insulted me;” but we are to understand the words of their descendants, who shall at that time believe through Elias. But as we say to the Jews, You killed Christ, although it was their parents who did so, so these persons shall grieve that they in some sort did what their progenitors did. Although, therefore, those that receive the spirit of mercy and grace, and believe, shall not be condemned with their impious parents, yet they shall mourn as if they themselves had done what their parents did. Their grief shall arise not so much from guilt as from pious affection. Certainly the words which the Septuagint have translated, “They shall look upon me because they insulted me,” stand in the Hebrew,“They shall look upon me whom they pierced.”1460 So the Vulgate. And by this word the crucifixion of Christ is certainly more plainly indicated. But the Septuagint translators preferred to allude to the insult which was involved in His whole passion. For in point of fact they insulted Him both when He was arrested and when He was bound, when He was judged, when He was mocked by the robe they put on Him and the homage they did on bended knee, when He was crowned with thorns and struck with a rod on the head, when He bore His cross, and when at last He hung upon the tree. And therefore we recognize more fully the Lord’s passion when we do not confine ourselves to one interpretation, but combine both, and read both “insulted” and “pierced.”
When, therefore, we read in the prophetical books that God is to come to do judgment at the last, from the mere mention of the judgment, and although there is nothing else to determine the meaning, we must gather that Christ is meant; for though the Father will judge, He will judge by the coming of the Son. For He Himself, by His own manifested presence, “judges no man, but has committed all judgment to the Son;”1461 John v. 22. for as the Son was judged as a man, He shall also judge in human form. For it is none but He of whom God speaks by Isaiah under the name of Jacob and Israel, of whose seed Christ took a body, as it is written, “Jacob is my servant, I will uphold Him; Israel is mine elect, my Spirit has assumed Him: I have put my Spirit upon Him; He shall bring forth judgment to the Gentiles. He shall not cry, nor cease, neither shall His voice be heard without. A bruised reed shall He not break, and the smoking flax shall He not quench: but in truth shall He bring forth judgment. He shall shine and shall not be broken, until He sets judgment in the earth: and the nations shall hope in His name.”1462 Isa. xlii. 1–4. The Hebrew has not “Jacob” and “Israel;” but the Septuagint translators, wishing to show the significance of the expression “my servant,” and that it refers to the form of a servant in which the Most High humbled Himself, inserted the name of that man from whose stock He took the form of a servant. The Holy Spirit was given to Him, and was manifested, as the evangelist testifies, in the form of a dove.1463 John i. 32. He brought forth judgment to the Gentiles, because He predicted what was hidden from them. In His meekness He did not cry, nor did He cease to proclaim the truth. But His voice was not heard, nor is it heard, without, because He is not obeyed by those who are outside of His body. And the Jews themselves, who persecuted Him, He did not break, though as a bruised reed they had lost their integrity, and as smoking flax their light was quenched; for He spared them, having come to be judged and not yet to judge. He brought forth judgment in truth, declaring that they should be punished did they persist in their wickedness. His face shone on the Mount,1464 Matt. xvii. 1, 2. His fame in the world. He is not broken nor overcome, because neither in Himself nor in His Church has persecution prevailed to annihilate Him. And therefore that has not, and shall not, be brought about which His enemies said or say, “When shall He die, and His name perish?”1465 Ps. xli. 5. “until He set judgment in the earth.” Behold, the hidden thing which we were seeking is discovered. For this is the last judgment, which He will set in the earth when He comes from heaven. And it is in Him, too, we already see the concluding expression of the prophecy fulfilled: “In His name shall the nations hope.” And by this fulfillment, which no one can deny, men are encouraged to believe in that which is most impudently denied. For who could have hoped for that which even those who do not yet believe in Christ now see fulfilled among us, and which is so undeniable that they can but gnash their teeth and pine away? Who, I say, could have hoped that the nations would hope in the name of Christ, when He was arrested, bound, scourged, mocked, crucified, when even the disciples themselves had lost the hope which they had begun to have in Him? The hope which was then entertained scarcely by the one thief on the cross, is now cherished by nations everywhere on the earth, who are marked with the sign of the cross on which He died that they may not die eternally.
That the last judgment, then, shall be administered by Jesus Christ in the manner predicted in the sacred writings is denied or doubted by no one, unless by those who, through some incredible animosity or blindness, decline to believe these writings, though already their truth is demonstrated to all the world. And at or in connection with that judgment the following events shall come to pass, as we have learned: Elias the Tishbite shall come; the Jews shall believe; Antichrist shall persecute; Christ shall judge; the dead shall rise; the good and the wicked shall be separated; the world shall be burned and renewed. All these things, we believe, shall come to pass; but how, or in what order, human understanding cannot perfectly teach us, but only the experience of the events themselves. My opinion, however, is, that they will happen in the order in which I have related them.
Two books yet remain to be written by me, in order to complete, by God’s help, what I promised. One of these will explain the punishment of the wicked, the other the happiness of the righteous; and in them I shall be at special pains to refute, by God’s grace, the arguments by which some unhappy creatures seem to themselves to undermine the divine promises and threatenings, and to ridicule as empty words statements which are the most salutary nutriment of faith. But they who are instructed in divine things hold the truth and omnipotence of God to be the strongest arguments in favor of those things which, however incredible they seem to men, are yet contained in the Scriptures, whose truth has already in many ways been proved; for they are sure that God can in no wise lie, and that He can do what is impossible to the unbelieving.
CAPUT XXX. Quod in libris Veteris Testamenti cum Deus legitur judicaturus, non evidenter Christi persona monstretur: sed ex quibusdam testimoniis, ubi Dominus Deus loquitur, appareat non dubie quod ipse sit Christus.
1. Multa alia sunt Scripturarum testimonia divinarum de novissimo judicio Dei; quae si omnia colligam, nimis longum erit. Satis ergo sit, quod et novis et 0705 veteribus Litteris sacris hoc praenuntiatum esse probavimus. Sed veteribus per Christum futurum esse judicium, id est, judicem Christum de coelo esse venturum, non tam, quam novis, evidenter expressum est: propterea quia cum ibi dicit Dominus Deus se esse venturum, vel Dominum Deum dicitur esse venturum, non consequenter intelligitur Christus. Dominus enim Deus et Pater est, et Filius, et Spiritus sanctus: neque hoc tamen intestatum relinquere nos oportet. Primo itaque demonstrandum est, quemadmodum Jesus Christus tanquam Dominus Deus loquatur in propheticis libris, et tamen Jesus Christus evidenter appareat: ut et quando sic non apparet, et tamen ad illud ultimum judicium Dominus Deus dicitur esse venturus, possit Jesus Christus intelligi. Est locus apud Isaiam prophetam, qui hoc quod dico evidenter ostendit. Deus enim per prophetam, Audi me, inquit, Jacob et Israel quem ego voco. Ego sum primus, et ego in sempiternum: et manus mea fundavit terram, et dextera mea firmavit coelum. Vocabo eos, et stabunt simul, et congregabuntur omnes, et audient. Quis eis nuntiavit haec ? Diligens te, feci voluntatem tuam super Babylonem, ut auferrem semen Chaldaeorum Et locutus sum, et ego vocavi: adduxi eum, et prosperam feci viam ejus. Accedite ad me, et audite haec. Non a principio in abscondito locutus sum: quando fiebant, ibi eram. Et nunc Dominus Deus misit me, et Spiritus ejus (Isai. XLVIII, 12-16). Nempe ipse est, qui loquebatur sicut Dominus Deus: nec tamen intelligeretur Jesus Christus, nisi addidisset, Et nunc Dominus Deus misit me, et Spiritus ejus. Hoc enim dixit secundum formam servi, de re futura utens praeteriti temporis verbo: quemadmodum apud eumdem prophetam legitur, Sicut ovis ad immolandum ductus est (Id. LIII, 7, sec. LXX). Non enim ait, Ducetur: sed pro eo quod futurum erat, praeteriti temporis verbum posuit. Et assidue prophetia sic loquitur.
2. Est et alius locus apud Zachariam, qui hoc evidenter ostendit, quod omnipotentem misit omnipotens: quis quem, nisi Deus Pater Deum Filium? Nam ita scriptum est: Haec dicit Dominus omnipotens, Post gloriam misit me super gentes, quae spoliaverunt vos; quia qui tetigerit vos, quasi qui tangit pupillam oculi ejus. Ecce ego inferam manum meam super eos, et erunt spolia his qui servierant eis; et cognoscetis quia Dominus omnipotens misit me (Zach. II, 8 et 9). Ecce dicit Dominus omnipotens, a Domino omnipotente se missum. Quis hic audeat intelligere nisi Christum loquentem, scilicet ovibus quae perierant domus Israel? Ait namque in Evangelio, Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24): quas hic comparavit pupillae oculi Dei, propter excellentissimum dilectionis affectum; ex quo genere ovium etiam ipsi Apostoli fuerunt. Sed post gloriam resurrectionis utique suae, quae antequam 0706 fieret, ait evangelista, Jesus nondum erat glorificatus (Joan. VII, 39); etiam super gentes missus est in Apostolis suis: ac sic impletum est quod in Psalmo legitur, Erues me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium (Psal. XVII, 44): ut qui spoliaverant Israelitas, quibusque Israelitae servierant, quando sunt gentibus subditi, non vicissim eodem modo spoliarentur, sed ipsi spolia fierent Israelitarum. Hoc enim Apostolis promiserat, dicens, Faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Et uni eorum, Ex hoc jam, inquit, homines eris capiens (Luc. V, 10). Spolia ergo fierent sed in bonum, tanquam erepta vasa illi forti, sed fortius alligato (Matth. XII, 29).
3. Item per eumdem prophetam Dominus loquens, Et erit, inquit, in die illa, quaeram auferre omnes gentes quae veniunt contra Jerusalem, et effundam super domum David, et super habitatores Jerusalem Spiritum gratiae et misericordiae; et aspicient ad me, pro eo quod insultaverunt; et plangent super eum planctum quasi super charissimum, et dolebunt dolore quasi super unigenitum (Zach. XII, 9, 10). Numquid nisi Dei est auferre omnes gentes inimicas sanctae civitatis Jerusalem, quae veniunt contra eam, id est, contrariae sunt ei, vel, sicut alii sunt interpretati, veniunt super eam, id est, ut eam sibi subjiciant: aut super domum David effundere, et super habitatores ejusdem civitatis Spiritum gratiae et misericordiae? Hoc utique Dei est, et ex persona Dei dicitur per Prophetam: et tamen hunc Deum haec tam magna et tam divina facientem sese Christus ostendit, adjungendo atque dicendo, Et aspicient ad me, pro eo quod insultaverunt; et plangent super eum planctum quasi super charissimum (sive, dilectum), et dolebunt dolore quasi super unigenitum. Poenitebit quippe in die illa Judaeos, etiam eos qui accepturi sunt Spiritum gratiae et misericordiae, quod in ejus passione insultaverint Christo, cum ad eum adspexerint in sua majestate venientem, eumque esse cognoverint, quem prius humilem in suis parentibus illuserunt: quamvis et ipsi parentes eorum tantae illius impietatis auctores resurgentes videbunt eum, sed puniendi jam, non adhuc corrigendi. Non itaque hoc loco ipsi intelligendi sunt, ubi dictum est, Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem Spiritum gratiae et misericordiae; et aspicient ad me, pro eo quod insultaverunt: sed tamen de illorum stirpe venientes , qui per Eliam illo tempore sunt credituri. Sed sicut dicimus Judaeis, Vos occidistis Christum, quamvis hoc parentes eorum fecerint: sic et isti se dolebunt fecisse quodammodo, quod fecerunt illi, ex quorum stirpe descendunt. Quamvis ergo accepto Spiritu gratiae et misericordiae jam fideles non damnabuntur cum impiis parentibus suis; dolebunt tamen tanquam ipsi fecerint, quod ab illis factum est. Non igitur dolebunt reatu criminis, sed pietatis affectu. Sane ubi dixerunt Septuaginta interpretes, Et aspicient ad me, 0707 pro eo quod insultaverunt; sic interpretatum est ex Hebraeo, Et aspicient ad me, quem confixerunt . Quo quidem verbo evidentius Christus apparet crucifixus. Sed illa insultatio, quam Septuaginta ponere maluerunt, ejus universae non defuit passioni. Nam et detento, et alligato, et adjudicato, et opprobrio ignominiosae vestis induto, et spinis coronato, et calamo in capite percusso, et irridenter fixis genibus adorato , et crucem suam portanti, et in ligno jam pendenti utique insultaverunt. Proinde interpretationem non sequentes unam, sed utramque jungentes, cum et insultaverunt, et confixerunt legimus, plenius veritatem Dominicae passionis agnoscimus.
4. Cum ergo in propheticis litteris ad novissimum judicium faciendum Deus legitur esse venturus, etsi ejus alia distinctio non ponatur; tantummodo propter ipsum judicium Christus debet intelligi: quia etsi Pater, judicabit, per adventum Filii hominis judicabit. Nam ipse per suae praesentiae manifestationem non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22): qui manifestabitur homo judicaturus, sicut homo est judicatus. Quis est enim alius, de quo item Deus loquitur per Isaiam sub nomine Jacob et Israel, de cujus semine corpus accepit? quod ita scriptum est: Jacob puer meus, suscipiam illum: Israel electus meus, assumpsit eum anima mea. Dedi Spiritum meum in illum, judicium gentibus proferet. Non clamabit, neque cessabit, neque audietur foris vox ejus. Calamum quassatum non conteret, et linum fumans non exstinguet; sed in veritate proferet judicium. Refulgebit, et non confringetur, donec ponat in terra judicium; et in nomine ejus gentes sperabunt (Isai. XLII, 1-4, sec. LXX). In hebraeo non legitur Jacob et Israel: sed quod ibi legitur servus meus, nimirum Septuaginta interpretes volentes admonere quatenus id accipiendum sit, quia scilicet propter formam servi dictum est, in qua se Altissimus humillimum praebuit, ipsius hominis nomen ad eum significandum posuerunt, de cujus genere eadem servi forma suscepta est. Datus est in eum Spiritus sanctus, quod et columbae specie, Evangelio teste, monstratum est (Matth. III, 16). Judicium gentibus protulit, quia praenuntiavit futurum, quod gentibus erat occultum. Mansuetudine non clamavit, nec tamen in praedicanda veritate cessavit. Sed non est audita foris vox ejus, nec auditur; quandoquidem ab eis qui foris ab ejus corpore praecisi sunt, non illi obeditur: ipsosque suos persecutores Judaeos, qui calamo quassato perdita integritate, et lino fumanti amisso lumine comparati sunt, non contrivit, nec exstinxit; quia pepercit eis, qui nondum venerat eos judicare, sed ab eis judicari . In veritate sane judicium protulit, praedicens 0708 eis quando puniendi essent, si in sua malignitate persisterent. Refulsit in monte facies ejus (Matth. XVII, 1, 2), in orbe fama ejus: nec confractus, sive contritus est, quia neque in se, neque in Ecclesia sua, ut esse desisteret, persecutoribus cessit. Et ideo non est factum, nec fiet, quod inimici ejus dixerunt, vel dicunt, Quando morietur et peribit nomen ejus (Psal. XL, 6)? Donec ponat in terra judicium. Ecce manifestatum est quod absconditum quaerebamus. Hoc enim est novissimum judicium, quod ponet in terra, cum venerit ipse de coelo. De quo jam videmus impletum, quod hic ultimum positum est: Et in nomine ejus gentes sperabunt. Per hoc certe quod negari non potest, etiam illud credatur quod impudenter negatur. Quis enim speraret, quod etiam hi qui nolunt adhuc credere in Christum, jam nobiscum vident, et quoniam negare non possunt, dentibus suis frendent, et tabescunt? Quis, inquam, speraret gentes in Christi nomine speraturas, quando tenebatur, ligabatur, caedebatur, illudebatur, crucifigebatur; quando et ipsi discipuli spem perdiderant, quam in illo habere jam coeperant? Quod tunc vix unus latro speravit in cruce, nunc sperant gentes longe lateque diffusae; et ne in aeternum moriantur, ipsa in qua ille mortuus est, cruce signantur.
5. Nullus igitur vel negat vel dubitat, per Jesum Christum tale quale istis sacris Litteris praenuntiatur, futurum esse novissimum judicium, nisi qui eisdem Litteris, nescio qua incredibili animositate seu caecitate, non credit, quae jam veritatem suam orbi demonstravere terrarum. In illo itaque judicio vel circa illud judicium has res didicimus esse venturas, Eliam Thesbiten, fidem Judaeorum, Antichristum persecuturum, Christum judicaturum, mortuorum resurrectionem, bonorum malorumque diremptionem, mundi conflagrationem, ejusdemque renovationem. Quae omnia quidem ventura esse credendum est: sed quibus modis, et quo ordine veniant, magis tunc docebit rerum experientia, quam nunc ad perfectum hominum intelligentia valet consequi. Existimo tamen eo quo a me commemorata sunt ordine esse ventura.
6. Duo nobis ad hoc opus pertinentes reliqui sunt libri, ut adjuvante Domino promissa compleamus: quorum unus erit de malorum supplicio, alius de felicitate justorum: in quibus maxime, sicut Deus donaverit, argumenta refellentur humana, quae contra praedicta ac promissa divina sapienter sibi miseri rodere videntur, et salubris fidei nutrimenta velut falsa et ridenda contemnunt. Qui vero secundum Deum sapiunt, omnium quae incredibilia videntur hominibus, et tamen Scripturis sanctis, quarum jam veritas multis modis asserta est, continentur, maximum argumentum tenent veracem Dei omnipotentiam, quem certum habent nullo modo in eis potuisse mentiri, et posse facere quod impossibile est infideli.