CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
In hoc secundo articulo docet habitum supernaturalem non esse de potentia absoluta necessarium ad justificationem, vel rationem meriti. Ponit duo dubia, et ex dictis facile solvuntur. Primum, quomodo aliquid creatum possit esse ratio quare actus a Deo acceptetur.
Secundum, an dari possit medium inter Dei amicum et inimicum ? de quo 4. dist. 14. quaest. 1. et dist. 16. quaest. 2.
De secundo articulo dico, quod Deus de potentia absoluta bene potuisset acceptare naturam beatificabilem, acceptatione spirituali praedicta, existentem in puris naturalibus. Et similiter actum ejus, ad quem esset inclinatio ejus mere naturalis, potuisset acceptare ut meritorium. Sed non creditur ita disposuisse, quod naturam puram vel actum ejus sic acceptet, quia actum ex puris naturalibus esse meritorium, appropinquat errori Pelagii. Ideo verisimilius creditur, quod acceptet naturam et actum ejus tamquam meritorium, per habitum supernaturalem.
Sed est duplex dubitatio. Una, quomodo aliquid in natura creata possit esse ratio, quare acceptatur a voluntate divina, vel absolute vel tali modo, cum nihil in creatura sit ratio actus divini, nec in se, nec ut tendit super tale objectum ?
Alia, quia circumscripta omni dono supernaturali est distinguere inter amicum et inimicum ; ut inimicus dicatur, in quo est peccatum non deletum, ideo manet offensa, non inimicus dicitur in quo non est offensa. Sed ante collationem omnis boni supernaturalis posset alicui inimico dimitti offensa, sicut dicetur in 4. dist. I . quaest. 6.
Ad ista respondeo, quod non inimicus, non est amicus, quia aliquis condonans alteri offensam, per hoc quod non amplius quaerit vindictam pro offensa, non sit amplius ejus inimicus ; sed non propter hoc sequitur, quod statim eum recolligat ut amicum, nec quod respiciat eum, ut inimicum contrarie, sed negative, quasi scilicet nec vellet sibi malum, ut inimico, nec bonum ut amico.
Adprimum potest dici, quod iwn homine est aliquid quod redditi ipsum acceptabilem de lege ordinata, et illud dicitur acceptabile secundum quid, quia non est bonum, nisi quia acceptum.
Ad secundum dicipotest, quod inter amicum et inimicum est dare medium, scilicet nec amicum nec inimicum positive ;negative non, quia si non habet peccatum, nec etiam gratiam, quod Deus facere potest, nec est inimicus nec amicus, positive.
(a) Quantum igitur ad istum articulum non est necessarium ponere habitum supernaturalem gratificantem, loquendo de necessitate respiciente potentiam Dei absolutam, praecipue cum possit dare beatitudinem, sine omni merito praecedente, licet sit necessarium, loquendo de necessitate quae respicit potentiam Dei ordinatam ; quam ordinationem colligimus ex Scriptura et ex dictis Sanctorum, ubi habemus quod peccator est indignus vita aeterna, et justus dignus.