IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(g) Tertio dico. etc. Hoc Sacramentum institutum esse probat ex promissione a Christo facta, Matthaei 16. et adimpleta, Joan. 20. quibus addit ut in re fidei nola, et sine controversia, definitionem Concilii Lateranensis cap. Firmiter.
Novatiani antiqui haeretici videntur negare hoc Sacramentum ex Hieronymo epistola ad Marcellam, et Cypriano libro 2. de poenitentia c. 9. Variant hujus temporis haeretici, nam quidam admittunt esse Sacramentum, sed lato modo sumptum, alii non esse distinctum a Baptismo. Videatur Bellarm. lib. primo depaenitentia cap. 9.Fidem autem variis calumniis oppugnant, ut videre est apud eumdem, in prioribus capitibus. Alii negabant potestatem absolvendi peccata in Ecclesia esse, ut Euchitae, Massiliam, quos secutus est Wicleph. apud Walden. lib. 2. cap. 144. Lutherus etiam negavit efficaciam absolutionis, nisi crederetur a poenitente se esse absolutum, sive serio, sive joco Sacerdos formam proferret. Dependet hic error ejus ab alio de justificatione, quam statuit in sola fide,
per quam occultantur peccata, non delentur. Praefatum errorem tribuunt Luthero noster Castro verbo Absolutio. Roffensis art. 10. 11. et 12. contra eumdem eum sequitur Confessio Augustana, et Apologia Melancthonis, ut refert Ruardus art. 3. Alii etiam negabant confessionem, de quibus suo loco.
Conclusio definitur in Constant. art. nono, Trident. et Florent. citatis. Probatur ex definitione sacramenti, quia est signum causans efficaciter gratiam, nam quod sit signum sensibile, et Sacramentum, facile admitterent haeretici, quia efficaciam Sacramentorum dicunt consistere in sola excitatione fidei, ejusque rememoratione, quatenus haec remittit peccata, vel certe occultet, ut dictum est. Quod itaque remittat peccata, probatur Joan. 20. Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, quorum retinueritis, retenta sunt, ergo est in Ecclesia auctoritas remittendi peccata: sed hoc exerceri debet per signum aliquod sensibile, per quod innotescat, si dimissa, si retenta sunt peccata; ergo tale erit Sacramentem. Respondent haeretici ex fundamento posito, hanc potestatem non distinctam esse a potestate annuntiandi Evangelium, quo excitatur fides; sed hoc falsum esse probabitur, quia officium evangelizandi non est officium remittendi peccala, aut retinendi. Alii respondent non aliud esse Sacramentum, quam ipsum Baptisma, nam qui excidit ex navi, non potest, neque debet aliam tabulam quaerere, praeter ipsam navim. Baptisma est prima navis, quae semper manet infracta, indelebilis. Sed hoc facile impugnatui ex Paulo ad Hebraeos 6. Impossibile est eos, qui semel illuminati, postea lapsi sunt, renovari ad paenitentiam, etc. Quem locum omnes Patres contra Novatianos intelligunt de renovatione per Baptismum, nam communis Ecclesiae et Patrum sententia est, non posse peccata post Baptismum commissa per ipsum denuo remitti. Praeterea, alias sequeretur, si per Baptismum revocatum in memoriam, ut ipsi fingunt, remitterentur peccata post ipsum commissa, quod Christus non dedisset Apostolis potestatem in peccata baptizatorum retinenda, quia non possunt facere, quin ipsis occurrat in memoriam, si volunt baptizari, aut quin per talem excitent in se fidem ejus ac remissionis peccatorum, aut facere quin ipsi fuerint baptizati. Praeterea Ecclesia et Patres petunt poenitentiam ad remissionem post Baptismum, sed talis excitatio nequit vocari poenitentia, aut dolor de peccato; ergo.
Secundo probatur esse in Ministris Ecclesiae potestatem absolvendi a peccatis ex Patribus, auctore verae et falsae poenitentiae cap. 10. tom. 4. August. tract. 49. Joan. c. 11. tom. 8. in Psal. 101. concione 2. tract. 22. cap. 5. lib. 50. hom. 50. ton. 10. de doctrina Christiana lib. 1. cap. 27. tom. 3. Cyrillo Alexand. lib. 12-in Joan. cap. 56. Gregor. hom. 26. in Evangelia, Chrysostom. hom. 85. in Joan. Ambrosio lib. 18. de poenitentia cap. 2. et lib. 2. cap. 2. late contra Novatianos, Trid. et Florent. locis citatis. Videri potest Bellarm. et citati, Coccius lib. 7. tom. 2. et alii.
Objiciunt haeretici, Baptismus delet peccatum et semper manet ; ergo non fuit instituendum aliud Sacramentum remissionis peccati. Respondetur neque antecedens concedi ab ipsis Haereticis, quia in peccatore non manet secundum essentiam suam, quae consistit in actu transeunte, neque causat gratiam secundum ipsos, ratione cujus maneret, neque habitum aliquem fidei, aut alterius virtutis, neque characterem, quae omnia ab ipsis negantur. Respondetur ergo delere Baptismum peccata praeterita, non futura, sicut neque alia Sacramenta delent quae nondum incursa sunt ; non manet Baptismus quoad gratiam in peccante, licet maneat quoad characterem, qui non delet peccatum subsequens
Objiciunt tertio, eamdem potestatem remittendi peccata dedit Christus Apostolis, Joan. 20. et Marci, ac Matthaei ult. sed hic dedit potestatem mediante institutione Baptismi , ergo. Respondetur negando majorem, ut patet ex contextu et communi Patrum et Ecclesiae definitione.
Objicies tertio, quia Baptismus Joannis erat Baptismus poenitentiae. Similiter Patres Baptismum Christi vocant aliquando poenitentiae ; ergo non differunt. Respondetur negando consequentiam, in primis Baptismus dicitur poenitentiae, quia ipse praeivit ante Dominum parare vias ejus et praedicans poenitentiam ; in aqua autem baptizabat, non in Spiritu sancto, juxta illud: Joannes quidem baptizavit aqua, etc. Baptismus Christi aliquando a Patribus dicitur poenitentia, ratione dispositionis praerequisitae in adultis, qui mortaliter peccaverunt.
Et ex hoc sequitur corollarium, etc. De hoc infra dist. 17. agetur ; veritas patet ex dictis.