IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia Magistri, Sacerdotem non tollere culpam per absolutionem. Hanc rejicit Doctor, quia sic poenitentia non esset secunda tabula, contra Patres. Resolvit ergo contritionem perfectam ante realem absolutionem, tollere culpam, si tamen dolor non sit perfectus, seu ( ut loquitur Scot.) meritum de congruo remissionis, requiritur realis absolutio, et sic est duplex via salutis pro adultis quoad remissionem peccatorum. Ita Trid. sess. 14. cap. 4. 6. et can. 3. et sess. 13. cap. 7. et PP. quos citat Bellarm. 2. de poen. cap. 13 et Coccius sup.
Quantum (h) ad tertium articulum videtur esse opinio Magistri dist. 18. c. 6. In solvendis culpis, inquit, et retinendis, ita operatur Sacerdos Evangelicus, et judicat, sicut olim legalis in illis, qui erant contaminati lepra, quae peccatum significat; et pro batur per illud Hieronymi, quod jam adductum est.
Sed istud videtur nimis derogare Sacramento Poenitentiae. Nam secundum hoc, per Sacramentum Poenitentiae nunquam deleretur peccatum, sed necesse esset prius deleri per contritionem, ad hoc quod digne susciperetur Sacramentum poenitentiae, quia nullus digne ostenditur mundus a peccato, nisi prius sit immunis ab eo. Et sequeretur ulterius inconveniens, quod nunaquam Sacramentum Poenitentiae posset esse secunda tabula, quia nunquam liberaret naufragum a periculo submersionis.
Dicitur (i) ergo, quod ita Deus requirit dispositionem de congruo ad hoc, ut peccatori conferat gratiam per Sacramentum ; et hoc, non quod alliget potentiam suam Sacramentis, quin tamen sine dispositione illa praevia et congrua, quae sufficeret, conferat per Sacramentum gratiam ; et haec est majoris misericordiae, scilicet duplicem viam instituere, per quam justificetur peccator, quam ipsum ad unam viam arctare. Sicut ergo adultus primam gratiam delentem originale potest habere duplici via vel ex bono motu disponente ad illam de congruo, vel ex susceptione Baptismi; ita et in proposito.
Hoc declaratur sic, quia ad primam suceptionem gratiae requiri 1
tur aliquis motus meritorius de congruo: ad secundam autem non requiritur, nisi voluntaria susceptio Baptismi, et sine fictione, hoc est, cum intentione suscipiendi quod confert Ecclesia, et sine actu vel voluntate peccati mortalis, ita quod in primo requiritur aliquod opus intrinsecum aliquo modo acceptum tanquam meritum de congruo ; in secundo solum requiritur opus exterius, cum amotione interioris impedimenti.
Non solum ergo attritus per aliquod tempus usque ad certum instans, in ultimo instanti recipit gratiam delentem peccatum, tanquam per virtutem meriti de congruo, ut declaratum est in solutione praecedente: sed non habens talem actum, qui sufficiat ad meritum de congruo, sed tantum habens voluntatem suscipiendi Sacramentum Ecclesiae, et sine obice peccati mortalis actualiter sibi facto, vel in voluntate inhaerentis, recipit non ex merito, sed ex pacto divino, effectum istius Sacramenti, ut sic parum attritus, etiam attritione, quae non habet rationem meriti ad remissionem peccati, volens tamen recipere Sacramentum Paenitentiae, sicut dispensatur in Ecclesia, et sine obice in voluntate peccati mortalis in actu in ultimo instanti illius prolationis verborum, in quo scilicet est vis Sacramenti istius, recipiat effectum Sacramenti, scilicet gratiam poenitentialem ; non quidem ex merito, quia dispositio interior non erat sufficiens per modum meriti,.sed ex pacto Dei assistentis Sacramento suo ad effectum illum, ad quem instituit Sacramentum. alioquin non appareret quomodo Sacramentum Poenitentiae esset secunda tabula, si nunquam per ipsum, ut Sacramentum est, posset recuperari secunda gratia amissa, sed tantum per attritionem tanquam per praeviam dispositionem, et per contritionem tanquam per dispositionem completivam.
(j) Si quaeras, an Paenitentia sit Sacramentum ? Respondeo, vis fit in vocabulo, si paenitentia accipiatur ut in duabus quaestionibus praecedentibus, scilicet pro actuali poenae tenentia, secundum quamcumque illarum significationum, vel etiam pro habituali tenentia quae est virtus quaedam specialis, cujus actus est tenentia actualis. Juxta primam significationem non est poenitentia Sacramentum, quia non est signum sensibile, sed istis modis posset dici Sacramentum Poenitentiae, intelligendo autem constructionem transitivam, non intransitivam, sicut hic, creatura salis, nisi hic aequivocatur nomen paenitentiae.
Ad primum argumentum, concedo juxta illas auctoritates Psalmi, Augustini, et Cassiodori, quod frequenter dimittitur peccatum per aliquem motum attritionis tanquam per meritum de congruo, ante susceptionem Sacramenti penitentiae, sicut in adulto frequenter dimittitur originale ante susceptionem Baptismi. Nec tamen sequitur quod per Sacramentum non dimittatur, quia si illa alia dimissio quandoque non adsit, ista non deficit ; et illa minus requirit, scilicet intentionem suscipiendi Baptismum, sive Sacramentum Paenitentiae sine obice contra effectum ejus.
Ad secundum dico, quod duplex est confessio, laudis et fraudis. Confessione laudis nullus digne confitetur, nisi prius suscitatus, quia secundum Hieronymum in illa epistola: Cogitis me, Non est speciosa laus in ore peccatoris. Sed confessio fraudis accepta est Deo in ore peccatoris, hoc est, ejus qui adhuc est peccator, eo modo quo expositum est in prima quaest, istius dist. pecca tum manere post actum, dum tamen non sit peccator in voto, seu actu interiore vel exteriore.
Concedo ergo quod ante perceptionem dignam Poenitentiae, oportet suscitari, vel simpliciter, et . tunc per Poenitentiae Sacramentum non deletur peccatum, sed gratia quae infuit, augetur: vel suscitari secundum quid, scilicet, ut habeat aliqualem displicentiam de peccatis, et propositum cavendi de caetero, et velit suscipere Sacramentum poenitentiae, in quo attritio fit contritio, et tunc suscitatur simpliciter per Sacramentum: et quidem est necessarium, ut dicetur dist. 17. sicut etiam dictum est supra, quod justificato per Baptimum flaminis, necessarius est Baptismus fluminis.
(k) Cum objicitur de Lazaro, qui prius fuit suscitatus, quam solutus a vinculis, respondeo, reus obligatur debito poenae aeternae, quo vinculo soluto obligandus est ad poenam temporalem. Prius autem suscitatur, quam obligatio prima mutetur in secundam; vel, quod verius est, prius suscitatur, quam solvatur a secunda obligatione. Et hoc modo ad Sacerdotes pertinet solvere, non simpliciter, sed pro parte poenae, quam possunt relaxare virtute clavium, de qua inferius dicetur: et sic Lazarus vivificatus a Christo, id est, peccator a morte culpae per gratiam resuscitatus et solutus a carcere sepulchri, id est, peccator solutus a debito poenae inferni, relinquitur discipulis solvendus ab institis, id est, a poenis temporalibus, in quas commutatur poena aeterna, quas poenas temporales potest Sacerdos relaxare vel intendere, clave non errante.
Ad (1) ultimum concedo, quod Sacerdos ita dimittit peccatum in Poenitentia, sicut in Baptismo, et ita absolvit sicut baptizat, quia utrobique simpliciter verum est quod ministrat Sacramentum ; effectum autem Sacramenti ministerialiter causat, quia aliquid causat, ad quod secundum dispositionem, seu pactionem Dei, regulariter sequitur effectus Sacramenti.
Ad illud Hieronymi respondeo, affirmativa illa vera est, scilicet, quod sicut Sacerdos legalis ostendebat leprosos mundatos, sic Sacerdos Evangelicus ostendit peccatores justificatos ; sed negativa, scilicet, quod non aliter Sacerdos Evangelicus se habeat ad leprosos spiritualiter, quam Sacerdos legalis ad leprosos corporaliter, scilicet praecise ostendendo munditiam hinc inde, falsa est. Et ratio est, quia non dedit Deus in veteri lege aliquam ceremoniam, vel purificationem, cui ministratae a ministro idoneo assistat regulariter ad mundandum lepram corporalem ; dedit autem in lege nova aliquod Sacramentum, cui ex pacto regulariter assistit ad mundandum spiritualiter, nisi impediat obex contrariae voluntatis.