CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
In hoc tertio articulo salvat subtilissime Magistrum, quod posuerit aliis locis charitatem creatam, ex quibus interpretatur ejus mentem in hac distinctione ut non discordet a communi sententia.
Quantum ad tertium (a) articulum posset dici, quod Magister non negat omnem habitum supernaturalem, ipse quippe dist. 37. c. illo : Illud quoque mirabile, adducit Augustinum ad Dardanum dicentem, quod Ad templum Dei pertinent pueri sanctificati, qui non valent cognoscere Deum ; ergo Deus inhabitat parvulum, qui tamen non potest habere actum elicitum circa Deum. Ista inhabitatio, quae competit parvulo regenerato et non alii, non potest esse sine omni habitu supernaturali in ipso parvulo. Nec enim potest poni propter actum, quia talem actum non habet, nec habere potest ; nec propter naturam solam, quia non inhabitat alium parvulum, non regeneratum, cum in eo sit eadem natura. Similiter. 26. dist. lib- 2. videtur ponere gratiam creatam in anima.
Itaque potest dici, quod Magister posuit unum habitum, quo informante animam, Spiritus sanctus inhabitat, et ut inhabitans, quasi perficit potentias habitibus supernaturalibus : duas quidem, intellectum et voluntatem, fide et spe ad credendum et sperandum ; sed voluntatem nullo alio habitu ad amandum, quam isto, per quem dicitur inhabitare, quia actus iste amandi est ita perfectus, quod potest attribui immediate illi habitui, quo formaliter inhaerente Spiritus sanctus inhabitat tanquam perfectissimo habitui. Non sic possunt actus credendi et sperandi, attribui immediate illi habitui, per quem Spiritus sanctus inhabitat propter imperfectionem istorum actuum, et perfectionem illius habitus, quo Spiritus sanctus inhabitat mentes ; iste enim debet esse ita perfectus, quod nec in patria evacuetur, quando anima erit templum Dei, tunc enim non manebunt credere et sperare. Et hoc modo auctoritates Augustini faciunt pro Magistro, non quod nullus sit habitus supernaturalis formaliter gratificans animam, sed quod non alius ab isto, per quem Spiritus sanctus inhabitat animam, eo modo quo habitus credendi et sperandi, alius est ab habitu quo inhabitat, et hoc patebit solvendo rationes, quae adducuntur pro prima parte quaestionis. Secundum hoc igitur non videtur Magister discordare ab aliis, nisi quia vel ponat gratiam alium habitum esse a charitate ; vel saltem dicat istum habitum, qui realiter est gratia, formaliter esse in voluntate, et non in essentia animae, quia tunc non inhabitaret Spiritus sanctus per habitum unum quasi radicalem respectu fidei et spei, nisi primo insint, sed inhabitaret per habitum formaliter informantem voluntatem, qui quodam ordine naturae esset posterior fide et spe.
Sed tenendo eumdem habitum esse realiter charitatem et gratiam, utrum ille habitus informat essentiam animae primo, et sic a Spiritu sancto inhabitante essentiam animae, fluant virtutes informantes potentias, vel sit in voluntate formaliter, jam praesuppositis fide et spe in potentiis. De hoc in 2. lib. dist. 26. Saltem charitas non videtur alius habitus realiter, ab isto, per quem Spiritus sanctus inhabitat animam, et ita non sic Spiritus sanctus per habitum medium alium ab isto quo inhabitat, movet ad diligere, sicut movet ad credere et sperare.
Ad argumenta principalia (b), ad primum dico, quod argumentum Augustini sic tenet: omnis diligens proximum diligit dilectionem suam formaliter, si convertit se super illam, omnis autem diligens dilectionem suam formaliter, diligit Spiritum sanctum, qui est dilectio per essentiam ; ergo omnis diligens fratrem, diligit Spiritum sanctum. Secunda propositio in ordine, quae tamen erit major in Syllogismo disponendo, probatur sic : quia ordinate diligens minus bonum, magis debet diligere aliud majus bonum, praecipue quando in minori non est ratio diligibilitatis nisi a majori bono. Dilectio autem mea formaliter est minus bona quam dilectio illa bona per essentiam, quae est Spiritus sanctus, et praecise ab ista dilectione illa habet rationem diligibilitatis. Istud ergo argumentum Augustini probat Deum esse diligendum, et non tamen quod sit dilectio mea formaliter, nec quod non sit in me alia dilectio formaliter. Debent quippe intelligi duo Syllogismi in argumento Augustini, quorum unus est iste, diligens fratrem diligit dilectionem qua formaliter diligit, ista autem est dilectio participans ; ergo diligit dilectionem participantem.
Ulterius alius Syllogismus, diligens dilectionem participantem, debet diligere dilectionem per essentiam, Deus est dilectio per essentiam ; ergo, etc.
De secundo argumento ejus (c), videlicet de dono excellentissimo, dici potest quod argumentum sic tenet : nullum donum creatum est excellentius charitate creata ; ergo charitas est perfectio simpliciter, et non ex ratione sui includens limitationem. Consequentia ista probatur, quia omni dono quod non est perfectio simpliciter, eminentius est aliquid in creaturis, quod formaliter est perfectio simpliciter. Ulterius, omnis perfectio simpliciter formaliter competit Spiritui sancto, ex hoc quod ipsum est donum simpliciter excellentissimum, ac per hoc Deus, quia Deus potest dare seipsum, et ita excellentissimum donum ejus est Deus. Igitur Spiritus sanctus ex hoc quod est donum excellentissimum simpliciter, est omnis perfectio simpliciter ; sed cum hoc stat, quod ista perfectio simpliciter in nobis sit participata, et alia essentialiter ab ipsa persona divina, quae est perfecta hac perfectione simpliciter. Absolute ergo argumenta Augustini praesupponunt unum verum, quod Deus sit formaliter dilectio et formaliter charitas, et non tantum effective, sicut dicitur spes vel patientia mea, quia efficit patientiam tanquam non perfectionem simpliciter, et ideo non convenientem sibi formaliter ; sed charitatem efficit in anima, et dilectionem tanquam perfectionem simpliciter, et ideo sibi formaliter convenientem, quemadmodum alio modo facit bonitatem, alio modo humanitatem. Ex hoc quippe quod facit humanitatem, non sequitur quod sit formaliter homo, sed tantum causa effectiva hominis ; sed ex hoc quod efficit bonitatem, sequitur quod sit formaliter bonitas, et ratio est, quia omnis perfectio simpliciter quae est in causato, reducitur ad causam formaliter habentem istam perfectionem, non sic de perfectione limitata.
Sed quid faciunt istae auctoritates sic intellectae ad propositum Magistri ? Respondeo, quia ille habitus, quo inclinatur anima ad diligendum meritorie, est perfectio simpliciter in tantum, ut ista perfectio simpliciter conveniat formaliter Spiritui sancto : sequitur, quod iste habitus possit esse immediatus habitus respectu dilectionis, quae est perfectio simpliciter, et per hoc Spiritus sanctus, ut inhabitans per istum habitum, immediatius causat illum ac-
Limi quam credere vel sperare, respectu quorum non potest esse aliqua causa proxima, quae sit perfectio simpliciter.
Sed contra istam responsionem (d) arguo sic : Videtur primo quod propositio sit falsa cui innititur, videlicet quod omni perfectione non simpliciter in creaturis eminentior sit sive perfectior aliqua perfectio simpliciter. Videtur enim habere instantiam de essentia supremi Angeli, quae non est perfectio simpliciter, et tamen nulla res nobilior illa videtur esse in tota creatura.
Praeterea, male videtur ratio et intentio Augustini adduci ad intentionem Magistri, quia ex prima ratione habetur, quod Spiritus sanctus est formaliter dilectio per essentiam ; ex secunda habetur (si quid valet) quod Spiritus sanctus est formaliter charitas per essentiam. Quomodo ex hoc infertur, quod non est in nobis aliqua dilectio habitualis sive charitas, alia ab isto habitu, per quem Spiritus sanctus dicitur inhabitare ? Iste quippe habitus, quo Spiritus sanctus inhabitat, vel non est perfectio simpliciter, sed aliqua limitata ; vel si est, non sequitur quin alius habitus ab isto posset poni proximum principium eiiciendi actum meum diligendi meritorie, nam iste actus est limitatus et perfectio limitata.
Aliter potest dici de ratione Augustini ad propositum Magistri, quod Spiritus sanctus, ut inhabitans per illum habitum immediatius causat istum actum quam credere vel sperare, respectu quorum non potest esse aliqua causa proxima, quae sit perfectio simpliciter.
Ad aliud patet (e), quomodo charitas est bona per participationem ex dist. 8. q. 2 ubi expositum est quomodo forma simplex participat causam suam.